Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECT. III. que imperium summum; et siquidem concilio id commissum sit, vocatur illud concilium supremum;

6.

si vero homini uni datum sit, vocatur ille homo supremus civitatis Dominus. Imperii autem summi notæ sunt hæ; leges condere et abrogare; bellum et pacem decernere; controversias omnes per se, vel per judices a se constitutos, cognoscere et dijudicare; magistratus, ministros, consiliarios omnes eligere. Denique si quis sit, qui unamquamcunque actionem jure agere potest, quæ nulli civi, neque civibus, præterquam ipsi soli lícita est, is summum imperium in civitate obtinet: nam ea, quæ fieri neque a cive ullo, neque a pluribus civibus jure possunt, civitas sola potest facere. Is igitur, qui ea facit, jure utitur civitatis, quod est imperium

summum.

Si conferatur 19. Qui civitatem et cives cum homine et mem

civitas cum ho

bet summum im

perium, est ad

mine, is, qui ha. bris ejus comparare solent, dicunt pene omnes, im eum, qui summum imperium obtinet in civitate, civitatem in ea esse ad civitatem totam id, quod caput est ad totum est anima huma hominem. Cæterum ex ante dictis apparet, eum minem. Per cap. qui tali imperio præditus est, sive homo sit sive

ratione, in qua

na ad ipsum ho

VI. art. 1.

curia, habere ad civitatem rationem non capitis, sed animæ. Nam anima est, per quam homo habet voluntatem, hoc est, potest velle et nolle: ita per eum, qui summum habet imperium, et non aliter, voluntatem habet, et potest velle et nolle civitas. Cum capite conferendus potius est cœtus consiliariorum, sive consiliarius unus, cujus solius consilio, si alicujus solius, is qui habet summum imperium in regenda civitate, in rebus maximi momenti utitur. Capitis enim officium consulere est, sicut animæ imperare.

20. Siquidem imperium summum vi pactorum,

6.

rium non posse

sensu eorum,

quorum pactis

quæ cives sive subditi inter se singuli cum singulis SECT. III. mutuo ineunt, constitutum sit; pacta autem omnia, ut a voluntate contrahentium vim suam sortiuntur, Summum impeita consensu eorundem vim suam perdant et dissol- jure dissolvi convantur; inferet forte aliquis, summum imperium consensu omnium simul subditorum posse tolli. est constitutum. Quod etsi verum esset, non video tamen quid periculi inde summis imperantibus oriri jure posset. Quoniam enim supponitur unumquemque unicuique se obligasse, si quilibet unus civium id fieri nolit, cæteri omnes, utcunque consenserint, tenebuntur. Nec potest quisquam eorum sine injuria facere, quod pacto mecum inito non facere se obligavit. Non est autem putandum accidere unquam, ut omnes simul cives, ne uno quidem excepto, contra summum imperium consentiant. Non ergo periculum est summis imperantibus, ne jure possint authoritate sua spoliari. Si tamen concederetur, jus eorum dependere a solo pacto, quod unusquisque init cum unoquoque suo concive, facile accidere posset, ut imperio spoliarentur prætextu juris. Subditis enim sive convocatis imperio civitatis, sive seditiose concurrentibus, plurimi arbitrantur consensum omnium contineri in consensu majoris partis. Quod quidem falsum est. Non enim a natura est, quod consensus majoris partis habeatur pro consensu omnium, neque verum est in tumultibus; sed procedit ab institutione civili, et verum est tunc tantum, quando is homo vel curia illa, quæ summum habet imperium, cives convocans, propter numerum magnum electis esse vult potestatem loquendi pro eligentibus, et loquentium majorem partem circa eas res, quæ ab eo discutiendæ proponuntur, haberi pro omnibus. omnibus. Non autem intelli

rium non posse

SECT. III. gitur is, qui habet summum imperium, convocasse 6. cives ad disputandum de ipsius jure, nisi, pertæsus Summum impe- rerum, disertis verbis imperium abjiciat. Quojure dissolvi,etc. niam autem plurimi, per inscitiam, pro consensu civitatis habent non modo consensum majoris partis civium, sed etiam valde paucorum, si secum sentiant, posset iis videri imperium summum jure abrogari, modo id fiat in magno aliquo conventu civium per suffragia majoris numeri. Sed quamquam imperium per pacta singulorum cum singulis constituatur, non tamen ab ea sola obligatione dependet imperii jus. Accedit obligatio erga habentem imperium. Civis enim unusquisque cum unoquoque paciscens, sic dicit, ergo jus meum transfero in hunc, ut tu tuum transferas in eundem. Unde jus, quod unusquisque habebat utendi viribus suis ad proprium beneficium, totum translatum est in aliquem hominem vel concilium ad beneficium commune. Itaque intercedentibus pactis, quibus singulis singuli obligantur, et juris donatione, quam ratam habere obligantur imperanti, duplici obligatione civium munitur imperium, ea quæ est ad concives, et ea quæ est ad imperantem. Non ergo cives, quotcunque fuerint, sine consensu etiam ipsius imperantis, eum spoliare imperio jure possunt.

