Obrazy na stronie
PDF
ePub

homines sibimet invicem omnesque omnibus diffidere sese apertius significare? Quoniam autem omnes sic faciunt, tam civitates quam homines metum suum et diffidentiam mutuam confitentur. Inter disputandum autem negant; hoc est, studio contradicendi aliis, contradicunt sibimetipsis. Objectum porro a nonnullis est, quod, admisso hoc principio, continuo sequatur homines omnes non modo malos, quod forte, etsi durum, concedendum tamen est; cum id clare dictum videatur in Scripturis sacris; sed etiam, quod concedi sine impietate non potest, natura malos esse. Illud vero, homines natura malos esse, ex hoc principio non sequitur. Nam etsi pauciores essent mali quam boni, quoniam tamen bonos a malis internoscere non possumus, necessitas diffidendi, cavendi, anticipandi, subjugandi, quoquo modo se defendendi, incumbit perpetuo etiam bonis et modestis. Minus vero sequitur eos ipsos, qui mali sunt, ita factos esse a natura. Quamquam enim a natura, hoc est, ab ipsa nativitate, ex eo quod nascantur animalia, hoc habeant, ut statim omnia, quæ sibi placent, cupiant faciantque quantum possunt, ut quæ impendent mala, aut metu fugiant, aut ira repellant, non tamen ob eam causam mali censeri solent: nam affectus animi, qui a natura animali proficiscuntur, mali non sunt ipsi, sed actiones inde provenientes malæ aliquando sunt; nimirum quando et noxiæ sunt, et contra officium. Infantes, nisi omnia quæ

cupiunt dederis, plorant atque irascuntur, etiam parentes ipsos verberant, habentque a natura ut ita faciant; attamen culpa vacant, neque mali sunt, primo quia nocere non possunt, deinde quia rationis usu carentes officiorum omnium immunes sunt. Iidem si adulta ætate, acquisitis viribus quibus nocere possunt, eadem facere pergant, tum vero mali et esse et appellari incipiunt. Ita ut vir malus idem fere sit, quod puer robustus, vel vir animo puerili, et malitia idem quod defectus rationis ea ætate, qua per naturam, disciplina atque damnorum experientia gubernatam, accidere hominibus solet. Nisi ergo homines ideo a natura factos malos esse dixerimus, quod disciplinam et usum rationis a natura non habent, confitendum est posse homines a natura cupiditatem, metum, iram, cæterosque affectus habere animales, ut tamen mali facti a natura non sint. Immoto igitur quod jeci fundamento, ostendo primo conditionem hominum extra societatem civilem, quam conditionem appellare liceat statum naturæ, aliam non esse quam bellum omnium contra omnes; atque in eo bello jus esse omnibus in omnia: deinde homines omnes ex eo statu misero et odioso, necessitate naturæ suæ, simulatque miseriam illam intellexerint, exire velle : id autem, nisi initis pactis a jure suo in omnia decedant, fieri non posse. Porro quæ sit pactorum natura, quo modo jura ab alio in alium, ut pacta valida fiant, transferri debeant ; item quæ jura

et quibus ad stabiliendam pacem necessario concedenda sunt, id est, quæ sint rationis dictamina ea quæ leges naturales appellari proprie possunt, explico et confirmo. Atque hæc sunt in ea parte libri quæ inscribitur LIBERtas.

His constitutis, ostendo quid et quotuplex sit, et quo modo fiat civitas, summumque civitatis imperium, quæque a singulis hominibus civitatem constituturis jura in summum imperantem, sive is unus homo sit, sive unus hominum cœtus, ita necessario transferenda sint, ut nisi sint translata civitas nulla fiat, et jus omnium in omnia, id est, jus belli maneat. Deinde civitatum diversas species, monarchiam, aristocratiam, democratiam, dominium paternum, et despoticum, distinguo; quomodo constituantur doceo, et commoda incommodaque singulorum inter se comparo. Præterea, quæ res civitatem destruant, et quæ sint summum imperium administrantis officia, expono. Postremo, legis et peccati naturas explico, et legem a consilio, a pacto, a jure distinguo. Quæ omnia sub titulo IMPERII continentur.

In parte ultima, cui inscribitur RELIGIO, ne jus illud, quod in præcedentibus summos imperantes in cives habere rationibus confirmaveram, Scripturis sacris repugnare videretur; ostendo primo loco non repugnare illud juri divino, quatenus imperantibus imperat Deus per naturam, id est, per dictamina rationis naturalis. Secundo, idem non repugnare juri divino, quatenus impe

rium habuit Deus in Judæos peculiare per pactum antiquum circumcisionis. Tertio, idem non repugnare juri divino, quatenus Deus imperat in Christianos per pactum baptismale: adeoque jus illud summorum imperantium, sive jus civitatis, cum religione omnino non pugnare. Postremo, ostendo quæ officia ad introitum in regnum cœlorum requiruntur necessario; atque ex illis, obedientiam, quam a civibus singulis Christianis principi suo Christiano deberi affirmaveram, religioni Christianæ repugnare non posse, ex Scripturæ sacræ testimoniis, secundum receptam ab omnibus interpretationem, evidentissime demonstro et concludo.

Methodum vidistis; causam jam et consilium scribendi accipitote. Dabam operam philosophiæ animi causa, ejusque in omni genere elementa prima congerebam, et in tres sectiones digesta paulatim conscribebam, ita ut in prima, de Corpore proprietatibusque ejus generalibus; in secunda, de Homine et facultatibus affectibusque ejus speciatim ; in tertia, de Civitate civiumque officiis ageretur. Itaque sectio prima Philosophiam primam et Physicæ elementa aliquot continet in ea temporis, loci, causæ, potentiæ, relationis, proportionis, quantitatis, figuræ, motus rationes computantur. Secunda circa imaginationem, memoriam, intellectum, ratiocinationem, appetitum, voluntatem, bonum, malum, honestum et turpe, aliaque ejus generis occupatur. Tertia

Hæc dum com

hæc quid agat, jam ante dictum est. pleo, ordino, lente moroseque conscribo; non enim dissero, sed computo; accidit interea patriam meam, ante annos aliquot quam bellum civile exardesceret, questionibus de jure imperii et debita civium obedientia, belli propinqui præcursoribus, fervescere. Id quod partis hujus tertiæ, cæteris dilatis, maturandæ absolvendæque causa fuit. Itaque factum est ut quæ ordine ultima esset, tempore tamen prior prodierit; præsertim cum eam principiis propriis experientia cognitis innixam, præcedentibus indigere non viderem.

Feci tamen non eo consilio ut laudarer; quamquam si fecissem, excusatione hac uti possem, nisi qui laudem amant, paucos esse qui laudabilia faciunt; sed vestri causa, lectores, qui cum doctrinam quam affero cognitam et perspectam haberetis, sperabam fore, ut aliqua incommoda in re familiari, quoniam res humanæ sine incommodo esse non possunt, æquo animo ferre, quam reipublicæ statum conturbari malletis. Ut justitiam earum rerum, quas facere cogitatis, non sermone vel consilio privatorum, sed legibus civitatis metientes, non amplius sanguine vestro ad suam potentiam ambitiosos homines abuti pateremini. Ut statu præsente, etsi non optimo, vos ipsos frui, quam bello excitato, vobis interfectis vel ætate consumtis, alios homines alio seculo statum habere reformatiorem, satius duceretis. Præterea,

« PoprzedniaDalej »