Obrazy na stronie
PDF
ePub

17.

SECT. III. jus controversias omnes determinandi, dependeat et derivetur ab auctoritate illius hominis vel cœtus, penes quem est summum imperium civitatis.

Christianam

civitatem Scrip

tari debere per

asticos.

28. Quapropter omnino duo sunt genera controturas interpre versiarum, unum circa spiritualia, hoc est, circa pastores ecclesi- quæstiones fidei, quarum veritas ratione naturali investigari non potest; quales sunt quæstiones de natura et officio CHRISTI, de præmiis et pænis futuris, de resurrectione corporum, de natura et officiis angelorum, de sacramentis et cultu externo, et similia; alterum circa quæstiones scientiæ humanæ, quarum veritas ratione naturali et syllogismis elicitur, ex pactis hominum et definitionibus, id est, receptis usu et consensu communi vocabulorum significationibus; quales sunt quæstiones omnes juris et philosophia. Exempli causa, quando in jure quæritur, an sit promissum et pactum necne; id nihil aliud est, quam quærere an verba talia, tali modo prolata, appellentur communi usu et consensu civium promissum aut pactum; quod si sic appellantur, verum est pepigisse, aliter falsum: veritas ergo ea dependet a pactis et consensu hominum. Similiter, quando quæritur in philosophia an idem possit esse totum in pluribus simul locis; determinatio quæstionis dependet a cognitione communis consensus hominum, circa significationem vocabuli totius: siquidem enim homines, quando dicunt totum esse alicubi, significant communi consensu intelligere se nihil esse ejusdem alibi, falsum est idem esse in pluribus simul locis: veritas ergo ea dependet a consensu hominum, eademque ratione in cæteris omnibus juris et philosophiæ quæstionibus. Et qui contra hunc communem circa rerum appellationes consensum hominum, ex ob

17.

civitatem Scrip

pastores ecclesi

scuris Scripturæ locis aliquid statui posse judicant, SECT. III. tollendum judicant et sermonis usum, et una omnem societatem humanam; dicet enim qui vendi- Christianam derit totum agrum, esse totum uno cespite, et turas interprereliquum tanquam non venditum retinebit: imo tari debere per ipsam tollit rationem, quæ nihil aliud est præter asticos. veritatis per talem consensum factæ investigatio. Hujusmodi itaque quæstiones non necesse est ut determinet civitas per interpretationem Scripturæ Sacræ. Non enim pertinent ad verbum Dei, eo sensu quo sumitur verbum Dei pro verbo de Deo, id est, doctrina Evangelica; neque obligatur, qui habet ecclesia imperium, ad hujusmodi judicia adhibere doctores ecclesiasticos. Quæstionibus autem fidei, id est, de Deo, quæ captum humanum superant, decidendis, opus est benedictione divina (ne possimus falli, saltem in necessariis) per impositionem manuum ab ipso CHRISTO derivanda. Nam cum ad salutem æternam obligemur ad doctrinam supernaturalem, et quam propterea intelligere est impossibile, ita destitui, ut falli possimus in necessariis, repugnat æquitati. Infallibilitatem hanc promisit Servator noster, in iis rebus quæ ad salutem sunt necessariæ, apostolis usque ad diem judicii, hoc est, apostolis et pastoribus ab apostolis successive per impositionem manuum consecrandis. Obligatur ergo, quatenus Christianus, is, qui habet civitatis imperium, Scripturas Sacras, ubi quæstio est de mysteriis fidei, per ecclesiasticos rite ordinatos interpretari. Et sic in civitatibus Christianis judicium et spiritualium et temporalium pertinet ad auctoritatem civilem. Et is homo vel cœtus, qui summum habet imperium, caput est et civitatis et ecclesiæ: una enim res est ecclesia et civitas Christiana.

CAPUT XVIII.

DE NECESSARIIS AD INTROITUM IN REGNUM COLORUM. 1. Proposita difficultas de repugnantia obediendi Deo et hominibus, tollenda per distinctionem inter necessaria et non necessaria ad salutem. 2. Omnia necessaria ad salutem contineri in fide et obedientia. 3. Qualis sit ea, quæ requiritur, obedientia. 4. Quid sit fides; et quomodo distinguatur a professione, a scientia, et ab opinione. 5. Quid sit credere in Christum. 6. Unicum articulum, Jesum esse Christum, necessarium esse ad salutem, probatur ex scopo Evangelistarum: 7. Ex prædicatione Apostolorum: 8. Ex facilitate religionis Christianæ : 9. Ex eo quod sit fundamentum fidei: 10. Ex disertissimis Christi et Apostolorum verbis. 11. In eo articulo contineri fidem Veteris Testamenti. 12. Fides et obedientia quomodo concurrant ad salutem. 13. In civitate Christiana, nullam esse repugnantiam inter mandata Dei et civitatis. 14. Doctrinas, quæ hodie controvertuntur de religione, spectare plerasque ad jus regnandi.

