Obrazy na stronie
PDF
ePub

investigabat studiosissime et perscrutabatur, et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: Noveris me iam esse Christianum. Et respondebat ille: Nec credam nec deputabo te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi te videro. Ille autem irridebat eum dicens: Ergo

parietes faciunt Christianos? Et hoc saepe

dicebat, iam se esse Christianum, et Simplicianus illud saepe respondebat, et saepe ab illo parietum irrisio repetebatur. Amicos enim suos verebatur offendere, superbos daemonicolas, quorum, ex culmine Babylonicae dignitatis, graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. Tandem cum Simpliciano intrat ad ecclesiam, mirante Roma, gaudente ecclesia, superbis videntibus et irascentibus. Pronunciavit ille puram fidem veracem, praeclara fiducia, et volebant eum omnes rapere ad suum, et cupiebant amando et gaudendo.

Cor 2 6

Cap. XXV.

(Augustin. ib. VIII, 5.)

Vbi haec Simplicianus, homo Dei, Augustino intimavit, exarsit adolescens ad imitandum; ad hoc enim et ille narraverat. Postquam vero et illud addidit, quod, cum Imperatoris Iuliani temporibus, lege data, prohibiti sint Christiani docere litteraturam et oratoriam, scholam deserere maluit, quam verbum Dei: vehementius exarsit ad imitandum. Frequenta

26 Ms. ut cor, ap. Aug. in cor, et mox rapiebant pro cupiebant ibid. legitur.

[ocr errors]

bat ergo ecclesiam catholicam, quantum vacabat ab eis negotiis, sub quorum pondere degebat. Quadam autem die, qua erat absens Nebridius, ecce domum venit ad Augustinum et Alipium Pontianus 27 quidam, civis Afer, praeclare in palatio militans. Consederunt ut colloquerentur. Et forte super mensam lusoriam, 28 quae ante illos erat, attendit Codicem; tulit, aperuit, invenit Apostolum Paulum inopinate. Putaverat enim aliquid de libris, quorum professio Augustinum conterebat. Tum vero arridens, illumque intuens gratulatorie, miratus est, quod eas et solas prae oculis eius litteras repente comperisset. Christianus quippe et fidelis erat, et saepe Iesu Christo prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. Cui cum Augustinus indicasset, illis se scripturis curam maximam' impendere, ortus est sermo, ipso Pontiano narrante, de Antonio monacho Aegyptio, cuius nomen excellenter clarebat apud servos Dei, illos autem usque in illam horam latebat. Retulit quoque, quomodo duo palatini, quos dicúnt Agentes in rebus, 29 invenerint codicem, in quo scripta

27 Ita noster Ms. Frobeniana et antiquiores Edd. dederunt, Potitianus, Benedictini denique Pontitianus. Quidquid hoc sit, quando ille dicitur militasse in Palatio, hoc vult, eum fuisse in Officio aut Comitis Sacrarum Largitionum, aut Comitis Rerum Privatarum, quibus qui apparebant inprimis dicebantur in palatio militare, unde et Palatini utriusque militiae appellabantur. Vid. Gothofr. Paratitl. ad C. Th. tit. de Decurionib.

28 Mensae lusoriae alibi haud memini mentionem fieri. Sed mensa interdum pro tabula est, atque inde pronum, tabulam lusoriam indicari, de qua mire erudita extat disputatio Salmasii ad Vopisc. in Proculo, cap. XII.

29 Nomen Agentium in rebus propemodum generale est omnium, qui maioribus magistratibus ministrabant, unde utramque .

erat vita Antonii, 3 o subitoque repleti amore sancto, relicta militia seculari, relictis pompis huius mundi, relictis coniugibus et omnibus quae habebant, contulerint se ad famulatum Dei, pariter adhaerentes famulis eius. Terminato sermone et causa qua venerat, Pontianus abiit in palatium.

Cap. XXVI.

(Augustin. ib. VIII, 8 et 12.)

At Augustinus tam vultu, quam mente turbatus, invadit Alipium et exclamat: Quid patimur? Quid est hoc, quod audisti? Surgunt indocti et coelum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris, ecce ubi volutamur in carne et sanguine? An quia praecesserunt, pudet sequi? et non pudet nunc 31 saltem sequi? Alipius vero tacebat et attonitus Augustinum inspiciebat; neque enim solita sonabat. Plus loquebantur animum eius, 32 frons, genae, oculi, color, modus vocis, quam verba quae promebat. Abscedente ergo Augustino in hortum proximum hospitii eius,

paginam faciunt in utroque Cod. et Theodosiano et Iustiniano. Hic autem eosdem esse, qui ante in Palatio militasse perhibiti sunt, inde apparet, quod Augustinus eos illorum contubernales nominat.

