Obrazy na stronie
PDF
ePub

nullam ob aliam causam Mediolanum venerat, nisi ut cum Augustino viveret in flagrantissimo studio veritatis atque sapientiae. Pariter suspirabat, pariter fluctuabat, beatae vitae inquisitor ardens et quaestionum difficillimarum scrutator acerrimus. Erant itaque ora trium horum egentium, inopiam suam sibimet invicem anhelantium, et adeo exspectantium, ut daret eis escam in tempore oportuno. Contulerant autem se ad solam inquisitionem veritatis.

Cap. XXII.

(Augustin. ib. VII, 6 et 9.)

Iam Augustinus Mathematicorum fallaces divinationes et impia deliramenta reiecerat, iam quosdam Platonicorum librorum ex graeca lingua in latinam versos legerat, ubi per divinam dispensationem invenit scriptum, non quidem his verbis, sed hoc omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum ; Hoc erat in principio apud Deum; Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In eo, vita, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet et tene

brae eam non comprehenderunt. Et quoniam hominis anima, quamvis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen, sed Verbum dei. Deus enim verum lumen est, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc

mundum. Et quia in hoc mundo erat et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit ; quia vero in sua propria venit et sui eum non receperunt; quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine eius,23 non ibi legit. Item ibi legit quia Deus verbum, non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est. Sed quia verbum caro factum est et habitavit in nobis, non ibi legit. Indagavit quippe in illis litteris varie dictum et multis modis, quod sit filius in forma patris, non rapinam arbitratus esse aequalis Deo, quia naturaliter id ipsum est; sed quia semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, et in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod Deus eum exaltavit a mortuis et donavit ei nomen, quod super omne nomen; ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est Dei Patris, non habent illi libri. Quod enim ante omnia tempora et super omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus filius Dei, coaeternus ei, et quia de plenitudine eius accipiunt animae, ut beatae sint, et quia par

23 Desumta haec ex Evang. Ioannis cap. I. nemo nescit, et fortasse etiam quo scil. obscuriora sunt, eo magis placuisse Platonicis eius temporis, vel adhuc paganis dicendum, est.

ticipatione manentis in se sapientiae renovantur ut sapientes sint, est ibi. Quod autem secundum tempus pro impiis mortuus est, et filio suo unico non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum, non est ibi.

Cap. XXIII.

(Augustin. ib. VII, 20 et 21.)

Lectis ergo Augustinus Platonicorum illorum libris, posteaquam inde admonitus quaerere incorpoream veritatem, invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspexit, avidissime arripuit venerabilem stilum Spiritus Sancti, et prae caeteris Apostolum Paulum, et perierunt quaestiones illae, in quibus ei aliquando visus est adversari sibi, et non congruere testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius.

Cap. XXIV.

(Augustin. ib. VIII, 1 et 2.)

Immisit et Deus in mentem illius, visumque est bonum in conspectu eius, pergere ad Simplicianum, Christi Iesu servum fidelissimum, in quo elucebat gratia divina. Audierat enim, quod a iuventute sua Deo devotissime deserviret. Iam vero tunc senuerat, et longa aetate in tam bono studio sectandae viae Dei, multa edoctus, multa expertus sibi videbatur. Et vere sic erat. Per

rexit ergo ad tantum virum, patrem 2 4 in accipienda tunc gratia episcopi Ambrosii, et quem vere ut patrem diligebat. Narravit Narravit ei circuitus erroris sui. Vbi autem commemoravit legisse se quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus 25

