Obrazy na stronie
PDF
ePub

15.

SECT. III. quæ mandatis Dei non repugnant; in antecedentibus et ratione et Sacræ Scripturæ testimoniis comprobatum est. Deest ad integram civilis officii cognitionem hoc unicum, ut sciamus quæ sint leges sive mandata Dei. Aliter enim sciri non potest, utrum ea, quæ jubemur facere auctoritate imperii civilis, sint contra leges Dei, necne. Ex quo contingere necesse est, ut vel, nimia obedientia erga civitatem, contumaces simus erga majestatem divinam; vel, metu peccandi in Deum, incurramus in contumaciam erga civitatem. Ut utrumque hunc scopulum effugiamus, necessaria est cognitio legum divinarum. Quoniam vero legum cognitio dependet a cognitione regni, dicendum est in sequentibus de regno Dei.

In quos Deus

dicatur regnare.

2. Psalm. xcvi. 1, Dominus regnavit, exultet terra, dicit Psalmista. Et rursus idem Psalmista, (Psalm. xcviii. 1) Dominus regnavit, irascantur populi; qui sedet super cherubin, moveatur terra. Scilicet velint nolint homines, Deus est rex universæ terræ ; neque si sint qui existentiam ejus vel providentiam negaverint, ideo solio suo excutitur. Quamquam autem Deus homines universos ita per potentiam regat, ut nemo possit quidquam facere quod ille factum nolit, non est tamen hoc, proprie et accurate loquendo, regnare. Regnare enim dicitur, non qui agendo, sed qui loquendo, id est, præceptis et minis regit. In regno igitur Dei, pro subditis habemus, non corpora inanimata, neque irrationalia, licet potentiæ divinæ subjiciantur; quia præcepta et minas Dei non intelligunt: neque etiam atheos; quia Deum esse non credunt: neque eos, qui Deum esse credentes eum tamen inferiora hæc regere non credunt; nam et hi, quamquam regantur a potentia Dei, præcepta ejus nulla

15.

agnoscunt neque minas metuunt. Soli igitur in SECT. III. regno Dei censendi sunt, qui ipsum et rectorem omnium rerum esse, et præcepta hominibus dedisse, et pœnas in transgressores statuisse agnoscunt. Cæteros non subditos, sed hostes Dei appellare debemus.

triplex; ratio,

3. Regere autem præceptis non dicitur, nisi qui Verbum Dei regendis præcepta sua aperte declarat ; nam præ- revelatio, et cepta regentium leges sunt iis qui reguntur. Leges prophetia. autem non, nisi quæ perspicue promulgantur, ita ut omnis tollatur ignorantiæ excusatio. Leges suas homines quidem verbo sive voce promulgant, nec alio modo voluntatem suam universaliter significam possunt. Dei autem leges triplici modo declarantur. Primo, per tacita recta rationis dictamina. Secundo, per revelationem immediatam, quæ intelligitur fieri per vocem supernaturalem, vel per visionem, vel somnium, vel inspirationem seu afflatum divinum. Tertio, per vocem alicujus hominis, quem Deus per vera miracula edita, ut fide dignum, cæteris commendavit. Is autem, cujus voce sic utitur Deus ad voluntatem suam aliis significandam, vocatur PROPHETA. Tres hi modi dici possunt triplex verbum Dei, nimirum, verbum rationale, verbum sensibile, et verbum propheticum. Quibus respondent tres modi, quibus audire Deum dicimur, ratiocinatio recta, sensus, et fides. Verbum Dei sensibile ad paucos factum est, neque Deus per revelationem hominibus loquutus est, nisi viritim et diversis diversa; neque ullæ leges regni hoc modo populo ulli promulgatæ fuerunt.

duplex, naturale

4. Pro differentia autem quæ est inter verbum Regnum Dei Dei rationale et propheticum, Deo regnum duplex et propheticum. attributum est: naturale, in quo regit per dictamina rectæ rationis; quodque universale est in

SECT. III. omnes qui divinam agnoscunt potentiam, propter 15. naturam rationalem omnibus communem: et propheticum, in quo regit etiam per verbum propheticum; quod peculiare est, propterea quod non omnibus dedit leges positivas, sed populo peculiari, et certis quibusdam hominibus a se electis.

Jus, quo regnat
Deus, situm est

ejus.

