Obrazy na stronie
PDF
ePub

2.

stabili quiescentes, videre omnia objecta visibilia SECT. 11. eodem modo mota, quo ipsi fluctibus moti fuerant. Idem accidit iis quorum cerebra nimiis vini vapo- Quomodo in ribus sunt agitata.

Quod attinet ad eos, qui jactati fuerunt fluctibus marinis, ratio ejus rei difficilis non est. Nam a mari jactatis caput jactatur unaque cerebrum, et, quæ pars ejus est, nervus opticus, quæque nervi optici substantia est continuata, tota retina; quæ in iis, qui expositi e nave sunt, non statim requiescunt. Ubicunque igitur radius ab objecto incidit in retinam, resistentia ab ea fit, sed mota ad motum fluctuum; quare imago objecti, cujus naturam in ea resistentia consistere supra docuimus, mota erit eodem motu. In iis autem, qui vino madidi sunt, causa hujusmodi motus in eo consistere videtur, quod vapores, qui a stomacho nimio vino calescente ascendunt in cerebrum, ipsum agitant. Agitato autem cerebro, necesse est ut agitetur nervus opticus ipsaque retina; unde necesse est moveri quoque, quantum ad apparentiam, ipsum objectum. Ita nulla hic difficultas remanet, nisi quis dubitet an a nimio vino in stomachum recepto motus in cerebro oriri possit; quod quidem videtur factu facillimum.

Contingit quoque iis, qui curru vecti objecta a latere currus posita, sive montes sive arbores alias ve res longiuscule remotas, spectant, ita ut easdem res longo tempore ante oculos habeant, simulatque currus sistatur, ut videantur tamen objecta ea perseverare in eodem motu quo prius. Causa ejus rei est, quod, moto curru, simul movebatur spectantis cerebrum et nervus opticus; consistente autem curru, cerebrum et nervus opticus motum non tam

VOL. II.

C

visione moveri videntur, etc.

SECT. II. 2.

subito amittit. Moto itaque per aliquod tempus cerebro, nervo optico et retina, necesse est etiam per aliquod tempus moveri imaginem, id est, obvidentur, etc. jecta ipsa mota videri; idque eodem modo quo moveri videbantur, dum moveretur currus.

Quomodo in visione moveri

Propter eandem rationem iis, qui celeriter et satis longo tempore in gyrum se converterunt, videntur omnia circum circa objecta converti sive in gyrum moveri motu contrario, paulatim scilicet restituentibus sese in loca propria partibus cerebri, nervi optici et retinæ, quæ a conversione in partes agebantur contrarias.

Hactenus de linea visuali, phænomenisque inde accidentibus. Dicemus proximo loco de magnitudine, distantia et figura in visione directa apparentibus.

CAPUT III.

DE OBJECTI LOCO APPARENTE, SIVE, UT LOQUUNTUR
PLERIQUE, DE LOCO IMAGINIS PER VISIONEM
DIRECTAM, ID EST, UBI NULLA EST

REFLEXIO NEQUE REFRACTIO.

1. Locus imaginis quibus rebus determinatur; cognitio loci ob-
jecti linearis sufficit ad cognitionem loci simpliciter. 2. Linea
potest esse tam parva, et objectum irradiari sub tam exiguo
angulo, ut nulla ejus fiat sensio. 3. Locus objecti apparens
semper oculo propinquior est in visione directa, quam locus
verus. 4. Data magnitudine objecti apparente in una dis-
tantia, datur locus ejus apparens in distantia qualibet. 5. Si
objectum duobus oculis spectetur, majus apparebit quam si uno
tantum ; et quæ
inde consequuntur. 6. Objectum quo debi-
lius agit, eo videtur obscurius; et quæ inde consequuntur.
7. Luna quare interdiu dilutior minorque apparet quam noctu.
8. Quare stellæ fixæ, cum sint pœne innumerabiles, terras
minus illustrant simul omnes, quam luna.

1. QUÆ locum determinant objecti cujuscunque tria

terminatur; cog

linearis sufficit

loci simpliciter.

sunt, distantia sumpta in recta positione data, mag- SECT. II. nitudo, et figura; quibus datis, datur objecti locus 3. verus. Itaque, si detur objecti in recta positione Locus imaginis data distantia apparens, magnitudo apparens, et quibus rebus de figura apparens, datur quoque locus ejus apparens. nitio loci objecti Ad magnitudinis apparentis cognitionem, opus ad cognitionem non est hoc loco dimensionem considerare aliam præter longitudinem, sive lineam ductam ab uno superficiei termino ad alterum. Nam ex quantitate plurium linearum cognoscitur quantitas ipsius superficiei quæ oculis obvertitur. Longitudo autem lineæ visibilis apparens est ea, quæ sequentibus lineæ ductum apparet inter terminos ejus distantia.

