Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECT. III. riam, unumquemque jura quædam sua mutuo trans

3.

Fides cum omnibus servanda

ferre, atque hoc vocari pactum, quoties futurum sit quod transfertur. Hoc autem ad pacem conciliandam conducibile est, quatenus quæ paciscimur facienda vel omittenda, ea re ipsa facimus vel omittimus; frustraque essent pacta, nisi illis staretur. Quoniam ergo pactis stare, sive fidem servare, necessarium est ad pacem conciliandam, erit per articulum 2, cap. II. præceptum legis naturalis. 2. Neque personarum, quibuscum paciscimur, sine exceptione. ulla datur hac in re exceptio, puta, si illi fidem cum aliis nec servent, nec servandam putent, aut aliud quodlibet habeant vitium. Nam qui paciscitur, eo quod paciscitur, frustraneam eam esse actionem negat. Et contra rationem est, scientem frustra facere. Idem si præstandum pactum non putet, eo quod sic putat, pactionem eandem frustraneam esse affirmat. Qui ergo paciscitur cum eo, quicum fidem servare se teneri non putat, simul pactionem esse rem frustraneam et non frustraneam affirmat, quod est absurdum. Cum omni igitur homine, vel servanda est fides, vel non paciscendum, hoc est, vel declaratum bellum, vel certa et fida habenda est pax.

Injuria quid.

3. Pacti violatio, sicut et dati repetitio, quæ semper sita est in aliqua actione vel omissione, vocatur INJURIA. Actio autem illa vel omissio injusta dicitur; ut idem significent injuria, et actio vel omissio injusta, atque utraque idem quod pacti vel fidei violatio. Videturque injuriæ nomen inde actioni vel omissioni tribui, quia sine jure est, utpote quod ab eo, qui agit vel omittit, translatum antea in alium fuerat. Et est similitudo quædam inter id, quod in vita communi vocatur injuria; et id, quod in scholis solet appellari absurdum. Quem

3.

admodum enim is, qui argumentis cogitur ad nega- SECT. III. tionem assertionis quam prius sustinuerat, dicitur redigi ad absurdum; eodem modo is, qui præ animi impotentia facit vel omittit id, quod se non facturum vel non omissurum pacto suo ante promiserat, injuriam facit; neque minus in contradictionem incidit, quam qui in scholis reducitur ad absurdum. Nam futuram actionem paciscendo, vult fieri; non faciendo, vult non fieri: quod est velle fieri et non fieri idem eodem tempore: quæ contradictio est. Est itaque injuria, absurditas quædam in conversatione, sicut absurditas injuria quædam est in disputatione.

soli fieri

4. Ex his sequitur, injuriam* nemini fieri posse, Injuriaei nisi ei quicum initur pactum, sive cui aliquid dono potest, quicum datum est, vel cui pacto aliquid est promissum. Ideo- contrahimus. que damnum et injuria sæpissime disjunguntur. Nam si dominus servo, qui obedientiam sibi pactus est, imperet ut pecuniam tertio numeret, vel beneficium conferat,is si non faciat, damnum quidem tertio, injuriam autem domino soli facit. Sic quoque in civitate, si quis alicui noceat, quicum nihil pactus est,

* Injuriam nemini, &c.] Injustitiæ nomen significat relative ad legem; injuriæ, tum ad legem, tum ad personam certam. Nam injustum, omnibus injustum est; injuria vero potest esse, nec tamen mihi vel illi, sed alii: et quandoque nemini privato, sed civitati tantum ; etiam nec homini cuiquam nec civitati, sed soli Deo. Nam pacto et juris translatione fit, ut injuria in hunc vel illum fieri dicatur. Hinc est, quod in omni civitate fieri videmus, quæ privati homines inter se verbo vel scripto contrahunt, exigi vel remitti arbitrio obligantis. Damna vero, quæ inferuntur contra leges civitatis, ut furtum, homicidium et similia, non ad voluntatem ejus cui damnum est illatum, sed arbitrio civitatis, id est, juxta leges constitutas vindicari. Itaque injuria in hunc, nisi post juris in hunc translationem, existere non potest.

3.

SECT. III. damnum ei infert cui malum; injuriam soli illi, qui totius civitatis potestatem habet. Etenim si is, qui damnum recipit, injuriam expostularet, is qui fecit sic diceret, quid tu mihi? quare facerem ego tuo potius quam meo libitu, siquidem, quin tu tuo, non meo, arbitratu facias, non impedio? In qua oratione, ubi nulla intercesserunt pacta, non video quid sit, quod possit reprehendi.

Justitiæ distinctio in justi

et actionum.

