Obrazy na stronie
PDF
ePub

ter quos nascerentur.

Si enim esuriens peteret,

qui Manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella videbatur, si ei daretur. Videbat hoc mater eius et amare plorabat, amplius quam flent (matres) corporea funera. Exaudivit autem eam Deus nec despexit lacrimas eius, cum profluentes figarent terram sub oculis eius, in omni loco orationis eius. Vidit enim in visione stantem se in quadam regula lignea et advenientem ad se iuvenem splendidum, hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset moerens et moerore confecta. Qui, cum causas ab ea quaesisset moestitiae suae cotidianarumque lacrimarum, docendi, ut assolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem filii se plangere, iussisse illum, quo secura esset, atque admonuisse, attenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et filium. Quod illa ubi attendit, vidit eum iuxta se in eadem regula stantem. Novem autem ferme anni secuti sunt, id est, ab undevicessimo usque ad duodetricesimum, quibus in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conaretur et gravius allideret, volutatus est; cum tamen mater eius, vidua casta, pia et sobria, iam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret, horis omnibus orationum suarum, ad Dominum plangere. Et intrabant in conspectu eius preces illius, et tamen dimittebat Augustinum adhuc volvi et involvi illa caligine.

ut

Cap. VII.

(Augustin. ib. III, 12.)

Et dedit alterum interim responsum per sacerdotem quendam Episcopum, nutritum in ecclesia et exercitatum in libris divinis. Quem cum illa femina religiosa rogasset, ut cum filio suo loqui dignaretur, et refelleret errores eius, et dedoceret eum mala et doceret bona, faciebat enim si quos forte idoneos invenisset, noluit ille, et sane prudenter. Respondit enim eum adhuc esse indocibilem, 1 1 eo quod inflatus esset novitate haeresis illius, et nonnullis quaestiunculis iam multos exagitasset, sicut mater indicaverat ei. Sed, inquit, sine illum ibi, et tantum pro illo roga Dominum, ipse quandoque legendo reperiet quis ille sit error, et quanta sit impietas. Simul quoque narravit, se quoque parvulum, a seducta matre sua, datum Manichaeis et paene non legisse tantum, verum etiam scriptitasse libros eorum, sibique apparuisse, nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda, itaque fugisse. Quae cum ille dixisset, et illa acquiescere nollet, sed instaret magis deprecando et ubertim flendo, ut Augustinum videret et secum dissereret, taedio affectus Episcopus ait: Vade a me, ita vivas! fieri enim non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat. Quod illa

omnes

11 Apud ipsum August. Confess. III, 12. est indocilem, magis latine. Nihil tamen movere volui, cum vel indocibilitas apud Apuleium habeatur.

se ita accepisse, inter colloquia cum eodem filio suo saepe memorabat, ac si de coelo sonuisset.

[ocr errors]

Cap. VIII.

(Augustin. ib. IV, 13, 14.)

In illis annis Augustinus manens Karthagine, artem docebat rhetoricam. Tunc etiam libros scripsit tres de pulcro et apto ad Icherium, 12 Romanae urbis oratorem, quem quidem non noverat facie, sed amaverat hominem ex doctrinae fama, quae illi clara erat, et quaedam verba eius audierat, quae placuerant ei. Sed magis quia placebant aliis et eum efferebant laudibus, stupentes, quod ex homine Syro, docto prius Graecae facundiae, postea etiam in Latina doctor mirabilis extitisset, et esset scientissimus rerum ad studium sapientiae pertinentium, illi placebat. Erat autem XXVI annorum, quando illa scripsit volumina.

nus

Cap. IX.

(Augustin. ib. IV, 16.)

Porro annos natus ferme XX, cum in maeius venissent Aristotelica quaedam, quae

12 Ita quoque est in antiquis Confession. Edd. sed Benedict. Hierium maluerunt. Sane Hierius extat in Inscript. L. 9. C. de Numerar. actuariis et chartular. quae est anni 426. In ea Praef. Vrbi dicitur, sed Praef. Praet. Cuiacius corrigit, et recte, itaque Accursium quoque habuisse e Glossa patet. Et est ita in L. 4. C. de his qui ad Eccles. confug., etsi ea pessime inscribatur Imperio.

illi et partiri cum illo curas quaestionum suarum, conferendo familiariter et accipiendo et reddendo sermonem. Quod ubi potuit, et praesentibus quibusdam familiaribus suis, protulit quaedam, quae eum movebant. Expertus est hominem expertem liberalium disciplinarum, nisi Grammaticae, atque ipsius usitato modo, et quia legerat aliquas Tullianas orationes et paucissimos Senecae libros, et nonnullum poetarum, et suae sectae quaedam volumina, latine conscripta.

