Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECT. III. ipse eum statum exemplo suo regnando commendavit ante, nec alio facto aut verbo post damnavit.

9.

Et aliquem

15. Porro quoniam naturali necessitate omnes ex suis liberis: homines bene illis esse malunt, per quos sibi honor et gloria est, quam aliis; honor autem et gloria unicuique post mortem per liberorum potius quam per aliorum quorumcumque hominum potentiam contingit; colligitur, patrem melius velle liberis suis, quam quibuscunque aliis. Intelligitur itaque voluntas patris intestati ea fuisse, ut successor ei aliquis esset ex liberis suis. Hoc tamen ita intelligendum est, si alia signa apertiora in contrarium non existant; cujus generis, post successiones plures, potest esse consuetudo. Qui enim de successione tacet, intelligitur consuetudini regni consentire.

Et masculum

potius quam fœminam:

Et filiorum

natu maximum,

16. Inter liberos masculi fœminis præferuntur ; principio quidem forte quod plerumque, licet non semper, aptiores sunt ad rerum magnarum, præsertim vero bellorum administrationem; post autem, ubi in consuetudinem abiit, quod consuetudini non sit contradictum; ideoque voluntas patris in eorum favorem, nisi consuetudo alia vel signum aliud apertius repugnet, interpretanda est.

est.

17. Filiorum autem, quia æquales sunt, nec diquam minorem: vidi imperium potest, is succedet qui maximus natu Nam si differentia sit aliqua propter ætatem, dignior maximus est: nam natura judice annis provectior, quia solet esse, prudentior est. Alius autem judex dari non potest. Si vero fratres omnes pro æqualibus habendi sint, sorte fiet successor. Est autem sors naturalis, primogenitura; ea vero jam præfertur natu maximus; neque est qui potestatem habeat judicandi, utrum eo, an alio genere

sortium res decidenda sit. Quæ autem ratio pro SECT. III. primogenito, eadem pro primogenita militat.

9.

omnibus aliis.

18. Quod si liberi nulli sint, tunc ad fratres et Et fratrem, si sorores imperium transibit, propter eandem ratio- prole careat, præ nem, qua liberi succederent, si essent; nam natura proximi, benevolentia proximi esse supponuntur ; et in fratres prius quam in sorores; item in majores natu prius quam in minores. Ratio enim hic eadem est, quæ in liberis.

quo succeditur

ceditur etiam in

19. Porro qua ratione succeditur ad imperium, Eodem modo eadem quoque succeditur ad jus successionis. Nam in imperium, sueprimogenitus, si ante patrem moriatur, censebitur, jus successionis. nisi pater aliter statuerit, jus suum successionis transtulisse ad liberos suos; ideoque nepotes et neptes priores ad succedendum erunt quam ipsorum avunculi. Hæc, inquam, omnia ita se habent, si consuetudo loci, cui pater non contradicendo censebitur consentire, non impediat.

10.

CAPUT X.

SPECIERUM TRIUM CIVITATIS QUOAD INCOMMODA

SINGULARUM COMPARATIO.

1. Comparatio status naturalis cum statu civili. 2. Imperantis et civium eadem sunt commoda et incommoda. 3. Commendatio monarchiæ. 4. Regimen unius non esse eo nomine iniquum, quod unus plus possit cæteris omnibus. 5. Rejectio opinionis eorum qui dicunt dominum cum servis non posse esse civitatem. 6. Exactiones graviores esse sub. populo imperante, quam sub monarcha. 7. Cives innocentes minus obnoxios esse pœnis sub monarcha, quam sub populo. 8. Libertatem civium singulorum non minorem esse sub monarcha, quam sub populo. 9. Non esse civibus incommodum, quod non omnes ad publicas deliberationes admittantur. 10. Deliberationes civiles magnis cœtibus male committuntur, propter plurimorum imperitiam : 11. Propter eloquentiam: 12. Propter factionem: 13. Propter instabilitatem legum: 14. Propter defectum taciturnitatis. 15. Ea incommoda democratiæ adhærere, quatenus homines naturaliter delectantur existimatione ingenii. 16. Incommoda civitatis ex rege puero. 17. Monarchicæ præstantiæ signum, potestas ducum castrensis. 18. Optimus status civitatis est, ubi cives imperantis sunt hæreditas. 19. Aristocratia tanto melior est, quanto monarchiæ propior; pejor, quanto ab ea remotior.

