Obrazy na stronie
PDF
ePub

2.

rius priori con

pactus ante fuerit, et postea alteri paciscitur con- SECT. III. trarium, facit ut pactum non prius, sed posterius illicitum sit. Nam qui prioribus pactis jus suum Pactum postein alterum transtulerat, faciendi vel non faciendi tradictorium, jus non amplius habet. Quare posterioribus pactis invalidum est. jus nullum transfert; et quod promissum est, sine jure promissum est. Tenetur igitur prioribus tantum pactis; quæ violare est illicitum.

resistendo infe

corporis, invali

18. Mortem, vel vulnera, vel aliud damnum Pactum de non corporis inferenti nemo pactis suis quibuscunque renti damnum obligatur non resistere. Est enim in unoquoque dum est. gradus quidam timiditatis summus, per quem malum quod infertur apprehendit ut maximum, ideoque necessitate naturali quantum potest fugit, intelligiturque aliter facere non posse. Ad talem gradum metus cum perventum fuerit, non est expectandum quin vel fuga vel pugna sibi consulat. Cum igitur nemo teneatur ad impossibile, illi quibus mors, quod maximum naturæ malum est, vel quibus vulnera aut alia corporis damna inferuntur, nec ad ea ferenda constantes satis sunt, ea ferre non obligantur. Præterea ei qui pacto tenetur, creditur: pactorum enim vinculum sola fides est. Qui vero ad supplicium ducuntur, sive capitale, sive capitali mitius, constringuntur vinculis, vel satellitibus custodiuntur: quod signum certissimum est, non videri illos pactis ad non resistendum satis obligatos esse. Aliud est, si sic paciscor: nisi fecero constituta die, interfice. Aliud si sic, nisi fecero, interficienti non resistam. Primo modo, paciscuntur omnes, si opus est; opus autem est aliquando; secundo modo nemo, nec unquam opus est. Nam in statu mere naturali, si occidere cupis,

VOL. II.

N

2.

SECT. III. jus habes ex ipso statu; ita ut opus non sit prius credere, ut fallentem post interficias. In statu vero civili, ubi jus vitæ et necis, omnisque pœnæ corporalis penes civitatem est, illud ipsum jus interficiendi privato concedi non potest. Neque ipsi civitati opus est, ut aliquem puniat, postulare pacto ut patientiam præstet, sed tantum ne quisquam defendat alios. Si in statu naturæ, velut inter duas civitates, fieret pactum de interficiendo ni fecerit, intelligitur præcessisse aliud pactum de non interficiendo ante præstitutum diem. Itaque eo die si præstitum non sit, redit jus belli, hoc est, status hostilis, in quo omnia licent, ideoque etiam resistere. Postremo, pacto non resistendi obligamur duorum malorum præsentium eligere illud, quod majus videbitur. Nam mors certa majus malum est, quam pugna. Sed duorum malorum impossibile est non eligere minus. Tali ergo pacto teneremur ad impossibile, quod naturæ pactorum repugnat.

Pactum de se accusando in

19. Similiter neque tenetur quisquam pactis ullis validum est. ad se accusandum, vel alium, cujus damnatione vita sibi acerba futura est. Itaque neque pater in filium, neque conjux in conjugem, neque filius in patrem, neque quisquam in eum sine quo ali non potest, testimonium dicere obligatur: frustra enim est testimonium, quod a natura corrumpi præsumitur. Quamvis autem pacto ad se accusandum aliquis non teneatur, in quæstione tamen publica ad respondendum cruciatu cogi potest. Responsiones autem illæ facti testimonium non sunt, sed investigandæ veritatis adjumenta. Ita ut sive verum sive falsum cruciatus respondeat, sive non omnino respondeat, jure faciat.

2.

definitio.

20. Jusjurandum oratio est promissioni adjecta, sEct. III. qua significat promissor, nisi præstiterit, renunciare sese misericordiæ divinæ. Quæ definitio ex ipsis Jurisjurandi colligitur verbis, quibus essentia jurisjurandi continetur, nimirum, ita me adjuvet Deus, vel aliis æquipollentibus, ut apud Romanos, tu Jupiter macta eum qui fefellerit, ut ego hanc macto porcam. Neque obstat, quod jusjurandum non solum promissorium, sed aliquando affirmatorium dici possit : nam qui affirmationem juramento confirmat, promittit se vera respondere. Quamquam autem quibusdam in locis moris erat subditis per reges suos jurare, id ex eo natum est, quod reges illi divinos sibi honores haberi volebant. Nam jusjurandum ideo introductum est, ut major metus violandæ fidei, quam is quo homines, quos facta nostra latere possunt, timemus, divinæ potentiæ consideratione atque religione incuteretur.

concipiendum

qui accipit.