Cap. XII.

(Augustin. ib. V, 7.)

At posteaquam ille imperitus earum artium, quibus eum excellere putaverat Augustinus, satis apparuit, desperare coepit, posse eum illa, quae se movebant, aperire atque dissolvere; libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis, de coelo et sideribus, de sole et luna, quos alibi legerat Augustinus. Quorum quaedam ubi consideranda atque discutienda cum Fausto modeste protulit, sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. Noverat enim se ista non nosse, nec eum puduit profiteri. Itaque omnis conatus Augustini, quo proficere Manichaeorum secta statuerat, illo homine cognito, prorsus intercidit, non ut ab iis omnino separaretur, sed quasi melius quicquam non inveniens, eo, quo iam irruerat, contentus esse interim decreverat, nisi aliquid forte, quod magis eligendum esset, eluceret.

Cap. XIII.

(Augustin. ib. V, 8.)

Statuit igitur Romam pergere, et potius ibi docere, quod docebat Karthagine. Quem proficiscentem mater eius atrociter planxit, et usque ad mare secuta est. Sed fefellit eam violenter illum tenentem, ut aut revocaret, aut secum pergeret, et finxit se amicum nolle deserere, propter quem venerat, donec vento facto navigaret. Recusanti autem illi sine eo redire, vix persuasit, ut in loco proximo navi, ubi erat et memoria 1 6

τε

16 Pertinet huc locus Procopii de bello Vandal. I, 21: Kuπριανὸν, ἅγιον ἄνδρα, μάλιστα πάντων οἱ Καρχηδόνιοι σε βονται· καὶ αὐτῷ νεών τινα λόγου πόλλου ἄξιον πρὸ τῆς πόλεως ἱδρυσάμενοι, παρὰ τὴν τῆς θαλασσης ἠϊόνα τά ἄλλα ἐξοσιοῦνται, καὶ ἄγουσιν ἐνιαύσιον ἑορτὴν, ἣν δὴ Κυ Φριανά (leg. Κυπριανά) καλοῦσι. Memoria igitur h. 1. templum est cum sepulcro S. Cypriani. Seriori enim aevo, quidquid ad defuncti memoriam celebrandam erectum est, sive ea structura sepulcrum sit, sive Cenotaphium, sive adeo sacellum aut templum aliquod, ipso Memoriae nomine venit. Hinc ap. Gruter. Inscr. DCCCXXVII, 8. legitur: SERVILIUS TROILUS SE VIVO COMPARAVIT MEMORIAM SIBI ET SUIS. Apud Scriptores Ecclesiasticos inprimis frequens est de sepulcris ac monumentis Martyrum, Sanctorum ac Beatorum. Itaque haird semel apud ipsum Augustinum habemus, e. g. Confess. VI, 2. ubi de matre: Cum ad memorias

Sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes, et panem, et merum attulisset. Ipse quoque causam nominis, Tr. de cura pro mortuis gerenda, cap. IV, ita exponit: Non ob aliud vel Memoriae vel Monumenta dicuntur ea, quae insignita (i. e. inscriptione addita) sepulcra mortuorum: nisi, quia eos, qui viventium oculis morte subtracti sunt, ne oblivione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam revocant, et admonendo faciunt cogitari. Nam et memoriae nomen id apertissime ostendit, et monumentum, eo, quod moneat mentem, id est admoneat, nuncupatur. Propter quod et Graeci uvnμɛîov vocant, quod nos Memoriam seu Monumentum appellamus, quoniam lingua eorum memoria ipsa, qua meminimus, výμn dicitur. Eandem derivatiónem et apud Servium habemus, ad Aen. III, 485. et XVII, 512. nempe eodem modo, quo

« PoprzedniaDalej »