Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XIII.

DE OFFICIIS EORUM QUI SUMMUM IMPERIUM

ADMINISTRANT.

1. Distinguitur summi imperii jus ab exercitio. 2. Salus populi suprema lex. 3. Imperantium est respicere ad utilitatem plurium communem, non ad hujus vel illius propriam. 4. Per salutem intelligi omnia commoda. 5. Quæritur an regum officium sit saluti animarum civium suorum providere, prout ipsis secundum conscientiam propriam optimum videbitur. 6. Salus populi in quo consistat. 7. Exploratores necessarios esse ad defensionem populi. 8. Milites, arma, præsidia, pecuniam tempore pacis parata habere, necessarium etiam ad defensionem populi. 9. Recta institutio civium in doctrina civili, paci conservandæ necessaria. 10. Onera publica æqualiter distribuere, paci conservandæ conducibile. 11. Æquitatis naturalis esse, ut pecuniæ taxentur, pro ratione eorum quæ quisque consumit, non quæ possidet. 12. Ad pacem conservandam conducere, ambitiosos premere: 13. Et factiones dissolvere. 14. Ad locupletandos cives conducere leges, quibus artes lucrativæ foveantur, et quibus sumtus coerceantur. 15. Non esse plura legibus definienda, quam postulat civium et civitatis commodum. 16. Pœnas non majores sumendas quam quæ legibus præfinitæ sunt. 17. Civibus contra judices corruptos jus reddendum.

13.

summi imperii

'jus ab exercitio.

1. APPARENT ex hactenus dictis in unoquoque SECT. III. civitatis genere officia civium et subditorum; et quid summi imperantes in eos possint. Ipsorum Distinguitur autem imperantium officia, et quo modo in subditos gerere se debeant, nondum dictum est. Distinguendum autem est inter summi imperii jus et exercitium; possunt enim separari; ut puta, cum is, qui habet jus, vel non possit vel nolit litibus judicandis vel rebus deliberandis ipse interesse. Reges enim aliquando per ætatem res gerere non possunt ; quandoque etiam, etsi possunt, rectius tamen esse judicant, contenti electione ministrorum et consi

SECT. III. liariorum, imperium per eos exercere.

13.

Salus populi suprema lex.

Ubi autem separantur jus et exercitium, ibi regimen civitatis simile est regimini mundi ordinario, quo Deus, primus omnium motor, effectus naturales producit per ordinem causarum secundarum. Ubi vero qui jus regni obtinet, omnibus judiciis, consultationibus, actionibusque publicis ipse interesse vult, ibi administratio talis est, ac si Deus, præter naturæ ordinem, se ipsum ad materiam omnem immediate applicaret. De officiis igitur eorum, qui summum imperium sive proprio sive alieno jure administrant, hoc capite summatim et breviter dicemus. Neque enim instituti mei est in ea descendere, quæ principes alii ab aliis diversa agere possint. Hoc enim politicis practicis in singulis civitatibus relinquendum est.

2. Imperantium autem officia omnia hoc uno dicto continentur: salus populi suprema lex. Quamquam enim ii, qui summum inter homines imperium obtinent, legibus proprie dictis, hoc est, hominum voluntati subjici non possunt; quia summum esse, et aliis subjici, contradictoria sunt; officii tamen eorum est rectæ rationi, quæ lex est naturalis moralis et divina, quantum possunt in omnibus obedire. Quoniam autem imperia pacis causa constituta sunt, et pax propter salutem quæsita, qui in imperio positus, eo aliter quam ad salutem populi uteretur, faceret contra pacis rationes, hoc est, contra legem naturalem. Sicut autem salus populi legem dictat, per quam principes cognoscunt officium; ita etiam artem docet, per quam iidem comparant beneficium. Potentia enim civium, potentia est civitatis, id est, ejus qui summum in civitate habet imperium.

13.

est respicere ad

um communem,

illius propriam.

3. Per populum intelligitur hoc loco, non per- SECT. III. sona una civilis, nempe ipsa civitas quæ regit, sed multitudo civium qui reguntur. Civitas enim non Imperantium sui, sed civium causa instituta est. Neque tamen utilitatem plurihujus et illius ratio habenda est. Non enim impe- non ad hujus vel rans, quatenus talis, civium saluti aliter prospicit, quam per leges, quæ universales sunt; ideoque officio satisfecit, si toto conatu id egerit, ut per salutares constitutiones quam plurimis recte sit, et quam diutissime; neque male cuiquam, nisi sua culpa, aut casu cui provideri non potuerat. Expedit autem aliquando saluti plurimorum, ut male iis sit qui mali sunt.

