Obrazy na stronie
PDF
ePub

7.

SECT. II. hæc minor quam CD: nimirum, erit A K minor quam K L, et hæc quam LM; propterea quod quo radius inclinatior est, eo magis refringitur, ideoque angulus tam refractus quam refractionis fit major.

Quare astra

prope horizon

parent quam culminantia.

7. Quæsitum est quare sol et luna, aliave stella, tem majora ap- majores prope horizontem videntur quam culminantes; cujus rei causam attribuunt plerique aeri ad certam quandam a terra distantiam densiori, quam qui est usque ad astra reliquus: tanquam esset facta refractio luminis in crassioris aeris orbe quodam, quem vocant atmosphæram. Id vero quomodo fieri potest difficile est intelligere. Concipio bene aerem nostrum, cœlesti quidem impuriorem, nimirum halitibus ex terra marique densissime interspersis ubique plenum esse, (qui halitus non aliud est quam vel terræ minutissimæ partes, vel aquæ minutissimæ guttæ), et terræ propiorem semper esse impuriorem ; sed non facit refractionem hujusmodi impuritas, nisi tales guttulæ omnes sese mutuo tangant, sed debiliorem tantum luminis actionem; et videri objectum, non quidem extra locum usitatum, sed minus lucidum, sicut accidit spectantibus objectum quodlibet per aerem denso pulvere interspersum. Cæterum ut aer ipse, qui pulvisculis illis interfluit, sit densior in uno loco quam in alio, intelligere non possum. Itaque, etiamsi ex articulo præcedente necesse sit, si hujusmodi detur atmosphæra, sequuturum inde esse ut astra majora appareant prout accedunt ad horizontem, tamen atmosphæra ejus phænomeni causa esse non potest: primo, quia in ea nulla fit refractio: secundo, quia si esset, videretur sol sub majore angulo in horizonte quam sub meridiano; itaque etiam minorem efficeret umbrarum latitudinem oriens vel occidens

7.

prope horizon

culminantia.

quam culminans; id quod est contra experientiam SECT. II. factam a doctissimo Gassendo, quam refert in epistola de sole humili et sublimi. Præterea, quando Quare astra aliquid videtur majus propter refractionem quam tem majora apsine refractione, videtur semper sub angulo visorio parent quam majore in refractione quam sine refractione; ut (in fig. 5) angulus LFM major est quam K FA, cum tamen objecta DC, BA, quorum imagines sunt ML, KA, sint æqualia. Ac si quis observaverit accurate sub quibus angulis visoriis videntur duæ stellæ fixæ, positæ in eodem circulo verticali, in diversis super horizontem altitudinibus, id quod fecit et in commentarios suos retulit idem doctissimus Gassendus, inveniet idem quod ille, nempe, eas stellas videri sub majore semper angulo prout supra horizontem magis elevantur. Id quod argumenti loco est, nullam esse omnino in ea atmosphæra refractionem. Nam puncto G (figuræ 6) posito pro centro terræ, in hujus superficie sit oculus F, et eodem G centro ducti duo circuli, alter in superficie extima atmosphæræ qui sit E H, alter A D in ea distantia ab oculo quam videntur habere stellæ fixæ ; sitque FD horizon, arcusque A D divisus trifariam rectis FB, FC. Manifestum est angulum AFB majorem esse angulo BF C; et hunc rursus angulo DFC, idque sine ulla omnino refractione. Causa itaque, quare astra in horizonte majora apparent quam supra horizontem, aliunde petenda est.

[ocr errors]

8. Ponamus itaque atmosphæram non esse corpus homogeneum, sed guttulis pulvisculisque ex aquà et terra elevatis interspersum, qualia corpora sunt nebulæ, quarum aliæ magis, aliæ sunt minus spissæ.

Jam, quoniam astra omnia, tam ea quæ terræ proxima quam ea quæ remotissima sunt, apparent

7.

SECT. II. Omnia in una illa superficie cærulea, quod vulgo vocatur cœlum, ita ut an una quam altera a nobis magis distet, sine consideratione magnitudinum et virium quibus in oculos nostros agant, solo intuitu dijudicari non possit, ponamus pro superficie illa cœlesti (in fig. 6) arcum A D, sitque arcus atmosphæræ E H, et utriusque arcus centrum G. Sit oculus F, horizon FD. Quoniam jam diviso trifariam A D in punctis B et C, angulus AFB major est angulo B FC, et hic major angulo C F D; si divideretur angulus D F A in tres partes æquales, arcus DC major esset quam CB, et hic major quam BA, et proinde quæ videntur in superficie cœli, ab oculo posito in superficie terræ ut in F, sub angulis visoriis æqualibus, majora apparebunt, sine refractione, quam quæ sunt supra horizontem elatiora; et quia majora, apparebunt quoque aliquanto dilutiora, sive lumine temperatiore. Seorsim vero luna rubicundior est, propter interspersa in atmosphæra corpuscula illa terrea aqueaque, quæ a latere axis optici circumstantia radios solares in se réceptos reflectunt ad oculum; unde excitati alii radii visuales, præter axem opticum, et in apparentem superficiem lunæ terminati, faciunt ut lumen ejus reddatur turbidum, eo modo quo dictum est supra generari colorem rubeum, id quod in sole propter lucem ejus ingentem minus conspicitur.