5. In regno naturali, regnandi et puniendi eos, in omnipotentia qui leges suas violant, jus Deo est a sola potentia irresistibili. Jus enim omne in alios vel a natura est, vel a pacto. Quomodo jus regnandi ex pacto oritur, ostensum est capite sexto. A natura autem idem jus derivatur, eo ipso quod a natura non sit sublatum. Cum enim per naturam jus esset omnibus in omnia, unicuique erat jus in omnes regnandi ipsi naturæ coævum. Causa autem, quare inter homines id abolitum fuerit, alia non erat præter mutuum metum, ut supra capite secundo, articulo tertio, ostensum est; dictante scilicet ratione decedendum esse a jure illo propter conservationem humani generis; quia æqualitatem hominum inter se quoad vires et potentias naturales necessario consequebatur bellum; cum bello autem generis humani pernicies conjuncta est. Quod si quis cæteros potentia in tantum anteisset, ut resistere ei ne omnes quidem conjunctis viribus potuissent, ratio, quare de jure sibi a natura concesso decederet, nulla omnino fuisset. Mansisset igitur ipsi jus dominii in cæteros omnes propter potentiæ excessum, qua et se et illos conservare potuisset. Iis igitur, quorum potentiæ resisti non potest, et per consequens Deo omnipotenti, jus dominandi ab ipsa potentia derivatur. Et quotiescunque Deus peccatorem punit vel etiam interficit, etsi ideo puniat quia peccaverat, non tamen dicendum est non potuisse eum eundem juste affligere vel etiam occidere,

15.

Scriptura Sacra.

etsi non peccasset. Neque si voluntas Dei, in pu- SECT. III. niendo, peccatum antecedens respicere possit, ideo sequitur quod affligendi vel occidendi jus non a potentia divina dependeat, sed a peccato hominis. 6. Quæstio ista, disputationibus antiquorum no- Idem ex bilitata, quare bonis mala, et malis bona contingunt, eadem est cum hac nostra, quo jure Deus bona et mala hominibus dispenset: et difficultate sua non solum vulgi, sed etiam philosophorum, et quod majus est, sanctorum hominum de divina providentia fidem vacillare fecit. Quam bonus, inquit David (Psalm. lxxii. 1,2,3), Israelis Deus his,qui rectosunt corde; mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Et Job, quam acriter cum Deo expostulabat, quod justus cum esset, tantis tamen calamitatibus affligeretur? Solvit difficultatem hanc, in casu Job, ipse Deus viva voce, et jus suum argumentis, non a peccato ejus, sed a potentia propria desumtis, confirmavit. Ita enim disputarunt inter se Job et amici ejus, ut hi illum reum facerent, propterea quod puniretur; ille horum accusationem argumentis ab innocentia sua redargueret. Atqui Deus, cum et illum et hos audivisset, expostulationem illius refutat, non injustitiæ aut peccati alicujus ipsum damnando, sed propriam potentiam explicando, Job xxxviii. 4, et sequentibus: Ubi, inquit, eras tu, quando ponebam fundamenta terræ ? etc. De amicis autem (Job xlii. 7) iratum se, ait, contra eos, quod non locuti fuerint rectum coram eo, sicut servus ejus Job. Sententiæ huic consentanea est ea, quam dixit Servator noster in casu ejus, qui cæcus natus erat, cum interrogantibus discipulis an ipse peccasset quod nasceretur cæcus, an parentes, respondit (Joh. ix. 3): Neque hic peccavit, neque

15.

SECT. III. parentes ejus; sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Quamquam autem dictum sit (Rom. v. 12) Mortem intrasse in hunc mundum per peccatum, non sequitur quin Deus jure suo potuerit homines et morbis et morti obnoxios fecisse, etiamsi nunquam peccassent; quemadmodum cætera animalia mortalia fecit et morbosa, etiamsi peccare non pos

Obligationem obedientiæ Deo

sunt.

7. Quod si jus regnandi habeat Deus ab omnipræstandæ pro- potentia sua, manifestum est obligationem ad præcedere ab imbe- standam ipsi obedientiam incumbere hominibus

cillitate humana. propter* imbecillitatem. Obligatio enim quæ ex

pacto oritur, de qua dictum est capite secundo, hic, ubi jus imperandi nullo intercedente pacto a natura oritur, locum habere non potest. Sunt autem obligationis naturalis duæ species: una, ubi libertas impedimentis corporeis tollitur; juxta quam cœlum et terram et creaturas omnes communibus suæ creationis legibus obedire dicimus: altera, ubi tollitur spe et metu; juxta quam infirmior potentiori, cui resistere se posse desperat, non potest non obedire. A secundo hoc obligationis genere nascitur, hoc est, a metu, sive imbecilitatis propriæ, respectu divinæ potentiæ, conscientia, quod in regno Dei naturali ad obediendum Deo obligemur; dictante scilicet ratione omnibus Dei potentiam et

Propter imbecillitatem.] Si cui durum hoc videbitur, illum rogo ut tacita cogitatione considerare velit, si essent duo omnipotentes, uter utri obedire obligaretur. Confitebitur, credo, neutrum neutri obligari. Hoc si verum est, verum quoque est quod posui, homines ideo Deo subjectos esse, quia omnipotentes non sunt. Etenim Servator noster Paulum admonens, qui eo tempore ecclesiæ hostis erat, ne contra stimulum calcitraret, obedientiam ab illo eo nomine videtur exegisse, quod ad resistendum satis virium non haberet.

« PoprzedniaDalej »