intelligi omnia

4. Per salutem autem intelligi debet non sola Per salutem vitæ qualitercunque conservatio, sed quatenus fieri commoda. potest vita beata. Nam eo fine homines in civitates institutivas sponte coiere, ut possent, quantum conditio fert humana, jucundissime vivere. Facerent ergo ii, qui summum imperium in eo genere civitatis administrandum in se susceperunt, contra legem naturæ, quia contra fiduciam eorum qui imperii administrationem eis commiserunt, si non studerent, quantum legibus fieri potest, ut cives bonis omnibus, non ad vitam modo, sed etiam ad delectationem abunde instruantur. Qui vero

armis imperia acquisiverunt, cupiunt omnes ut subditi sui, viribus tam animi quam corporis idonei sint ut ipsis serviant; quare contra finem et scopum proprium facerent, si non conarentur ut iis non modo ea quibus vivere, sed etiam quibus fortes esse possint, præbeantur.

5. Inprimis autem ad salutem æternam plurimum quæritur an interesse principes omnes credunt, quales de Deo regum officium teneantur opiniones, qualisque ei cultus exhibeatur. rum civium su

sit saluti anima

SECT. III. Quo supposito, quæri potest utrum summi impera13. tores, et quicunque sunt, sive unus sive plures, qui orum providere, summum civitatis imperium administrant, non peccundum consci- cent contra legem naturæ, si talem doctrinam et entiam propriam talem cultum, quem ipsi civibus ad salutem æternam

prout ipsis se

optimum vide

bitur.

Salus populi
in quo consistat.

necessarios esse

necessario conducere credunt, non faciant doceri et exhiberi, vel contrariam doceri vel exhiberi permittant? Manifestum est facere eos contra conscientiam, et velle, quantum in se est, æternam civium perditionem. Nam si non vellent, rationem non video quare committerent, (cum summi existentes cogi non possint), ut ea docerentur et facerent propter quæ damnandos eos esse credunt. Difficultatem autem hanc in medio relinquemus.

6. Commoda civium, quæ hanc tantum vitam spectant, in quatuor genera distribui possunt: primum, ut ab hostibus externis defendantur: secundum, ut pax interna conservetur: tertium, ut quantum cum securitate publica consistere potest, locupletentur: quartum, ut libertate innoxia perfruantur. Amplius enim ad felicitatem civilem, quam ut a bello externo et civili tuti opibus industria partis frui possint, summi imperatores conferre non possunt. Exploratores 7. Ad defensionem populi duo necessaria sunt; ad defensionem præmoneri et præmuniri. Status enim civitatum populi. inter se naturalis, id est, hostilis est. Neque si pugnare cessent, idcirco pax dicenda est, sed respiratio; in hostis alter alterius motum vultumque observans, securitatem suam non ex pactis, sed ex viribus et conciliis adversarii æstimat. Atque id jure naturali, ut capite secundo articulo decimo, ex eo quod pacta in statu naturali, quoties justus metus intercedit, sunt invalida, ostensum est. Necessarium igitur est ad civitatis defensionem, pri

qua

13.

mum, ut sit qui omnium eorum, qui civitati nocere SECT. III. possunt, quantum fieri potest, consilia et motus exploret et præsentiat. Sunt enim ibi exploratores ad eos, qui summum imperium administrant, idem quod radii lucis ad animam humanam. Atque in visione politica, quam in naturali rectius dicemus, species rerum externarum sensibiles intelligibilesque ad animam, hoc est, eos qui summum imperium civitatis administrant, ab aliis non animadversas per aerem transportari; ideoque non minus necessarii sunt ad salutem civitatis, quam lucis radii ad salutem hominis: vel si comparentur aranearum telis, quæ, extensæ undiquaque subtilissimis filis, motus externos ipsis intus in cavernulis suis residentibus significant; non magis ii qui imperant, quid ad subditorum suorum defensionem imperato opus est, sine exploratoribus, quam illæ quando exeundum et quo accurrendum sit, sine filis suis scire possunt.

præsidia, pecu

pacis parata ha

defensionem

8. Deinde ad defensionem populi requiritur ne- Milites, arma, cessario ut sint præmuniti. Præmuniri autem est, niam tempore militibus, armis, classe, propugnaculis, antequam bere, necessa instet periculum, comparatis, et pecunia jam com- rium etiam ad portata instrui. Nam milites conscribere, arma populi. conquirere, post acceptam cladem, si non impossibile, saltem serum est. Similiter propugnacula et præsidia non ante locis opportunis constituere quam fines invadantur, simile est rusticorum, ut dixit Demosthenes, qui, ignari artis gladiatoriæ, ab una parte corporis ad aliam, ictibus moniti, clypeos transferunt. Qui vero pecuniam ad milites alendos, et cæteras exercituum impensas, tunc imperari satis opportune putant, quando periculum incipit apparere, illi certe non considerant quam difficile sit tam

« PoprzedniaDalej »