Obrazy na stronie
PDF
ePub

appellant Decem Categorias, et ipse tanquam in quiddam magnum ac divinum suspensus inhiaret, legit eas solus et intellexit. Quas cum contulisset cum eis, qui dicebant se eas vix magistris eruditissimis, non loquentibus tantum, sed multa in pulvere depingentibus, intellexisse, nihil ei aliud modo dicere potuerunt, quam solús, apud se ipsum legens, cognoverat. Quin immo omnes libros artium, quas liberales vocant, quicquid de arte loquendi et disserendi, quicquid de dimensionibus figurarum, quicquid de musicis et de numeris, sine magna difficultate, nullo hominum tradente, per se ipsum legit et intellexit.

Cap. X.

(Augustin. ib. V, 3.)

Iam Augustino annum undetricesimum agente, venerat Karthaginem quidam Manichaeorum Episcopus, Faustus nomine, magnus laqueus diaboli, et multi implicabantur in eo per illecebram suavis eloquentiae. 13 Quam tametsi Augustinus laudabat, discernebat tamen a veritate rerum, quarum discernendarum 14 avidus erat, nec quali vasculo orationis, sed quid scientiae sibi comedendum apponeret nominatus apud eos ille Faustus, intuebatur. Fama enim de illo praelocuta ei fuerat, quod esset honestarum omnium doctri

13 Confess. d. 1. suaviloquentiae.

14 Confess. d. 1. discendarum, quod praeferendum.

6

[ocr errors]

vapulabat. Laudabatur enim hoc a maioribus. Puer autem coepit in auxilium et refugium suum Dominum invocare, et rogabat eum parvus, non parvo affectu, ne in schola vapularet. Et cum eum non exaudiebat, quod non erat ad insipientiam sibi, ridebantur a maioribus hominibus atque ab ipsis parentibus, qui ei accidere mali nihil volebant, plagae suae. Audierat adhuc puer de vita aeterna promissa nobis per humilitatem Domini Dei nostri, descendentis ad superbiam nostram, et signabatur iam signis crucis eius, et condiebatur eius sale 7 iam inde ab utero matris suae, multum in superna sperantis pietate. Quodam ergo die, cum, pressus stomacho, repente aestuaret paene moriturus, magno motu animi, magna fide baptismum Christi flagitavit a matre sua, et a matre omnium fidelium Ecclesia Catholica. Attonita mater illius, quoniam sempiternam salutem eius carius parturiebat corde casto in fide Dei, iam procurare ibat, ut sacramentis salutaribus initiaretur et ablueretur, nisi statim recreatus esset. Dilata est itaque mundatio eius, id maxime patre ipsius agente, quo minus in Christum crederet, sicut ille nondum crediderat. Qui tamen non evicit in eo ius maternae pietatis.

[merged small][ocr errors]

Intendit digitum ad ritus in baptismo Catechumenorum isto tempore usitatos, quorsum praeter manuum impositionem, et crucis signum cum exorcismo, immissio quoque salis in os pertinebat, cuius praeterea August. quoque commeminit c. 26. de catechizandis

rudib.

B. Cypriani, maneret ea nocte. In qua nocte clanculo profectus est, nesciente matre. Flante enim vento et vela implente, litus subtraxit aspectibus navigantium, ubi mane mulier nimis afficiebatur dolore, querelis et gemitu. Amabat nempe praesentiam filii more matrum, sed multis multo amplius, et nesciebat, quid divina pietas illi gaudiorum factura esset de absentia eius. Nesciebat, ideo flebat et eiulabat. Conversa ergo rursus ad deprecandum Dominum pro ipso, abiit ad solita, et Augustinus Romam.

[blocks in formation]

Et ecce excipitur ibi flagello aegritudinis corporalis, ingravescentibusque febribus iam ibat et peribat, nondum enim baptismatis unda renatus erat. Quo vulnere si feriretur cor matris eius, nunquam sanaretur. Non enim satis potest edici, quid erga eum habebat animi, et quantum maiori sollicitudine illum parturiebat spiritu, quam carne pepererat. An ergo Deus misericordiarum sperneret cor contritum et humiliatum viduae castae ac sobriae, frequentantis eleemosynas, obsequentis atque servientis Sanctis eius, nullum diem prae

ICti veteres testamentum esse dixerunt testationem mentis, allusione contenti, quam vera originatione. Nunc autem nemo nescit, illud mentum, non esse nisi productionem vocis, et monumentum ac memoriam ab antiquo verbo meno esse. Dixit Vossius in Etym. post alii.

vana spes, et immortalitatem sapientiae concupiscebat aestu cordis incredibili, et surgere iam coeperat, ut ad Deum rediret. Non enim ad acuendam linguam, quod videbatur emere maternis mercedibus,9 cum ageret annum aetatis undevigesimum, iam defuncto patre catholico ante biennium: non ergo ad acuendam linguam referebat illum librum, neque ei locutionem, sed quod loquebatur persuaserat. Hoc autem solo delectabatur in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam, quaecunque esset, sapientiam ut diligeret et quaereret et assequeretur, teneret et amplexaretur, fortiter excitabatur sermone illo. Et accendebatur et ardebat. Et hoc solum eum in tanta flagrantia refrigerabat, 1 o quod nomen Christi non erat ibi, quoniam hoc sanctum nomen in ipso adhuc lacte matris tenerum cor eius pie biberat et alte retinebat, et quicquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litterarium et expolitum et veridicum, non in se ipso totum rapiebat.

[ocr errors]

9 Ms. mercibus.

10 Ita de coniectura, metaphora ductus, rescripsi, paulo plus mihi licere existimans in huiusmodi scriptoribus, quam in antiquioribus. Quod enim in Ms. et Confess. III, 4. unde haec sumta sunt, in ed. Erasmi, extat refringebat, aut quod Benedictini praetulerunt, refrangebat, aeque absurdum videbatur. Placeret refrigebat, quod aliquos Mss. habere traditur, modo verbum refrigeo auctoritate non careret. Legitur tamen apud Vegetium de Mulomedic. III, 4. refriguit, pro refrixit, sed malo exemplo, et facili depravatione.

Cap. V.

(Augustin. ib. III, 5, 6.)

Et ecce

Itaque instituit animum intendere in Scripturas sacras, ut videret, quales essent. vidit rem non compertam superbis, neque nudatam pueris, sed incessu humilem, successu excelsam et velatam mysteriis, et non erat talis, ut intrare in eam posset, aut inclinare cervicem ad eius gressus. Incidit autem in homines superbe delirantes, carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli et viscum, confectum commixtione syllabarum nominis Dei Patris, sed et domini Jesu Christi et paracleti, consolatoris nostri, Spiritus Sancti. Haec enim omnia non recedebant de ore eorum, sed sono tenus et strepitu linguae, caeterum cor inane veri. Et dicebant Veritas! et multum dicebant Augustino et nusquam erat in iis; sed falsa loquebantur, non de eo tantum, qui vere veritas est, sed etiam de istis elementis huius mundi, creaturis Veritatis.

Cap. VI.

(Augustin. ib. III, 10, 11.)

Itaque sensim atque paulatim adolescens perductus est ad eas nugas, ut crederet ficum plorare, cum decerpitur, et matrem eius arborem, lacrimis lacteis. Credidit quoque seductus ab eisdem Manichaeis, magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae, quam hominibus, prop

« PoprzedniaDalej »