Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECT. III. metuunt, sentientes non esse sibi satis tutelæ in

16.

nationes occu-
pante, instituit

Deus per
Abrahamum.

Pacto inter
Deum et Ada-

est disputatio de mandatis superiorum.

seipsis. Cæterum, ut eum recte colerent, imperfectus usus rationis et affectuum vehementia obstitere. Metus autem invisibilium, quando a recta ratione separatur, superstitio est. Hominibus itaque, sine speciali Dei auxilio, utrumque scopulum effugere atheismum et superstitionem, pene erat impossibile: hæc enim a metu sine recta ratione, ille a rationis opinione sine metu proficiscitur. Maximam itaque partem hominum facile occupavit idololatria; et coluerunt Deum omnes pene gentes sub imaginibus et figuris rerum finitarum, spectraque sive phantasmata, forte ex metu dæmonia appellantes, coluere. Placuit autem Divinæ Majes-tati, ut in Historia Sacra scriptum legimus, ex genere humano unum, per quem ad verum sui cultum homines perduceret, evocare Abrahamum; illi se supernaturaliter revelare; et cum illo atque illius semine celeberrimum illud inire pactum, quod appellatur pactum, et fœdus, et Testamentum antiquum. Is igitur religionis veræ caput est; is (Josephi Antiq. Jud. lib. 1. cap. 7.) post diluvium unum esse Deum creatorem universi primus docuit: et ab eo regnum Dei per pacta initium sumit.

2. Initio mundi regnavit quidem Deus, non somum, prohibita lum naturaliter, sed etiam per pactum, super Adamum et Evam; ut videatur nullam voluisse obedientiam præstari sibi, præter illam quam dictaret ratio naturalis, nisi per pactum, id est, ex ipsorum hominum consensu. Quoniam autem pactum hoc statim irritum factum est, neque unquam post renovatum, non est inde regni Dei, de quo hoc loco agimus, deducenda origo. Hoc tamen obiter notandum, præcepto illo de non comedendo de arbore

16.

scientiæ boni et mali, sive judicatio de bono et SECT. III. malo prohibita sit, sive esus fructus alicujus arborei, Deum postulasse præceptis suis obedientiam simplicissimam, sine disputatione an bonum vel malum esset quod præciperetur. Fructus enim arboris, si mandatum absit, nihil habet in natura sua, quo esus ejus moraliter malus, hoc est, peccatum esse possit.

um et Abraha

3. Pactum autem inter Deum et Abrahamum Pacti inter Dehac formula initum est (Gen. xvii. 7, 8): Statuam mum formula. pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te in sempiternum: daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan, in possessionem æternam. Quo vero Abrahamus et semen ejus memoriam fœderis hujus conservare posset, necessaria erat signi institutio. Adjecta ergo est pacto circumcisio, sed tamen ut signum tantum (vers. 10): Hoc est pactum meum, quod observabis inter me et te, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum, et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. Pactum ergo est, ut Abrahamus agnoscat Deum esse Deum ipsius et seminis ejus, hoc est, illi submittat se regendum; et ut Deus det Abrahamo hæreditatem terræ illius, in qua tunc habitabat, sed ut peregrinus; utque Abrahamus in signum memoriale hujus pacti curaret se et semen ejus masculinum circumcidi.

In pacto illo continetur agni

simpliciter, sed

4. Cum vero Abrahamus, etiam ante pactum, Deum agnovisset mundi creatorem et regem; ne- tio Dei, non que enim de exsistentia, neque de providentia Dei ejus, qui appaunquam dubitavit ; quomodo superfluum non erat, quod obedientiam sibi natura debitam voluerit

VOL. II.

A A

ruit Abrahamo.

16.

SECT. III. Deus pretio et per contractum acquirere, promittendo scilicet Abrahamo regnum terræ Chanaan, hac lege, ut acciperet eum pro Deo suo, cum jure naturali id jam ante esset? Illis itaque verbis, ut sim Deus tuus et seminis tui post te, non intelligitur satisfieri huic pacto ab Abrahamo, sola agnitione potestatis et dominii, quod Deus habet in homines naturaliter, hoc est, agnoscendo Deum indefinite, quod rationis naturalis est; sed oportere eum agnoscere definite illum, qui dixerat ipsi (Gen. xii. 1): Egredere de terra tua, etc. (Gen. xiii. 14) Leva oculos, etc. qui apparuit ei, (Gen. xviii. 1, 2): sub specie trium virorum cœlestium : et (Gen. xv. 1), per visionem: et (vers. 13), per somnium: quod fidei est. Qua specie apparuerit Deus Abrahamo, quali sono eum alloquutus sit, non explicatur. Constat tamen credidisse Abrahamum vocem illam fuisse vocem Dei et revelationem veram, et voluisse a suis coli illum, qui sic eum alloquutus erat, pro Deo universi creatore; fidemque ejus in eo sitam fuisse, non quod crediderit Deum esse, aut in promissis veracem esse, id quod credunt omnes; sed quod non dubitaverit Deum fuisse illum, cujus vocem et promissa audierat. Et Deum Abrahami significare, non simpliciter Deum, sed Deum illi apparentem; quemadmodum cultus, quem Abrahamus debebat Deo, eo nomine non erat cultus rationis, sed religionis et fidei; nec quem ratio, sed quem Deus supernaturaliter revelaverat.