CAPUT VII.

DE TRIBUS CIVITATUM SPECIEBUS, DEMOCRATIA,
ARISTOCRATIA, MONARCHIA.

1. Civitatis tres esse tantum species: democratiam, aristocratiam,
monarchiam. 2. Oligarchiam non esse statum civitatis diver-
sum ab aristocratia, neque anarchiam esse statum omnino.
3. Tyrannidem non esse statum civitatis diversum a legitimą
monarchia. 4. Non dari statum civitatis mixtum ex speciebus
dictis. 5. Democratiam, nisi certa tempora et loca conveniendi
constituantur, dissolvi. 6. In democratia, temporum conveni-
endi intervalla oportet esse parva, vel summi imperii usum pro
intervallis uni alicui esse concedendum. 7. In democratia
singuli cum singulis obedituros se populo paciscuntur, populus
ipse nemini obligatur. 8. Aristocratia quibus actibus consti-
tuta. 9. In aristocratia, optimates nihil paciscuntur, neque
civi cuiquam, aut toti populo obligantur. 10. Optimatibus
necessaria est condictio conventuum. 11. Monarchia quibus
actibus constituta. 12. Monarchia nemini ob receptum im-
perium pactis obligatur. 13. Monarchia semper in potentia
proxima est ad exercendum omnes actus, qui ad imperium re-
quiruntur. 14. Quid genus peccati et quorum hominum sit,
quando civitas adversus cives, vel cives adversus civitatem
officio suo non funguntur. 15. Monarcha factus sine temporis
limitatione, potest successorem suum eligere. 16. De monar-
chis ad tempus. 17. Monarcha, retento jure imperii, non in-
telligitur ullo promisso transtulisse jus in media ad imperium
necessaria. 18. Quibus modis civis subjectione liberatur.

7.

tantum esse spe

1. Dictum jam est de civitate per institutionem SECT. III. in genere. Dicendum est de ejus speciebus. Differentia autem civitatum sumitur a differentia per- Civitatis tres sonarum, quibus commissum est summum imperium. cies: democra Committitur autem summum imperium, vel uni am, monarchiam, homini, vel concilio sive curiæ uni multorum hominum. Rursus concilium multorum hominum, vel est omnium civium, ita ut quilibet eorum jus habeat

[ocr errors]

tiam, aristocrati

7.

SECT. III. suffragii, possitque interesse rebus discutiendis, si voluerit; vel partis tantum est. Unde tres nascuntur civitatis species; una ubi summum imperium est penes concilium, in quo quilibet civis jus habet suffragii, et vocatur DEMOCRATIA; altera, ubi summum imperium penes concilium est, in quo non omnes, sed certa aliqua pars suffragium habet, et dicitur ARISTOCRATIA; tertia, ubi summum imperium penes unum est, et appellatur MONARCHIA. In prima, is, qui rerum potitur, Anuos, POPULUS; in secunda, OPTIMATES; in tertia, MONARCHA nominatur.

Oligarchiam non esse statum ci

2. Quod autem introduxerunt antiqui rerum vitatis diversum politicarum scriptores tres alias species his oppoab aristocratia, sitas, nempe democratic anarchiam, sive confusiam esse statum onem; aristocratia oligarchiam, hoc est, imperi

neque anarchi

omnino.

um paucorum; monarchiæ tyrannidem; non sunt illæ tres aliæ species civitatis, sed tria nomina diversa, quæ illis indidere ii, quibus vel regimen, vel regentes displicuerunt. Solent enim homines per nomina, non res tantum, sed et proprios affectus, puta amorem, odium, iram, etc. una significare; ex quo fit, ut quod ab altero democratia, idem ab altero anarchia; quod his aristocratia, illis oligarchia soleat nominari; et quem alius regem, alius tyrannum esse dictitet. Ita ut his nominibus non designentur diverse species civitatis, sed civium diversæ sententiæ de imperante. Primum autem, quis non videt anarchiam opponi æque omnibus dictis speciebus? Significat enim ea vox, nullum omnino regimen esse, hoc est, ne civitatem quidem esse. Quomodo autem fieri potest, ut non-civitas sit civitatis species? Deinde, quæ differentia est inter oligarchiam, qua significatur imperium pau

« PoprzedniaDalej »