Obrazy na stronie
PDF
ePub

15.

solam, legum

pretem esse civi

hominem vel

bet sub Deo

stitutam civitatem ab uniuscujusque ratione pri- SECT. III. vata petendus erat. Unusquisque autem rationem privatam rationi totius civitatis submittere potest. Regnante Deo Præterea, si singuli propriam rationem in colendo per naturam Deo sequerentur, in tanta diversitate colentium, omnium interalter alterius cultum indecorum vel etiam impium tatem id est eum judicaret; neque alter alteri Deum honorare vide- curiam, quae haretur. Non esset ergo cultus, ne is quidem qui civitatis impemaxime cum ratione congrueret; propterea quod rium summum. natura cultus in eo consistit, ut sit signum honoris interni. Signum autem non est, nisi quo aliquid innotescit aliis. Neque ergo signum honoris est, nisi quod aliis sic videtur. Rursus, signum verum est, quod consensu hominum fit signum. Ergo etiam honorificum est, quod consensu hominum, id est, jussu civitatis fit signum honoris. Non est ergo contra voluntatem Dei, per solam rationem declaratam, exhibere ipsi signa honoris, quæ imperabit civitas. Possunt ergo cives jus decernend, de modo colendi Deum, in eum vel eos transferre, qui civitatis habent imperium summum. Imo debent; alioquin enim omnes absurdæ opiniones de natura Dei, ceremoniæque omnes ridiculæ, quæ apud ullas gentes exstitere, in eadem simul civitate conspicerentur; ex quo contingeret unicuique credere cæteros omnes Deum contumelia afficere. Itaque de nemine recte dici posset, quod Deum coleret: nemo enim Deum colit, id est, honorat externe, nisi is qui ea facit, quibus aliis appareat honorare. Concludi itaque potest, legum naturalium, tam sacrarum quam secularium, regnante Deo per solam naturam, interpretationem dependere ab auctoritate civitatis, hoc est, ejus hominis vel curiæ, cui concessum est summum civitatis imperium; et

15.

SECT. III. Deum, quicquid imperat, per ejus vocem imperare: et e converso, quod ab iis imperatur et circa modum honorandi Deum et circa secularia, imperari a Deo.

Dubitationes quædam sublatæ

18. In contrarium autem interrogare quis poterit, primo, an non sequatur obediendum civitati esse, si directe imperat Deum contumelia afficere, vel prohibeat colere. Dico, non sequi, neque esse obediendum. Nam contumelia afficere, aut non omnino colere, a nemine intelligi potest pro modo colendi. Neque etiam habuit quisquam ante civitatem constitutam, eorum qui Deum regnare agnoverunt, jus negandi honorem ipsi inde debitum : neque ergo jus talia imperandi in civitatem transferre potuit. Deinde, si quæratur, an obediendum civitati sit, si imperet aliquid dici vel fieri, quod non est directe in Dei contumeliam, sed ex quo per ratiocinationem consequentiæ contumeliosæ possunt derivari; veluti si imperetur, Deum colere sub imagine, coram iis, qui id fieri honorificum esse putant; certe faciendum est. Cultus enim insti

* Certe faciendum est.] Diximus capitis præsentis articulo decimo quarto, qui Deo terminos attribuunt, facere eos contra legem de cultu Dei naturalem. Jam, qui Deum colunt sub imagine, terminos illi statuunt; faciunt ergo quod faciendum non est; et locus hic priori videtur esse contrarius. Sciendum igitur est, primo, non illos, qui imperio coacti sic colunt, Deo terminos assignare, sed qui imperant. Nam qui inviti colunt, revera colunt, sed eo in loco stant vel procumbunt, in quo loco stare vel procumbere a legitimo imperante jussi sunt. Secundo, faciendum esse dico, non semper et ubique, sed supposito nullam aliam esse colendi Deum regulam præter dictamina humanæ rationis; nam tunc voluntas civitatis pro ratione est. At in regno Dei per pactum, sive antiquum sive novum, ubi expresse prohibetur idololatria, etsi civitas sic colere jubeat, tamen faciendum non est. Quæ si consideraverit, qui repugnantiam putavit esse aliquam inter articulum hunc et decimum quartum, ita putare desinet.

15.

quædam sublatæ

tuitur in signum honoris : sic autem colere signum SECT. III. honoris est, et honorem Dei propagat apud eos, quibus pro signo habetur. Vel si imperetur Deo Dubitationes nomen attribuere, quod non intelligimus quid significet, aut quomodo cum hoc ipso nomine, Deo, cohæreat; id quoque faciendum est; quia quæ facimus honoris causa, nec intelligimus aliter se habere, si pro signis honoris accipiuntur, signa honoris sunt; ideoque, si ea facere recusamus, recusamus Dei honorem propagare. Idem sentiendum est de omnibus attributis et actionibus circa cultum Dei mere rationalem, quæ cadere in controversiam vel disputari possunt. Quamquam enim hujusmodi imperata possunt esse interdum contra rectam rationem, ideoque peccata in iis qui imperant; non tamen sunt contra rectam rationem, neque peccata in subditis, quorum in rebus controversis recta ratio est ea, quæ submittitur rationi civitatis. Postremo, si is homo vel curia, cui commissa est summa potestas civitatis, jubeat se coli attributis et actionibus illis, quibus colendus est Deus, quæri potest an obediendum sit. Multa sunt quæ et Deo et hominibus communiter attribui possunt; nam et homines laudari et magnificari possunt; multæque actiones, quibus et Deus et homines coli possunt. Sed attributorum et actionum significationes tantum spectandæ sunt. Attributis ergo, quibus significamus sentire nos, hominem aliquem ita imperium habere ut a Deo non dependeat, vel esse immortalem, vel potentiæ infinitæ, et similia, quamquam jubeant reges, abstinendum est; sicut et actionibus idem significantibus, ut precari absentem, rogare ea quæ solus Deus dare potest, ut pluvias et serenitatem; offerre ei quæ solus Deus