Quare plures videntur stellæ fixæ nocte serena frigida

9. Causa autem, quare cœlo sereno, nocte frigida, plures apparent stellæ fixæ quam alio tempore, est quam tepida. hujusmodi; quando aer serenus est, stellæ agunt per medium, in quo actioni earum impedimentum nullum est. Nam serenitas aeris tollitur aut vaporibus a terra elevatis, quod accidit interdiu, vel recidentibus, quod accidit noctibus tepidis ; quæ

7.

res solæ obstant serenitati, eædemque solæ impe- SECT. II. diunt actionem illuminationis. Quare necesse est, ut quando actio stellarum fortior solito est, non modo majores videri quam alias, sed etiam sentiri et videri stellas quæ cœlo minus sereno videri non poterant.

CAPUT VIII.

DE VISIONE POST DUAS REFRACTIONES, SIVE
DE DIOPTRIS VULGARIBUS, SPHÆRICE
CONVEXIS, VEL CONCAVIS.

1. Dioptra antiquis incognita. 2. Per dioptrum convexum re-
fractus radius, quo punctum radians dioptro propinquius est,
eo radium ab eodem puncto perpendicularem ex altera parte
dioptri longius secat. 3. Per dioptrum concavum radius re-
fractus a puncto propiore, magis divergit a perpendiculo quam
radius a puncto remotiore. 4. Ratio quare dioptrum con-
vexum senibus inservit. 5. Ratio quare dioptrum concavum
servit lusciosis. 6. Locus imaginis per dioptrum sphærice
convexum. 7. Locus imaginis per dioptrum convexum in-
versæ. 8. Locus imaginis per dioptrum sphærice concavum.
9. Locus imaginis per dioptrum hyperboloeides, oculo ex-
istente in umbilico, seu foco exteriore.

quis incognita.

1. ARMATURA oculorum, sive orbes illi vitrei, quibus Dioptra antiutuntur hodie illi, qui objecta nudo oculo minus distincte cernunt, antiquis tum Græcis tum Latinis videtur fuisse incognita. De usu enim ejus scriptum ab illis nihil invenitur. E contra, conqueritur exilitatem literarum Plautinus senex, quod necesse non fuisset si armaturam oculorum hanc nostram tunc habuissent. Specilla, perspicilla, dioptra, in ea significatione, nisi a modernis, nunquam usurpata sunt. Nos autem perspicilla dicimus vitreos orbes illos, per quos transientes radii in utraque

VOL. II.

F

8.

SECT. II. Superficie utcunque refringuntur, antequam accedant ad superficiem oculi. Nam in ipso oculo radii omnes, præter axem opticum, refringuntur ter, ut supra declaratum est, nempe in tribus humoribus, aqueo, crystallino et vitreo.

Per dioptrum

convexum re

quo punctum ra

2. Si linea recta perspicillum perpendiculariter fractus radius, secet, sitque superficies ejus una quidem sphærice dians dioptro pro. convexa, altera vero vel sphærice convexa vel plana, radium ab eodem sumptumque sit in ea recta punctum radians, cujus puneto perpendi- radius, incidens in punctum quodlibet superficiei parte dioptri lon- dioptri ibique refractus, secet eandem rectam pro

pinquius est, eo

cularem ex altera

gius secat.

ductus ex altera parte dioptri; radius a puncto quolibet ejusdem rectæ perpendicularis remotiore, refractus in eodem puncto dioptri, secabit eandem perpendicularem ex altera parte dioptri propius.

Dioptrum A B (in figura prima) secet recta CD perpendiculariter in E et F, sumptumque in ea sit punctum G, a quo radius GH incidat in anteriorem superficiem dioptri ad H; sitque refractus primo ad I, et inde ad punctum M. Sumatur rursus aliud punctum C remotius, a quo radius C H refractus sit ad L, et inde ad D. Dico punctum D propius esse dioptro quam punctum M.

Quoniam enim GH, CH concurrunt in H, cadet refracta radii CH inter refractam radii G H et perpendicularem CD: propterea quod refractio amborum, tam in dioptro quam ante et pone ipsum, in eodem fit medio. Secabit igitur radius LD perpendicularem CD inter M et F. Propius ergo est dioptro punctum D quam punctum M. Quod erat probandum.

Notandum autem est, quod si determinata sit positione linea GHIM, sumptumque ita sit punctum C, ut EC, FM sint æquales, radius ductus a C ad

« PoprzedniaDalej »