SECT. III. 1. DEMOCRATIA, aristocratia et monarchia quid sint, dictum est. Utra autem ad civium pacem conservandam, et commoda eorum procuranda ap

Comparatio

status naturalis

cum statu civili. tior sit, earum comparatione videndum est. Primum autem commoda et incommoda civitatis in universum conferamus, ne quis forte satius esse ducat vivere unumquemque arbitrio suo, quam civitatem omnino constituere. Extra statum civitatis, unusquisque libertatem habet integerrimam quidem, sed infructuosam; propterea quod qui propter libertatem suam omnia agit arbitrio suo,

10.

propter libertatem aliorum omnia patitur arbitrio SECT. III. alieno. At civitate constituta, unusquisque civium tantum libertatis sibi retinet, quantum sufficit ad bene et tranquille vivendum; tantum item aliis adimitur, ut non sint metuendi. Extra civitatem, unicuique ita jus est ad omnia, ut tamen nulla re frui possit in civitate vero, unusquisque finito jure secure fruitur. Extra civitatem, quilibet a quolibet jure spoliari et occidi potest in civitate ab uno tantum. Extra civitatem, propriis tantum viribus protegimur in civitate, omnium. Extra civitatem, fructus ab industria nemini certus; in civitate, omnibus. Denique, extra civitatem, imperium affectuum, bellum, metus, paupertas, fœditas, solitudo, barbaries, ignorantia, feritas: in civitate, imperium rationis, pax, securitas, divitiæ, ornatus, societas, elegantia, scientiæ, benevolentia.

civium eadem

2. Aristoteles (Politicorum libri septimi capite Imperantis et quatuordecimo) duo esse ait genera regiminum, sunt commoda quorum alterum ad imperantis, alterum ad subdi- et incommoda. torum commodum dirigitur. Quasi ubi cives durius tractantur, ibi una; ubi mitius, ibi alia species esset civitatis; quod ei minime concedendum est. Sunt enim imperantis et subditorum eadem et communia commoda et incommoda omnia, quæ ex regimine oriuntur. Incommoda, quæ civi alicui, infortunio, stultitia, negligentia, ignavia, vel luxuria sua accidunt, a regentis incommodis separari possunt: sed non sunt illa regiminis incommoda, ut quæ in qualibet civitate accidere possunt. Eadem, si accidunt a prima civitatis institutione, dicentur quidem regiminis incommoda, sed ipsi imperanti cum civibus communia erunt, sicut communia etiam sunt eorum commoda. Primum autem et maximum

10.

SECT. III. commodum, pax et defensio, idem utriusque est. Nam et is qui imperat, et is cui imperatur, ad vitæ suæ defensionem viribus utitur simul omnium concivium. Et maximo incommodo, quod in civitate contingere potest, nimirum cæde civium, quæ ab anarchia oritur, et is qui summum imperium habet, et quilibet unus civium æque obruitur. Secundo, si is, qui summum imperium obtinet, pecuniarum tantum a civibus exegerit, ut se et familias suas alere et vires corporum suorum conservare non possint, incommodum non magis illorum est quam imperantis, qui quantiscunque divitiis sine corporibus civium imperium suum et divitias tueri non potest. Si vero tantum exegerit quantum ad imperii administrationem sufficit, id commodum æque est et ipsi et civibus ad communem pacem et defensionem. Neque imaginabile est, quomodo divitiæ publicæ civibus privatis incommodo esse possint, modo privati non ita exhauriantur, ut per industriam suam necessaria ad corporis et animi vires sustentandas acquirere sit impossibile. Nam sic incommodum et ad ipsum imperantem pertineret, nec oriretur ab institutione vel ordinatione prava; quia in omni genere civitatis, cives opprimi possunt; sed a bene ordinatæ civitatis prava administratione.

Commendatio monarchiæ.

3. Quod autem dictarum specierum civitatis, democratiæ et aristocratiæ et monarchiæ, optima sit monarchia, ex comparatione commodorum et incommodorum in singulis ostendendum est. Hæc igitur, quod universum ab uno Deo regitur; quod antiqui statum monarchicum cæteris prætulerunt, regimen Deorum uni Jovi adscribentes; quod principio rerum nationumque arbitria principum pro legibus fuerint; quod imperium paternum institu

« PoprzedniaDalej »