5. Nomina hæc justum et injustum, sicut et justiam hominum, titia et injustitia, æquivoca sunt: aliud enim significant cum personis, aliud cum actionibus tribuuntur. Cum actionibus tribuuntur, idem significat justum, quod jure factum; et injustum, quod injuria. Ille autem, qui fecit justum aliquid, ideo insons, non justus dicitur: eum autem, qui fecit aliquid injustum, non ideo injustum, sed sontem dicimus. Quando vero de personis usurpantur, esse justum significat idem quod juste faciendo delectari, justitiæ studere, vel conari facere in omni re id quod justum est. Et esse injustum est negligere justitiam, vel eam non pacto suo, sed præsenti commodo mensurandam existimare. Ita ut alia sit animi instituti, sive hominis, alia unius actionis vel omissionis justitia et injustitia; possintque hominis justi actiones innumeræ injusta, et injusti justæ esse. Justus autem homo dicendus est, qui justa facit propter præceptum legis; injusta, non nisi per infirmitatem; injustus, qui justa facit propter pœnam legi adjunctam; injusta, per animi iniquitatem.

Distinctio justitiæ in com.

mutativam et

6. Justitia actionum distingui vulgo solet in duas species, commutativam et distributivam; quarum examinatur. priorem sitam esse aiunt in proportione arithmetica, posteriorem in geometrica: illamque versari in per

distributivam

mutatione, venditione, emtione, mutatione, mutui

3.

titiæ in com

distributivam

redditione, locatione, conductione, cæterisque, si SECT. III. qui sunt, actibus inter se contrahentium; ubi si æquale pro æquali reddatur, nasci inquiunt justi- Distinctio justiam commutativam. Hanc vero circa dignitatem mutativum et et merita hominum, ita ut si cuique tribuatur aρà examinatur. Tηvažiav, majus ei qui dignior, minus ei qui minus dignus, idque proportionate, oriatur justitia distributiva. Agnosco hic distinctionem quandam æqualitatis, nempe ut una sit æqualitas simpliciter, veluti quando comparantur inter se duæ res æqualis pretii, ut libra argenti cum duodecim unciis ejusdem argenti; altera æqualitas secundum quid, ut cum centum hominibus distribuendæ sint mille libræ, sexcentæ dentur sexaginta hominibus, et quadringentæ quadraginta; ubi non est æqualitas inter 600 et 400; sed cum eandem contingit æqualitatem esse inter numerum eorum, quibus distribuuntur, unusquisque eorum æqualem partem auferet; unde dicitur æqualis distributio. Talis autem æqualitas eadem res est cum proportione geometrica. Sed quid hæc ad justitiam? Nam neque si res nostras vendamus quanti possumus, injuria ulla fit emtori, qui id voluit, et petiit; neque si de meo distribuero plus merenti minus, modo id dedero quod pactus sum, neutri fit injuria. Id quod testatur ipse Servator noster Christus Deus in Evangelio. Non igitur est ea justitiæ distinctio, sed æqualitatis. Negari tamen forte non potest quin justitia sit æqualitas aliqua; nimirum quæ in eo tantum sita sit, ut cum æquales natura omnes simus, alter non arroget sibi plus juris, quam alteri concedat, nisi id juris sibi pactis acquisitum sit. Atque hæc contra distinctionem illam justitiæ, quamquam ab omnibus pene receptam, dicta sint: ne quis iniuriam alind

SECT. III. esse putet, quam fidei sive pactorum violationem; prout supra definitum est.

Volenti

3.

non fit injuria.

Lex naturæ tertia, de ingratitudine.

Lex naturæ

quarta, ut quis

commodum.

7. Vetus est, volenti non fit injuria. Veritatem tamen dicti liceat ex principiis nostris derivare. Factum enim sit id, quod quis injurium sibi putet, volenti: ergo, volente eo, fit id quod per pactum non licuit. Sed volente eo fieri id, quod pacto non licebat, pactum ipsum (per articulum 15, capitis præcedentis) fit irritum; jus ergo faciendi redit ; fit igitur jure; quare injuria non est.

8. Legis naturalis præceptum tertium est, ne eum, qui fiducia tui tibi prior benefecerit, eam ob rem deteriore conditione esse patiaris, sive ne accipiat quisquam beneficium, nisi animo nitendi ne dantem dati merito pœniteat. Nam absque hoc, contra rationem fecerit, si quis, quod periturum videt beneficium, prior contulerit; atque eo modo omnis sublata erit inter homines beneficentia et fiducia, unaque omnis benevolentia; neque esset inter eos quidquam mutuæ opis, nec ullum gratiæ conciliandæ initium. Ex quo status belli necessario mansurus est, contra legem naturæ fundamentalem. Quoniam vero legis hujus violatio non est fidei sive pactorum violatio: supponitur enim nulla inter eos intercessisse pacta: ideo neque injuria nominari solet; sed quia respiciunt se mutuo beneficium et gratia, INGRATITUDO appellatur.

9. Quartum præceptum naturæ est, ut unusquisque se præstet que se cæteris commodum præstet. Quod ut recte intelligatur, animadvertere oportet, esse in hominibus ad societatem ineundam diversitatem ingeniorum, ortam a diversitate affectuum, haud dissimilem illi quæ reperitur in lapidibus ad ædificandum comportatis a diversitate materiæ et figuræ. Nam

« PoprzedniaDalej »