tam parva, et ob

sub tam exiguo

2. In qualibet linea sumi potest pars aliqua adeo Linea potest esse exigua, ut per se nullam omnino faciat sui visionem. jectum irradiari Est enim ad sensionem faciendam in omni objecti angulo, ut nulla ab oculo remotione certa quædam et finita vis ne- ejus fiat sensio. cessario requisita, ita ut minor ea, etsi moveat organa visionis, non tamen sensibiliter id faciat. Nam objectum quodlibet, lucidum vel illuminatum, utcunque motum, id est, actionem suam in oculum ad quantamlibet distantiam propaget, non tamen ad omnem distantiam videri potest. Et quanto majora sunt objecta pari vi luminis prædita, quoad intensionem, tanto videri potest a loco remotiore. Sed quodlibet objectum divisibile est in partes perpetuo divisibiles. Quare, infinities repetita divisione, pervenitur tandem ad partem tam exiguam ut vis ejus sentiri non possit.

Manifestum etiam est, objecti partes, quæ singulæ organa quidem movent sed visionem sui non faciunt, confertas tamen et conjunctis viribus visionem facere, non ipsarum quidem partium, sed totius quod ex illis fit aggregati.

SECT. II.

3.

Locus objecti apparens semper oculo propinquior est in visione directa, quam locus verus

Præterea angulus visorius, sub quo objectum aliquod videtur, adeo parvus esse potest, ut actio ejus imprimatur in retinam, in puncto, physico quidem, sed omni tamen puncto physico dato minore, ita ut quantacunque sit vis actionis objecti, nihil tamen videatur præter punctum physicum, etsi illud punctum clarius sit in actione forti quam in debili.

3. In omni visione directa, locus objecti apparens sive locus imaginis est citra locum ejus verum, et minor ipso.

A B linea recta, retinæ

Sit objectum (in fig. 1) arcus CD, centrum ejus E. Dico A B apparituram esse citra A B, puta in FG, et esse FG minorem ipsa A B.

Intelligatur A pars objecti adeo exigua, ut a distantia A E, sola existens, non possit videri; similiter sumatur alia pars H, quæ sit ipsi A æqualis, itaque nec ea, si sola esset, videretur; movet tamen oculum utraque, etiam sola, nempe pars A per rectam A E, et pars H per rectam HE, quæ rectæ convergunt usque ad occursum in centro E. Quoniam autem conjunctis ipsarum partiumque intermediarum viribus fit visio totius AH, id est, imago ejus aliqua, imago illa apparebit ex ea parte ubi vires conjunguntur, id est, ex ea parte ubi A E, HE convergunt, id quod est citra objectum verum A B alicubi, puta in FI; videbitur ergo A cum partibus sibi proximis in recta A E ad partem F, et pars H cum suis vicinis ad partem I, totumque A H apparebit in FI, quæ est ipsa A H minor. Ob eandem rationem videbitur BK in GL, et totum objectum A B in FG. Itaque in omni visione recta locus imaginis est citra objectum verum, etc. Quod erat probandum.

3.

Coroll. I. Locus objecti verus et apparens eun- SECT. II. dem subtendit angulum; nam idem est angulus AEB et FEG.

Coroll. II. Idem objectum si sit remotius, imago ejus videbitur magis citra objectum, quia in majore distantia agit debilius, et propterea partes ejus nisi longiore progressu ad faciendam sensionem non sufficiunt. Et proinde etiam distantia inter objectum quantumvis magnum et oculum tanta dari potest, ut nulla ejus omnino fiat sensio. Objectum idem quo magis ab oculo distat, eo sub minore videtur angulo visorio. Hoc autem manifestius est quam ut egeat demonstratione. Ex quo intelligi etiam hoc potest, quod in remotione objecti ab oculo perpetua pervenietur tandem ad locum, unde lineæ rectæ ab objecti extremis terminis ad centrum retinæ ductæ angulum faciunt insensibilem, et proinde objectum appareret, coeuntibus terminis imaginis, tanquam punctum.

dine objecti ap

distantia, datur

4. Quod si daretur distantia objecti vera, una Data magnitucum distantia illa in qua imago ejus evanescit in parente in una punctum vel in magnitudinem datam, daretur quo-cus ejus appa que locus apparens ejusdem objecti in omni alia rens in distandistantia ab oculo, non majore quam illa in qua ut punctum videretur.

Sit (in fig. 2) oculus in A. Objectum sive verus ejus locus BC, cui per centrum retinæ A ducatur æqualis et parallela D E. Locus autem objecti apparens sit FG. Ductis autem lineis visualibus A B, A C, subtendet F G angulum visualem B A C. Supponamus jam objectum BC admoveri ad oculum et collocari in HJ, oporteatque determinare locum ejus apparentem. A punctis D et E ducantur D F, EG rectæ, quæ, quia F G minor est quam

tia qualibet.

« PoprzedniaDalej »