LECTURIS. Quum paucis abhinc mensibus pestilentia illa, quae Cholerae nomine, omnem propemodum orbem terrarum pervasit, in propinquam Daniae ducatibus civitatem flebilem impetum fecisset, nobisque iam atrociter immineret, plerique, ut fieri solet in publicis calamitatibus, animum despondere coeperunt, et a laetarum rerum cogitatione ad unam domesticae salutis curam omnem mentem convertere. Sed ubi illa contagio in vicinia paullatim residere coepit, et a finibus nostris, divina magis providentia atque clementia, quam hominum cautione ac provisione, averruncari visa fuit, tum quoque, ut est animus humanus ad sui commutationem pronus, ad se redire plerosque videres, solita curare, atque adeo de futuris laetitiis rursus cogitare. Nec mirum, simile quid nobis quoque Academiae Kiliensis patribus accidere. Instabat enim dies ille, quo celebraturus erat in ea transacti muneris professorii lustra dena Eckermannus noster, Theologorum ordinis sui princeps, et sui non tantum ordinis, verum totius ludi nostri Senior dignissimus, nec fama tantum doctrinae clarissimus, sed meritis in patriam communem, atque cum primis in scholam nostram litterariam, si quis unquam, meritissimus. Quare, quid potuit collegis eius antiquius esse, quam conferre iam inter se capita et consilia agere, ac fora obire, ne dies ille, tam multis multorum necessariorum, amicorum, discipulorum votis expetitus, sine supplicatione et communis gaudii publica aliqua testificatione, tacitus praeterlaberetur. Cuius humanitatis sensu, etsi probe mihimet conscius essem, neminem futurum, qui me vinceret communionis sinceritate, tamen erat, nescio quid, quod animum angeret, intraque pectus cogitationem aleret, non me mihi satis fore facturum, si in turba congratulantium latere vellem, et oblato voto memet recipere, nullo relicto venerationis meae et liberalis gratificandi voluntatis publico documento. Quae cura, sive aliunde, sive inde orta esset, quod me post illum proxime in nostra litterarum Universitate seniorem esse videbam, et, si benignis fatis uterer, non multis abhinc annis futurum, ut ipse quoque mei muneris quinquagennalia obiturus essem, laetabilia mihi, non nego, si acciderint, futura, non quod vitae extractionem per se vehementer exoptem, quod merito leve existimari debet in senibus, si cogitent sese propter ipsum senium ad vitae voluptates indies stupidiores fieri ac sine sensu, nec propter exspectatos tum fortasse salutantium strepitus, quos neque amavi, neque amem unquam, sed, ut verum dicam, quia sic satis bene in orbe hoc mihi esse sentio, et vitam me vivere ultra votum tranquillam, divisam inter conversationem cum libris auctorum, maximam partem dudum defunctorum, et viventium necessariorum atque paucorum amicorum amplexus et amores. Neque enim tanta unquam fui, sive Qavracía, sive erudita simulatione, ut prae me feram genua incerare Deorum quo citius coelitum gaudiis perfruar. Accedebat cogitationibus istis haec quoque, mox quadraginta septem annos praeterlapsum iri, quibus insimul viximus, in eadem doctrinarum officina, non, ut vulgo fieri solet in diuturnis societatibus, inter vicissitudines offensionum et reconciliationum, sed perpetua in rebus communibus consortione animorum et absque ulla unquam, quod memini, offensa, ad quam sive ambitio, sive partium stu dium solet impingere, eadem in litteris promovendis pro utriusque qualitate alacritate, eodem in communem iam ex officiorum consideratione patriam amore. Obversabatur denique, parentem meum, restaurandae Academiae consilio huc arcessitum, inter mensae colloquia non uno exemplo nos docuisse, quam fuerit sibi aleae plena necessitas, ad docendi munus aliunde evocandi viros, nominis fama et unius alteriusve libelli editione satis quidem celebres, quos tamen de facie non noverat, et quibuscum sibi conversatio nulla, unquam fuisset, e qua melius iudicetur de ingenio hominis, quam ex totis scriptionum plaustris, e quibus quidem metiri possis eruditionem, non autem utrum apti sint ad docendum de cathedra, an secus, sintne laboriosi ac memores officiorum, an desides atque ignavi, ad rixas inter consortes conciti, an facile placabiles atque tranquillitatis studiosi, sine quibus rebus vix possint consistere et Universitatum disciplina et litterarum flores. Memineram, quum ita dissereret, solitum eum fuisse se ipsum ridere, cum repeteret mente, se illo metu tum quoque excruciatum fuisse, quando ipsius suasu huc invitarentur Geyserus atque Eckermannus, neque ea se trepi |