Obrazy na stronie
PDF
ePub

atque certiorem daret. Iungebatur etiam tunc Romae falsis illis atque fallentibus sanctis, non tantum auditoribus, quorum in numero erat etiam is, in cuius domo aegrotaverat et convaluerat, sed eis etiam quos Electos vocant. Iam tandem, desperans in ea falsa doctrina se posse proficere, ea ipsa, quibus si nihil melius reperiret contentus esse decreverat, iam remissius atque negligentius retinebat. Etenim suborta est ei cogitatio, prudentiores illos caeteris fuisse philosophos, quos Academicos appellant, eo, quod de omnibus dubitandum esse censuerant, nec aliquid veri ab homine deprehendi posse decreverant.1 8

[ocr errors]

Cap. XIV.

(Augustin. ib. V, 11.)

Porro Augustinus ea quae Manichaei in Scripturis sacris reprehenderant, defendi posse non existimabat, sed aliquando sane cupiebat, cum aliquo librorum illorum doctissimo conferre singula, et experiri, quid inde sentirent. Iam enim Helpidii cuiusdam, adversus eosdem Manichaeos coram loquentis et disserentis, sermones etiam apud Karthaginem, movere ipsum coeperant, cum talia de Scripturis proferret, quibus resisti non facile posset, et imbecilla sibi responsio videbatur istorum. Sedulo ergo agere coeperat, propter quod venerat, ut scilicet doceret Romae artem rhetoricam.

18 Aliter edoctus postea, contra Academicos tres libros scripsit, qui etiamnunc extant.

Cap. XVII.

(Augustin. ib. V. 23.)

Ambrosium

Venit itaque Mediolanum ad Episcopum, 19 in optimis notum orbi terrae, pium cultorem Christi, cuius tunc eloquia strenue administrabant adipem frumenti spiritualis et laetitiam olei, et sobriam vini ebrietatem populo Dei. Suscepit eum paterne homo ille Dei, et peregrinationem eius satis episcopaliter dilexit. Quem Augustinus amare coepit, primo quidem, non tanquam doctorem veri, quod in ecclesia catholica prorsus desperabat, sed tanquam hominem benignum in se. Studiose autem audiebat disputantem in templo, 20 non intentione qua debuit, sed quasi explorans facundiam, utrum conveniret famae suae, an maior minorve proflueret, quam praedicabatur. Et verbis eius suspendebatur intentus, rerum autem incuriosus et contemptor astabat, et delectabatur suavitate sermonis, quamquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis, quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. Caeterum rerum ipsarum nulla comparatio. Nam ille per Manichaeas fallacias aberrabat, iste autem saluberrime docebat salutem.

19 Haec fere nimis per saltum ab Epitomatore narrantur, omissa causa, quare August. Romam deseruerit, et occasione sese Mediolanum conferendi. Istam autem ipse, Confess. V, 12 et 13 in fraudibus auditorum ponit, intercipientium mercedem institutionis ; hanc in mandato Mediolanensium, Symmacho tum Pr. Vrb. dato, ut sibi de Rhetore provideret.

20 in populo, ap. August. d. I.

Sed longe est a peccatoribus salus, qualis tunc erat Augustinus, et tamen propinquabat sensim et nesciebat.

Cap. XVIII.

(Augustin. ib. V. 24 et 25.)

Itaque, plerisque librorum illorum expositis locis a memorato antistite Ambrosio, iam reprehendebat desperationem suam, illam dumtaxat, qua crediderat, legem et prophetas detestantibus atque irridentibus resisti omnino non posse. Tum vero fortiter intendit animum, si quo modo posset certis aliquibus documentis Manichaeos convincere falsitatis. Quodsi posset spiritualem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et abiicerentur ex animo eius. Sed non poterat. Veruntamen de ipso mundi huius corpore, omnique natura, quam sensus carnis attingeret, multo probabiliora plerosque sensisse philosophos, magis magisque considerans atque comparans iudicabat. Itaque Academicorum more, sicut existimant, dubitans de omnibus, atque inter omnia fluctuans, Manichaeos quidem relinquendos esse decrevit, sed statuit tamdiu esse Catechumenus in ecclesia, sibi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret, quo cursum dirigeret.

Cap. XIX.

(Augustin. ib. VI, 1.)

Iam venerat ad eum mater ipsius, pietate fortis, terra marique eum sequens et in periculis

omnibus de eo secura, invenitque eum periclitantem graviter, desperatione indagandae veritatis. Et cum indicasset illi, non se quidem iam esse Manichaeum, sed neque catholicum Christianum, exilivit laetitia, cum audisset iam ex parte factum, quod cotidie plangebat ut fieret, veritatem filium nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum. Immo vero, quia certa erat et, quod restabat, Salvatorem daturum, qui totum promiserat, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit filio, credere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, se visuram esse eum fidelem catholicum. Igitur ad Dominum preces et lacrimas densiores indesinenter fundebat, ut acceleraret adiutorium et illuminaret tenebras Augustini, studiosius ad ecclesiam currere, in Ambrosii ora suspendi, et ad fontem salientis aquae in vitam aeternam. Diligebat enim illum virum sicut Angelum Domini, eo quod per ipsum cognoverat, filium a Manichaeorum secta recessisse, et sperabat, eo operam dante, illum ad viam vitae accessurum fore.

Cap. XX.

(Augustin. ib. VI, 3.)

Porro Augustinus omni die dominico verbum veritatis in populo recte tractantem audiebat Ambrosium, et magis magisque confirmabatur, omnes versutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores adversus divinos libros innectebant, posse dissolvi.

Cap. XXI.

(Augustin. ib. VI, 7, 9 et 10.)

Erant autem cum eo amici et familiares sui, Alipius et Nebridius. Quorum Alipius ex eodem quo ipse erat ortus municipio, parentibus primatibus 21 municipalibus, Augustino minor natu. Nam et studuerat apud eum, cum in Thagastensi docere coepisset oppido, et postea Karthagine. Multum autem alter alterum diligebat: Augustinus Alipium, propter magnae virtutis indolem, quam in eo videbat, Alipius Augustinum, quia bonus et doctus sibi complacebat. Hunc Romae invenerat, et adhaesit ei fortissimo caritatis vinculo, secumque Mediolanum profectus est. Hic Alipius postmodum factus est verbi divini dispensator magnificus, multarumque in ecclesia causarum examinator verissimus. At Nebridius, qui relicta patria, vicina Karthagini, atque ipsa Karthagine, ubi frequentissimus erat, relicto paterno rure optimo, relicta domo et non secuta 22 matre

21 Primates urbium et civitatum, qui toties in Constitutionibus Principum posteriorum occurrunt, non curiales tantum, sed inter curiales intelligendi sunt primores, unde et principales nonnunquam vocant, et Ammianus alicubi, vertices civitatis. De quibus vid. in primis Jac. Gothofredus in Paratitlo Cod. Th. de Decurionib. Caeterum huius Alipii nomen, celebre praesertim circa haec tempora, cum i in Mss. exaratum est, tum nostro, tum illis Augustini, itaque etiam factum est in Constit. Theodosii aliqua, a Peyrono V. Cl. nuper detecta, illustrata a Wenckio, in editis a se Cod. Th. libb. V. p. 18. Quem virum, Hauboldi ingenio et doctrina successorem egregium, utinam fata non tam cito literato orbi invidissent! In aliis scriptoribus, ubi id nominis occurrit, Ammiano, Symmacho, Libanio, semper fere Alypius scribitur. 22 secutura, est ap. August. quod paulo melius.

« PoprzedniaDalej »