15.

SECT. III. accipere potest, ut holocausta; vel cultum exhibere, quo major exhiberi non potest, ut sacrificium. Hæc enim eo tendunt, ne Deus regnare existimetur; contra id quod ab initio supponitur. Cæterum genuflexio, prostratio, vel alius quicunque actus corporis adhiberi licite potest, etiam in cultu civili: possunt enim significare agnitionem potestatis civilis tantum. Cultus enim divinus a civili, non motu, situ, habitu, aut gestu corporis distinguitur, sed sententiæ de eo, qui colitur, declaratione; ut si prosternamus nos ante aliquem, animo declarandi eo signo quod habemus eum pro Deo, cultus divinus est: si idem facimus in signum agnitionis imperii civilis, cultus civilis est. Neque distinguitur cultus divinus a civili per ullam actionem, quæ intelligi solita est sub nominibus λατρεία et δουλεία ; quorum prius servorum officium, posterius sortem denotans, nomina sunt ejusdem numero actionis.

In regno Dei naturali, quid sit peccatum,

læsæ majestatis divinæ.

19. Ex iis, quæ dicta sunt, colligitur, regnante Deo per solam rationem naturalem, peccare subet quid crimen ditos, primo, si violant leges morales illas, quæ explicatæ sunt capitibus secundo et tertio: secundo, si violant leges sive mandata civitatis in iis rebus, quæ pertinent ad justitiam tertio, si non colant Deum κarà тà vóμua: quarto, si non confiteantur coram hominibus verbis et factis, unum esse Deum optimum, maximum, beatissimum, totius mundi mundanorumque regum regem supremum : hoc est, si Deum non colunt. Quartum hoc peccatum in regno Dei naturali, per ea quæ dicta sunt capite præcedente, articulo vigesimo, læse divine majestatis crimen est. Est enim negatio divinæ potestatis, sive atheismus. Procedunt enim peccata hic, similiter ac si supponeremus aliquem ho

minem esse supremum regem, qui absens regnaret per proregem; contra quem peccarent quidem illi, qui proregi non obedirent in omnibus, excepto si regnum sibi ipsi arrogaret, vel alii tradere voluerit; illi vero qui ita absolute eidem obedirent, ut illud non exciperent, rei majestatis dicerentur.

CAPUT XVI.

REESE LIBRARY

OF THE

UNIVERSITY CATTHAT

DE REGNO DEI PER PACTUM VETUS.

OF

ONIA.

1. Veram religionem, superstitione exteras nationes occupante, instituit Deus per Abrahamum. 2. Pacto inter Deum et Adamum prohibita est disputatio de mandatis superiorum. 3. Pacti inter Deum et Abrahamum formula. 4. In pacto illo continetur agnitio Dei non simpliciter, sed ejus qui apparuit Abrahamo. 5. Leges, quibus Abrahamus tenebatur, aliæ non erant præter leges naturæ, et legem circumcisionis. 6. Abrahamus verbi Dei et legum omnium apud suos interpres erat. 7. Subditi Abrahami peccare non potuerunt ipsi obediendo. 8. Pactum Dei cum populo Hebræo ad montem Sinai. 9. Inde regimen Dei nomen regni sortitum est. 10. Quænam leges Judæis a Deo impositæ sint. 11. Quid sit, et quomodo cognoscendum verbum Dei. 12. Quodnam fuerit verbum Dei scriptum apud Judæos. 13. Potestatem interpretandi verbum Dei, et summam potestatem civilem conjunctas fuisse in Mose, dum viveret. 14. Easdem conjunctas fuisse in summo sacerdote, vivente Josua. 15. Easdem conjunctas fuisse in summo sacerdote usque ad Saulem regem. 16. Easdem conjunctas fuisse in regibus usque ad captivitatem. 17. Easdem fuisse in sacerdotibus post captivitatem. 18. Apud Judæos, negatio providentiæ divinæ et idololatria sola erant crimina læsæ majestatis divinæ; in cæteris omnibus, principibus suis parere debebant.

16.

nem, supersti

1. HABET hoc humanum genus, ab imbecillitatis SECT. III. propriæ conscientia et admiratione eventuum naturalium, ut plerique credant esse omnium rerum Veram religiovisibilium opificem invisibilem Deum; quem etiam tione cæteras

« PoprzedniaDalej »