30 S. Athanasium videtur digito monstrare, in cuins Opp. vita huius Antonii, principis Monachorum, extat. Neque enim aetatis ratio patitur, ut D. Hieronymum intelligamus, qui caeteroquin de eodem Antonio egit in, de viris illustrib. c. 88.

31 Ap. August. nec saltem. Leg. et num pudet.

32 Sic August. in Ms. minus bene, animus. Mox in eod. Ms. est, tuta domo, pro tota, quod praetuli ex Aug.

quo utebantur, sicut tota domo: huc enim abstulerat eum tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem, quam secum aggressus erat: Alipius secutus est, pedem post pedem. Secessit Augustinus ab eo remotius, ne lacrimis suis onerosa esset praesentia eius. Deinde sub quadam fici arbore stravit se et dimissit habenas lacrimis, et proruperunt flumina oculorum eius, acceptabile sacrificium Deo. Et non quidem his verbis sed in hac sententia 33 multa dixit: et tu Domine usque quo? Vsque quo Domine irasceris in finem? Ne memor fueris iniquitatum nostrarum antiquarum? Dicebat haec et flebat amarissima contritione cordis. Et ecce audivit vocem

33 Observent linguae, studiosi, post Antoninorum tempora, quibus omnis in sermone componendo accuratio cessare coepit, hoc quoque increvisse, ut praepositio in, prorsus promiscue cum quarto et sexto casu construeretur, ideoque in his scriptoribus contra Mss. libros frustra saepe emendari sermonem, ut magis latinus fiat. Monuerunt iam alii multi. Vid. quos laudat Arntzen. ad Caton Dist. 1, 19. et Smallenburg ad Schult. not. in D. T. I, p. 3. ut alios mittam, contentus aliqua exempla addidisse, ab aliis nondum prolata, ex mea potissimum arte. Sic in L. 45. de V. S. est: in stratum contineri. Sic Veronae in Gaio Instit. III, § 6, in libertatem tuebatur et mox § 57. in his quae in hereditatem civium Rom. libertorum observantur, ubi tamen utroque loco in contextu repositum est, libertate et hereditate. Ita quoque in Fragm. Vatic. § 229. legitur: liberis suis in potestatem habentibus, et rursus $ 74. quosdam esse in diversam opinionem ait, ubi inconsulta ratione Maius sextum casum scribere iubet, ignarus eorum, quae apud Gellium N. A. 1. 7. in hanc rationem disputantur. Et quoniam Gellii mentio incidit, moneo, cum apud eum III, 18. editi quidem habeant in curiam venit, in Regio Hafniensi esse, : in curia. qui, ais, et in optimis aureae et argenteae aetatis scriptoribus huius commutationis et soloecismi, ut volunt, exempla non desunt. Fateor, atque adeo de aliquibus concedo, quorum a regula deviantium ratio reddi possit, quod a Gellio d. l. 1, 7 et XVII, 2. factum tenemus: in caeteris relicto dubio, auctori sint imputanda, an librariis a communi dicendi lege recedentibus.

At

de vicina domo, cum cantu dicentis et crebro repetentis, quasi pueri vel puellae: tolle lege, tolle lege! Statimque mutato vultu intentissimus cogitare coepit, utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludi cantitare tale aliquid, nec occurrebat omnino audisse se uspiam. Repressoque impetu lacrimarum surrexit, nihil aliud interpretans divinitus sibi iuberi, nisi ut aperiret Codicem et legeret, quod primum capitulum invenisset. Audierat de Antonio, quod ex evangelica lectione, cui forte supervenerat, admonitus fuerat, tanquam sibi diceretur, quod legebatur : Vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni sequere me,34 talique oraculo confestim ad Dominum fuisse conversum. Itaque concitus rediit ad eum locum, ubi sedebat Alipius: ibi enim posuerat codicem Apostoli, cum inde surrexerat. Arripuit et legit in silentio capitulum, quo primum coniecti sunt oculi eius: Non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione ; sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentis. 3 5 Nec ultra voluit legere, nec opus erat. Statim quippe cum fine huiuscemodi sententiae, quasi luce serenitatis infusa cordi suo, omnis dubitationis tenebrae diffugerunt. Tum interiecto signo

34 Ex Evang. Matthaei, XIX, 21. 35 Ex Ep. ad Rom. XIII, 13 et 14.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »