Obrazy na stronie
PDF
ePub

5.

quorundam ani

men sola stet

SECT. III. ita actiones suas dirigunt ad finem communem, ut cœtus eorum nullis seditionibus sint obnoxii. Non Cur brutorum sunt tamen cœtus eorum civitates, neque ideo ipsa mantium regi- animalia politica dicenda sunt; quippe quorum concordia; ho regimen consensio tantum est, sive multæ volunminum non item. tates ad unum objectum; non ut in civitate opus est, una voluntas. Verum est in creaturis illis solo sensu et appetitu viventibus, consensionem animorum ita esse durabilem, ut nulla alia re opus sit ad eam, et, ex consequenti, ad pacem inter se conservandam, præterquam naturali eorum appetitu. In hominibus autem aliter res se habet. Nam primo, inter homines certamen est honoris et dignitatis; inter bestias non est: unde odium et invidia, ex quibus nascitur seditio et bellum, inter homines est, inter illas non est. Secundo, appetitus naturalis apum et similium creaturarum conformes sunt, et feruntur ad bonum commune, quod inter illas non differt a privato; homini autem nihil pene pro bono habetur, in quo non sit possessori aliquid præcipui et eximii præ eo quod possident cæteri. Tertio, animantia, quæ rationem non habent, nullum defectum vident, vel videre se putant, in administratione suarum rerumpublicarum: sed in multitudine hominum plurimi sunt qui, præ cæteris sapere existimantes, conantur res novare, et diversi novatores innovant diversis modis ; id quod est distractio et bellum civile. Quarto, animantia bruta, utcumque possint vocis suæ usum aliquem habere ad significandum inter se affectus suos, carent tamen illa verborum arte, quæ necessario requiritur ad perturbationes animi concitandas, nimirum, qua bonum melius, malum, pejus repræsentatur animo, quam revera est: hominis autem lingua tuba quæ

5.

dam belli est et seditionis; diciturque Pericles suis SECT. III. quondam orationibus, tonuisse, fulgurasse, et confudisse totam Græciam. Quinto, non distinguunt illa injuriam a damno. Inde accidit, ut dum bene ipsis sit, socios non culpent. Homines autem maxime reipublicæ molesti sunt, quibus maxime licet esse otiosis: non enim ante certare de dignitate publica solent, quam in certamine contra famem et frigus victoriam reportaverint. Postremo, consensio creaturarum illarum brutarum naturalis est, hominum pact tia tantum, hoc est. artificiosa est non igitur mirandum est, si hominibus ad vivendum in pace aliquid amplius opus sit. Consensio itaque, sive societas contracta sine potestate aliqua communi, per quam metu pœnæ singuli regantur, non sufficit ad securitatem, quæ requiritur ad exercitium justitiæ naturalis.

cem hominum

etiam unionem.

6. Quoniam igitur conspiratio plurium volunta- Requiri ad patum ad eundem finem non sufficit ad conservationem non modo conpacis et defensionem stabilem, requiritur ut circa sensionem, sed ea, quæ ad pacem et defensionem sunt necessaria, una omnium sit voluntas. Hoc autem fieri non potest, nisi unusquisque voluntatem suam, alterius unius, nimirum unius hominis, vel unius concilii voluntati ita subjiciat, ut pro voluntate omnium et singulorum habendum sit, quicquid de iis rebus, quæ necessariæ sunt ad pacem communem, ille voluerit. CONCILIUM autem voco, cœtum plurium hominum deliberantium de eo quod agendum vel non agendum est, ad commune omnium bonum.

7. Voluntatem hæc submissio omnium illorum, Quid sit unio. unius hominis voluntati, vel unius concilii tunc fit, quando unusquisque eorum unicuique cæterorum se pacto obligat ad non resistendum voluntati illius

5.

SECT. III. hominis vel illius concilii, cui se submiserit, id est, ne usum opum et virium suarum (quoniam jus seipsum contra vim defendendi retinere intelligitur) contra alios quoscumque illi deneget: vocaturque UNIO. Voluntas autem concilii, ea intelligitur esse, quæ est voluntas majoris partis eorum hominum, ex quibus concilium consistit.

In unione, jus omnium in unum transfertur.

Quid sit civitas.

Quid sit

persona civilis.

8. Quamquam autem voluntas non sit ipsa voluntaria, sed tantum actionum voluntariarum principium; non enim volumus velle, sed facere ; ideoque minime cadat sub deliberationem et pacta; tamen qui subjicit voluntatem suam alterius voluntati, transfert in illum alterum jus virium et facultatum suarum ut cum cæteri idem fecerint, habeat is, cui submittitur, tantas vires, ut terrore earum singulorum voluntates ad unitatem et concordiam possit conformare.

9. Unio autem sic facta appellatur civitas sive societas civilis, atque etiam persona civilis. Nam cum una sit omnium voluntas, pro una persona habenda est; et nomine uno ab omnibus hominibus particularibus distinguenda et dignoscenda, habens jura sua et res sibi proprias. Ita ut neque civis aliquis, neque omnes simul, si excipiamus eum cujus voluntas sit pro voluntate omnium, pro civitate censenda sit. CIVITAS ergo, ut eam definiamus, est persona una, cujus voluntas, ex pactis plurium hominum, pro voluntate habenda est ipsorum omnium, ut singulorum viribus et facultatibus uti possit ad pacem et defensionem communem.

10. Quamquam autem civitas omnis persona civilis sit; non tamen, e converso, omnis persona civilis est civitas. Fieri enim potest ut cives plures, permittente civitate sua, coeant in unam personam,

Hæ jam per- SECT. III.

eertarum rerum agendarum causa.
sona civiles erunt, ut sodalitates mercatorum, et
conventus alii quamplurimi; civitates tamen non
sunt, quia non subjecerunt se voluntati conventus
simpliciter, et in omnibus, sed in certis rebus a
civitate determinatis; atque ita ut cuilibet eorum
contra ipsum corpus sodalitatis contendere judicio
licitum sit apud alios; quod civi contra civitatem
licitum non est. Hujusmodi igitur societates sunt
persona civiles, civitati subordinatæ.

5.

mum habere

quid subditus.

11. In omni civitate, homo ille, vel concilium Quid sit sumillud, cujus voluntati singuli voluntatem suam, ita imperium, et ut dictum est, subjecerunt, SUMMAM POTESTATEM, sive SUMMUM IMPERIUM, sive DOMINIUM habere dicitur. Quæ potestas et jus imperandi in eo consistit, quod unusquisque civium omnem suam vim et potentiam, in illum hominem, vel concilium transtulit. Quod fecisse, quia vim suam in alium transferre naturali modo nemo potest, nihil aliud est, quam de jure suo resistendi decessisse. Civium unusquisque, sicut etiam omnis persona civilis subordinata, ejus, qui summum imperium habet, SUBDITUS appellatur.

tatum, naturale

12. Ex ante dictis satis ostensum est, quo modo Duo genera civiet quibus gradibus multæ persone naturales in et institutivum. unam personam civilem, quam civitatem appellavimus, studio sese conservandi mutuo metu coaluere. Cæterum qui se subjiciunt alteri propter metum, vel ipsi quem metuunt se subjiciunt, vel alicui alii cui confidunt, ut ab eo protegantur. Priore modo faciunt bello victi, ne occidantur; posteriore, nondum victi, ne vincantur. Prior modus initium habet a potentia naturali, et dici potest civitatis origo naturalis; posterior a consilio et constitutione coeuntium, quæ origo ex instituto est. Hinc est

5.

SECT. III. quod duo sint genera civitatum, alterum naturale, quale est paternum et despoticum; alterum institutivum, quod et politicum dici potest. In primo dominus acquirit sibi cives sua voluntate; in altero cives arbitrio suo imponunt sibimet ipsis dominum, sive is sit unus homo, sive unus cœtus hominum cum summo imperio. Dicemus autem primo loco de civitate institutiva, deinde de naturali.

CAPUT VI.

DE JURE EJUS, SIVE CONCILII, SIVE HOMINIS UNIUS QUI
IN CIVITATE CUM SUMMA POTESTATE EST.

2.

3.

1. Multitudini extra civitatem non potest attribui jus aliquod, neque actio aliqua, in quam non sigillatim consenserunt. Initium civitatis est jus majoris numeri consentientis. Unumquemque jus retinere protegendi se arbitrio proprio, quamdiu securitati suæ non sit prospectum. 4. Potestatem coactivam necessariam esse ad securitatem. 5. Quid sit Gladius Justitiæ. 6. Gladium Justitiæ penes eum esse qui habet summum imperium. 7. Gladium belli penes eundem esse. 8. Judicia penes eundem esse. 9. Legislationem penes eundem esse. 10. Magistratuum et ministrorum civitatis nominationem penes eundem esse. 11. Doctrinarum examinationem penes eundem esse. 12. Quicquid is fecerit impune esse. 13. Eidem a civibus imperium absolutum concessum esse: quantaque ei debeatur obedientia. 14. Eundem legibus civitatis non teneri. 15. Nemini proprium esse quicquam contra illum qui habeat summum imperium. 16. Quid sit furtum, homicidium, adulterium et injuria, cognosci ex legibus civilibus. 17. Opinio eorum qui civitatem constituere vellent, ubi non esset quisquam cum potentia absoluta. 18. Notæ imperii summi. 19. Si conferatur civitas cum homine, is, qui habet summum imperium, est ad civitatem in ea ratione, in qua est anima humana ad ipsum hominem. 20. Summum imperium non posse jure dissolvi consensu eorum, quorum pactis est constitutum.

Multitudini ex- 1. CONSIDERANDA inprimis est ipsa hominum, potest attribui coeuntium in unam civitatem suo ipsorum arbitrio,

tra civitatem non

« PoprzedniaDalej »