21. Ex quo sequitur jusjurandum concipi de- Jusjurandum bere ea formula, qua utitur is qui accipit. Frustra esse ea formula, enim adigitur aliquis ad jusjurandum per Deum qua utitur is quem non credit, ideoque neque metuit. Etsi enim lumine naturali sciri possit Deum esse, nemo tamen per illum se jurare arbitratur alia formula, vel alio nomine, quam quod suæ ipsius, hoc est (ut existimat is qui jurat) veræ religionis præceptis continetur.

nihil superaddit

est ex pacto.

22. Ex allata jurisjurandi definitione intelligi Jusjurandum potest, pactum nudum non minus obligare, quam in obligationi, quæ quod juravimus. Pactum enim est quo adstringimur; juramentum ad punitionem divinam attinet, quam provocare ineptum esset, si pacti violatio non esset per se illicita. Illicita autem non esset, nisi pactum esset obligatorium. Præterea, qui renun

2.

SECT. III. ciat misericordiæ divinæ, non obligat se ad pœnam: quia semper licitum est pœnam, utcumque provocatam, deprecari, atque divina, si concedatur, frui indulgentia. Effectus ergo juramenti is solus est, ut hominibus, natura pronis ad violationem datæ fidei, major juratis causa sit metuendi. 23. Juramentum exigere, ubi violatio pacnisi ubi pactorum torum, si qua fiat, latere potest, neque ei, cui fit violatio vel latere sponsio, deest potestas poenas exigendi, est facere potest puniri nisi amplius aliquid quam ad sui defensionem sit necesse;

Juramentum non exigendum,

potest, vel non

a Deo.

neque

significatque animum cupiendi non tam ut sibi bene, quam ut illi male sit. Juramentum enim, ex formula jurandi, pertinet ad iram Dei provocandam, hoc est, omnipotentis in eos, qui fidem ideo violant, quia potentia sua pœnam humanam effugere se posse sentiunt, et omniscii in eos, qui fidem violare ideo solent, quia oculos hominum latere se posse sperant.

CAPUT III.

DE LEGIBUS NATURÆ RELIQUIS.

1. Lex naturæ secunda, pactis standum. 2. Fides cum omnibus servanda sine exceptione. 3. Injuria, quid. 4. Injuria ei soli fieri potest, quicum contrahimus. 5. Justitiæ distinctio in justitiam hominum et actionum. 6. Distinctio justitiæ in commutativam et distributivam examinata. 7. Volenti non fit injuria. 8. Lex naturæ tertia, de ingratitudine. 9. Lex naturæ quarta, ut quisque se præstet commodum. 10. Lex naturæ quinta, de misericordia. 11. Lex naturæ sexta, quod pœnæ futurum tantum spectant. 12. Lex naturæ septima, contra contumeliam. 13. Lex naturæ octava, contra superbiam. 14. Lex naturæ nona, de modestia. 15. Lex naturæ decima, de æquitate, sive contra acceptionem personarum. 16. Lex naturæ undecima, de habendis in communi. 17. Lex naturæ duodecima, de sorte dividendis. 18. Lex naturæ decima tertia, de primogenitura et prima occupatione. 19. Lex naturæ decima quarta, de incolumitate mediatorum pacis. 20. Lex naturæ decima quinta, de constituendo arbitro. 21. Lex naturæ decima sexta, neminem esse arbitrum causæ suæ. 22. Lex naturæ decima septima, arbitros debere esse sine spe præmii ab iis referendi, quorum causa judicatur. 23. Lex naturæ decima octava, de testibus. 24. Lex naturæ decima nona, nullum cum arbitro pactum fieri. 25. Lex naturæ vigesima, contra crapulam, et ea quæ rationis usum impediunt. 26. Regula per quam statim cognosci potest, an quod facturi sumus, sit contra legem naturæ, necne. 27. Leges naturæ obligant in foro interno tantum. 28. Violantur leges naturæ quandoque facto legibus consentaneo. 29. Leges naturæ sunt immutabiles. 30. Qui leges naturæ conatur implere, justus est. 31. Lex naturalis eadem cum morali. 32. Unde fiat, quod quæ dicta sunt de lege naturali, non sint eadem quæ traduntur a philosophis circa virtutes. 33. Lex naturalis non est, proprie loquendo, lex, nisi quatenus traditur in Scriptura sacra.

3.

1. LEGUM naturalium derivatarum altera est, pac- SECT. III. tis standum esse, sive fidem observandam esse. Ostensum enim est capite præcedente, legem naturæ Lex naturæ

secunda, pac

præcipere tanquam rem conciliandæ paci necessa- tis standum.

« PoprzedniaDalej »