SECT. III. 1. AUCTORITATEM omnem in rebus secularibus

cultas de repug

18. derivari ab auctoritate ejus, qui summum habet Proposita diffi- imperium, sive is unus homo sit, sive unus cœtus, nantia obediendi in confesso semper fuit. Eandem in spiritualibus ab auctoritate ecclesiæ dependere, ex proxime andistinctionem in- tecedentibus manifestum est; et præterea hoc, non necessaria civitatem omnem Christianam esse ecclesiam hu

Deo et homini

bus, tollenda per

ter necessaria et

ad salutem.

jusmodi auctoritate præditam. Ex quibus colligere etiam quantumlibet ingenio tardus potest, in civitate Christiana, hoc est, in civitate cujus summum imperium habet princeps vel cœtus Christianus, omnem uniri sub Christo potestatem tam secularem quam spiritualem; ideoque in omnibus iis esse obediendum. Contra autem, quia obedire oportet Deo magis quam hominibus, orta est difficultas,

quo pacto obedientia tuto iis præstari possit, si quando imperatum fuerit aliquid, quod CHRISTUS fieri prohibet. Causa difficultatis est, quod cum Deus non amplius per CHRISTUM et prophetas viva voce nos alloquatur, sed per Scripturas Sacras, quæ a diversis diverse accipiuntur, sciunt quidem quid reges imperant et ecclesia congregata; utrum vero id, quod imperant, sit contra imperata Dei necne, id nesciunt; sed fluctuante obedientia inter pœnas mortis temporalis et spiritualis, tanquam navigantes inter Scyllam et Charybdin incurrunt sæpe in utramque. Qui vero necessaria ad salutem, a non necessariis recte distinguunt, nullam hujusmodi dubitationem habere possunt. Siquidem enim mandatum principis vel civitatis tale sit, ut obediri ei possit sine jactura salutis æternæ, injustum est non obedire, et locum habent præcepta apostolica (Col. iii. 20, 22): Filii obedite parentibus per omnia: Servi, obedite per omnia dominis carnalibus et mandatum CHRISTI (Matth. xxiii. 2, 3): Super cathedram Mosis sederunt Scribæ et Pharisai; omnia ergo, quæcumque dixerint vobis, servate et facite. Contra, si facere jusserint quæ puniuntur morte æterna, insanum est non potius mori mortem naturalem, quam obediendo mori in æternum. Et locum habet quod dicit CHRISTUS (Matth. x. 28): Nolite timere eos, qui occidunt corpus; animam autem non possunt occidere. Videndum itaque est quæ sint ea omnia, quæ ad salutem sunt necessaria.

SECT. III. 18.

saria ad salutem

2. Sunt autem necessaria ad salutem omnia dua- Omnia necesbus virtutibus comprehensa, fide et obedientia. contineri in fide Harum posterior, si perfecta esse posset, sola sufficeret ne damnaremur; sed quia et jam diu omnes

et obedientia.

SECT. III. rei sumus contumaciæ adversus Deum in Adamo,

18.

Qualis sit ea, quæ requiritur, obedientia.

et præterea ipsi actu peccavimus, non sufficit obedientia sine remissione peccatorum. Ea vero, unaque introitus in regnum cœli, fidei præmium est. Aliud ad salutem requiritur nihil. Non enim clauditur regnum Dei, nisi peccantibus, id est iis, qui debitam legibus Dei obedientiam non præstiterunt: neque illis, si credant articulos necessarios fidei Christianæ. Jam si cognoverimus, in quibus constat obedientia, et qui sint articuli necessarii fidei Christianæ, manifestum una erit, quæ civitatum principumque jussu facere, et quibus abstinere debeamus.

3. Per obedientiam autem, hoc loco, significatur non factum, sed voluntas et studium, quo proponimus conari quantum possumus obedire in futurum. Quo sensu vox obedientiæ æquivalet pœnitentiæ. Consistit enim pœnitentiæ virtus non in dolore, qui peccati recordationem comitatur, sed in conversione in viam, et instituto non peccandi amplius, sine quo dolor ille non pœnitentis, sed desperantis esse dicitur. Quoniam autem qui Deum amant, non possunt non velle obedire legi divinæ, et qui amant proximum, non possunt non velle obedire legi morali, quæ consistit, ut supra capite tertio ostensum est, in superbiæ, ingratitudinis, contumelia, inhumanitatis, inclementiæ, injuriæ, similiumque offensarum prohibitione, quibus proximi læduntur. Itaque voci obedientiæ æquivalet etiam amor sive charitas; etiam justitia, quæ constans voluntas est suum cuique tribuendi, æquivalet eidem. Jam sufficere ad salutem fidem et pænitentiam manifestum est; primum ex ipso fœdere baptismi. Nam interrogantibus Petrum iis, qui ab ipso die Pente

« PoprzedniaDalej »