Obrazy na stronie
PDF
ePub

Absolutum

imperium evi

SECT. III. plicem? Deinde, ut veniamus ad exemplum ipsius 11. Christi, cui jure hæreditario a Davide derivato debebatur regnum Judæorum, is, cum more subditi dentissimis tam viveret, tributum Cæsari et pendebat, et Cæsaris ris Testamenti lo. esse pronunciabat. Reddite, inquit, (Matth. xxii. cis comprobatum 21) quæ sunt Cæsaris, Cæsari, et quæ sunt Dei,

Novi quam Vete

Deo. Idem, cum placuisset ei regem agere, obedientiam integram requirebat. Ite, inquit (Matth. xxi. 2, 3) in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea; solvite et adducite mihi: et si quis aliquid dixerit, dicite, quod Dominus his opus habet. Fecit igitur hoc jure domini, sive regis Judæorum. Tollere vero subdito bona sua, eo nomine quod dominus opus habet, imperium absolutum est. Loca Testamenti Veteris in eandem sententiam evidentissima, hæc sunt; Deut. v. 27: Tu accede, et audi CUNCTA quæ dixerit Dominus Deus noster tibi, loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea. At sub vocem illam, cuncta, integra continetur obedientia. Rursus ad Josuen (Josu. i. 16-18): Responderuntque ad Josuen, atque dixerunt, OMNIA quæ præcepisti nobis faciemus, et quocunque miseris, ibimus; sicut obedivimus in CUNCTIS Moysi, ita obediemus et tibi; tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit CUNCTIS sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Et parabola rhamni (Jud. ix. 14,15): Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum, veni et impera super nos. Quæ respondit iis, si vere me regem constituitis, venite et sub umbra mea requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani. Quorum verborum sententia est,

11.

imperium evi

Novi quam Vete

acquiescendum esse dictis eorum, quos vere reges SECT. III. in nos constituimus, ni velimus incendio belli civilis consumi. Particularius autem describitur potentia Absolutum regia a Deo ipso per Samuelem (1 Sam. viii. 9, etc.): dentissimis tam Prædic iis jus regis, qui regnaturus est super ris Testamenti loeos, etc. Hoc erit jus regis qui imperaturus est cis comprobatum vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, etc. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, etc. Oliveta optima tollet, et dabit servis suis, etc. Nonne est potentia hujusmodi absoluta? Veruntamen ab ipso Deo appellatur JUS REGIS. Neque videtur quisquam, ne sacerdos quidem summus apud Judæos, ab obedientia hac exemtus fuisse. Ubi enim (1 Reg. ii. 26, 27) Abiatharo sacerdoti dixit rex, nimirum Salomon: Vade in Anathoth ad agrum tuum; equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus. Et ejecit Salomon Abiatharum, ut non esset sacerdos Domini: nullo argumento colligi potest, factum illud Deo displicuisse; neque enim reprehendi Salomonem, aut personam ejus eo tempore parum Deo acceptam fuisse legimus.

[blocks in formation]

SECT. III.

[ocr errors]

CAPUT XII.

DE CAUSIS INTERNIS CIVITATEM DISSOLVENTIBUS.

1. Judicationem boni et mali ad singulos pertinere, seditiosa opinio. 2. Peccare subditos obediendo principibus suis, seditiosa opinio. 3. Tyrannicidium esse licitum, seditiosa opinio. 4. Subjectos esse legibus civilibus etiam eos qui habent summum imperium, seditiosa opinio. 5. Imperium summum posse dividi, seditiosa opinio. 6. Fidem et sanctitatem non studio et ratione acquiri, sed semper supernaturaliter infundi et inspirari, seditiosa opinio. 7. Civibus singulis esse rerum suarum proprietatem, sive dominium absolutum, seditiosa opinio. 8. Ad seditionem disponit, nescire differentiam inter populum et multitudinem. 9. Ad seditionem disponit exactio nimia pecuniarum, quamvis justa et necessaria. 10. Ad sedi tionem disponit ambitio. 11. Ad seditionem disponit spes successus. 12. Virtus, qua opus est ad seditiones excitandas, sola eloquentia est sine sapientia. 13. Quomodo stultitia vulgi et eloquentia ambitiosorum, concurrant ad rempublicam dissolvendam.