Leges, quibus

Abrahamus tenebatur, aliæ

5. Leges autem Abrahamo a Deo, vel ab Abrahamo familiæ suæ positas, tunc vel post, seculares non erant præter vel sacras, excepto mandato de circumcisione quod legem circumci- in ipso pacto continetur, nullas legimus. Ex quo sionis. manifestum est, non fuisse alias leges aut cultum,

leges naturæ, et

quibus Abrahamus tenebatur, præter leges natu- SECT. III. rales, et cultum rationalem, et circumcisionem.

16.

verbi Dei et

pres erat.

6. Erat autem legum omnium interpres, tam Abrahamus, sacrarum quam secularium, apud suos Abrahamus, legum omnium, non modo naturaliter, quatenus legibus uteretur apud suos internaturalibus tantum, sed etiam ex ipsa pacti formula, qua promittitur ab Abrahamo obedientia, non pro se tantum, sed etiam pro semine suo. Quod frustra fuisset, nisi filii ejus illius mandatis obedire tenerentur. Atque quod dicit Deus (Gen. xviii. 18, 19): Benedicende sunt in illo omnes nationes terræ: scio enim quod præcepturus sit filiis suis et domui suæ post se, ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam; quomodo intelligi potest, nisi filii et domus ejus teneri ad obedientiam illius mandatis præstandam supponerentur ?

hami peccare

ipsi obediendo.

7. Sequitur hinc subditos Abrahami ipsi obedi- Subditi Abraendo peccare non potuisse; modo Abrahamus non non potuerunt imperasset Dei exsistentiam vel providentiam negare, vel facere aliquid quod esset expresse contra honorem Dei. In cæteris rebus omnibus verbum Dei ex illius solius ore petendum erat, ut legum omnium et verborum Dei interpretis. Deus enim Abrahami quis fuerit et quomodo colendus, ab Abrahamo solo doceri poterant. Qui vero post Abrahami mortem subditi erant imperio Isaaci aut Jacobi, sine peccato per eandem rationem ipsis in omnibus paruere, quamdiu pro Deo et rege suo agnoscerent et profiterentur Deum Abrahami. Prius enim Deo simpliciter se submiserant, quam Abrahamo: prius autem Abrahamo, quam Deo Abrahami,et rursus prius Deo Abrahami, quam Isaaco. In subditis itaque Abrahami, unicum erat crimen læsæ majestatis divina, negare Deum; sed in posteris

16.

SECT. III. eorum, læsæ majestatis crimen hoc quoque erat, negare Deum Abrahami, hoc est, colere Deum aliter quam ab Abrahamo est institutum, nimirum sub imaginibus* manu-factis ; prout fecerunt cæteræ nationes, quæ propter eam causam appellabantur idololatra. Atque hucusque subditi, circa mandata principum suorum, quid faciendum et quid fugiendum erat satis facile dignoscere potue

Pactum Dei cum

populo Hebrao

runt.

8. Ut pergamus jam, ductum sequendo Scripturæ ad montem Sinai. Sacræ, idem pactum renovatum est, (Gen. xxvi. 3, 4) cum Isaaco; et (Gen. xxviii. 13, 14) cum Jacobo ; ubi Deus se appellat non simpliciter Deum, quem natura esse dictat; sed distincte, Deum Abrahami et Isaaci: et post, idem pactum renovaturus per Mosen cum toto populo Israelis, Ego, inquit (Exod. iii. 6), sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Deinde, cum populus ille constitisset in deserto prope montem Sinai, non modo liberrimus, sed etiam subjectionis humanæ, propter memoriam recentem servitutis Ægyptiacæ, inimicissimus, pactum illud antiquum propositum est omnibus redintegrandum, hac formula (Exod. xix. 5, 6): Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum (nimirum pactum initum cum Abrahamo, Isaaco, et Jacobo) eritis mihi in peculium ex cunctis populis: mea est enim omnis terra; et vos eritis mihi in regnum sacerdotale,

* Sub imaginibus manu-factis.] Vide cap. xv. art. 14, ibi cultum talem irrationalem esse ostendimus: at si jussu civitatis fiat, cui verbum Dei scriptum non est cognitum neque receptum, cultum talem cap. xv. art. 18, ostendimus esse rationalem. Cæterum ubi Deus regnat per pactum, in quo, ne sic colant, expresse cavetur, ut per pactum Abrahami; ibi sive injussu sive jussu civitatis fiat, male fit.

« PoprzedniaDalej »