24 patrem, deerat in Ms. ut vocem necessariam ex Augustino supplevi. Simplicianus vero hic, etsi presbyter tantum, nihilominus Ambrosii Episcopi Pater dicitur, non tantum quia annis hunc longe superabat, sed in primis quod a Damaso Papa missus erat Mediolanum, ut Ambrosium, vix e Catechumeno Episcopum electum, doctrina sua et consilio instrueret. Praeterea quoque dici potest, hoc tempore, ex politia Ecclesiae, Presbyteros adhuc et Episcopos coniuncto sacerdotii honore fuisse et inter se aequales, cum una eorundem esset ordinatio, de quo vide sis Salmas, opere de Primatu Papae p. 198 sq. Sed postea Patris nomen fere Episcopis haesit, unde factum, ut, postquam ipsa Ecclesia, quae fuerat ante αριστοκρατία, degeneraverat in μοναρχιών, Pontifex Max. Pater Patrum et Tarp TαTEρw appellaretur, unde et sunt qui existiment Papae nomen, ex siglis PA. PA. (h. c. Pater Patrum) conflatum esse, etsi re ipsa a Graeco TάTaç sit, quo nomine, inverso nonnihil sono, nunc quoque salutantur sacerdotes oppressorum libertatis Polonicae. Fluxisse autem videtur hic cleri ut pleraque alia, ex formula reipublicae qualis tum erat, et stilo, quem vocant, Curiae. Dudum enim inoleverat, ut qui primores essent et principes, Patres Civitatum dicerentur et Reipublicae, de quo disputat Maussacus ad Harpocrat. voce άoτÚvoμos, et post Jac. Cuiac. ad L. 3. C. Inst. de his qui spon. publ. man. sub. Ja c. Gothofr. ad L. I. C. Th. de locat. fund. iuris emphyt. Ipsi adeo Imperatores eos, qui Patriciatu cluerent, et Praefecti erant, sive Praetorio, sive Vrbi, Parentum nomine salutabant, unde toties in rescriptis Impp. hae siglae occurrunt: P. K. N. h. e. parens karissime nobis, cuius rei exempla satis ampla collegit Brisson. de Form c. 62. Inde quoque passim error ex mala interpretatione. Evolvi nuper Concilior. Collect. ex edit. Mansi T. VIII. p. 1262. ut edictum Glycerii Imp. legerem, in cuius fine ita est: Vale Himilco parens clarissime, pro quo indubitanter legendum: carissime.

mos,

25 Is idem ille Victorinus est, cuius etiamdum quaedam extant scripta grammatica, rhetorica, philosophica et adeo theologica, de quibus egit Fabricius in utraque Bibl. Lat. Quod autem de statua ipsi in foro posita est, addi potest aliis aliorum exemplis, quae protulit Figrelius, luculento libello, de Statuis illustr. Rom. cap. XIII. Sic Frontoni, magistro suo, statuam in Senatu petiit M. Antoninus, ap. Capitolin. in M. Anton. c. 2. et Traianus

quondam rhetor urbis Romae, qui Christianus defunctus fuerat, in latinam linguam transtulisset, gratulatus est ei, quod non in aliorum philosophorum scripta incidisset, plena fallaciarum et deceptionum secundum elementa huius mundi; in istis autem omnibus modis insinuari Deum et eius verbum. Deinde ut illum exhortaretur ad humilitatem Christi, sapientibus absconditam et revelatam parvulis, Victorinum ipsum recordatus est, quem, Romae cum esset, familiarissime noverat. De quo narravit Augustino, quemadmodum idem doctissimus senex et omnium liberalium doctrinarum peritissimus, quique tam multa philosophorum legerat, diiudicaverat et dilucidaverat, doctor tot nobilium Senatorum, qui etiam, ob insigne praeclari magisterii, statuam in Romano foro meruerat et acceperat : usque ad illam aetatem venerator idolorum, sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata spirabat, non erubuerit esse puer Christi, sero renatus fonte baptismi salutaris. Legebat, sicut ait Simplicianus, ipse Victorinus sacram Scripturam omnesque christianas litteras

Celso Rhetori, et in Lapidibus non semel Decuriones eruditis sui municipii. Atquin et nostro tempore non prorsus exolevit haec Imaginum ponendarum consuetudo, ut tamen id vix fiat, si quando fit, auctoribus Principibus aut Vrbium Magistratibus, sed ab ipsis eruditis, emendicato fere ab ipsis eruditis aere collatitio. Nimirum nunc propagandae memoriae causa ferme sufficiunt et tituli, et thecae et cruces, quae omnia vix teruncium valent, et in honore esse putantur honores Doctorum Philosophiae et Iuris et Medicinae ab Academiis passim adsignati his, qui nec docuerunt unquam aliquem, nec docere possunt. Sed bene est, et fruimur nomine saeculi illuminati.

« PoprzedniaDalej »