1. HACTENUS quibus causis et quibus pactis civi12. tates constitutæ sint, et quæ sint imperantium in Judicationem cives jura, dictum est. Jam quibus causis eædem singulos perti- dissolvantur, sive de caiuss seditionum, breviter dinere, seditiosa cendum est. Quemadmodum autem in motu cor

boni et mali ad

opinio.

porum naturalium consideranda tria sunt, nimirum, dispositio interna, ut sint producendi motus susceptibilia; agens externum, quo motus certus et determinatus actu producatur; et ipsa actio: ita etiam in civitate, ubi cives tumultuantur, tria consideranda occurrunt, primum, doctrinæ et affectus paci contrarii, quibus singulorum animi disponuntur; secundum, quales sunt qui jam dispositos ad secessionem et arma sollicitant, convocant, diriguntque; tertium, modus quo id fit, sive ipsa factio. Doctrinarum autem, quæ ad seditionem disponunt,

12.

boni et mali ad

nere, seditiosa

una et prima hæc est; cognitionem de bono et SECT. III. malo pertinere ad singulos. In statu quidem naturali, ubi jure æquali singuli vivunt, nec se per Judicationem pacta sua aliorum imperio submiserunt, veram eam singulos pertiesse concedimus, imo capite primo, articulo nono, opinio. probavimus. Sed in statu civili, falsa est. Ostensum enim est capite sexto, articulo nono, regulas boni et mali, justi et injusti, honesti et inhonesti, esse leges civiles, ideoque quod legislator præceperit, id pro bono; quod vetuerit, id pro malo hadendum esse. Legislator autem semper is est, cujus est in civitate imperium summum, hoc est, in monarchia monarcha. Idem confirmavimus, capitis undecimi articulo sexto, ex verbis Salamonis. Siquidem enim sequendum ut bonum, et fugiendum ut malum, esset id, quod singulis visum fuerit, quorsum spectant verba ejus: (1 Reg. iii. 9) Dabis servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quoniam ergo

regum est discernere inter bonum et malum, iniquæ sunt illæ, quamquam quotidianæ, voces: Regem esse, qui recte facit; et regibus non esse obtemperandum, nisi justa præceperint; et aliæ similes. Ante imperia, justum et injustum non exstitere; ut quorum natura ad mandatum sit relativa: actioque omnis sua natura adiaphora est; quod justa vel injusta sit, a jure imperantis provenit. Reges igitur legitimi quæ imperant, justa faciunt imperando; quæ vetant, vetando injusta. Privati autem homines dum cognitionem boni et mali ad se trahunt, cupiunt esse sicut reges; quod salva civitate fieri non potest. Omnium Dei præceptorum antiquissimum est (Gen. ii. 17): De ligno scientiæ boni et mali ne comedas: et antiquissima tentationum diabolicarum

12.

SECT. III. (Gen. iii. 5.): Eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Et prima Dei cum homine expostulatio (Gen. iii. 11): Quis indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? Quasi diceret, unde judicasti nuditatem, in qua visum est mihi te creare, inhonestam esse, nisi quod cognitionem honesti et inhonesti tute tibi arrogasti?

Peccare subditos

obediendo prin

2. Peccatum est quicquid quis fecerit contra concipibus suis, se- scientiam ; nam qui id faciunt, legem spernunt. ditiosa opinio. Sed distinguendum est; peccatum meum est,

quod faciens, peccatum meum esse puto; quod vero peccatum alienum esse puto, possum quandoque sine peccato meo facere. Nam si jubear facere quod peccatum jubentis est, modo qui jubet jure dominus meus sit, id si facio, non pecco: non enim si militavero jussu civitatis, putans bellum injuste susceptum esse, idcirco injuste fecero, sed potius, si militare recusavero, cognitionem justi et injusti, quæ pertinet ad civitatem, mihi arrogans. Qui distinctionem hanc non observant, quotiescunque eis aliquid imperatum erit, quod illicitum vel est vel videtur esse, incident in peccandi necessitatem. Nam facient contra conscientiam, si obediverint; contra jus, si non obediverint. Si fecerint contra conscientiam, monstrant se non metuere pœnas futuri seculi; si fecerint contra jus, tollunt, quantum in se est, societatem humanam et vitam civilem seculi præsentis. Opinio igitur eorum, qui docent peccare subditos, quoties mandata principum suorum, quæ sibi injusta videntur esse, exsequuntur, et erronea est, et inter eas numeranda, quæ obedientiæ civili adversantur; dependet autem ab originali illo errore, quem supra præcedente ar

« PoprzedniaDalej »