Obrazy na stronie
PDF
ePub

14.

quis mortali

ventura sunt, ut abigi opus habeant. Itaque sic SECT. II. colunt, ut tamen aut de sapientia aut de indulgentia divina semper dubitare videantur. dubitare videantur. Atque hinc est Cultuum finis quod omnes fere mortales, futuri temporis anxii, bus futuri anxiis. convertant se ad prognostica plurium generum, quam ut facile possint enumerari. Prognosticorum autem unicum genus certum est, nimirum, vox prophetæ, sed tamen si propheta ille fecerit miraculum; cætera falsa sunt. Quod astrologia contemplatione siderum de futuris eventibus fortuitis. judicare vel in utramvis partem pronuntiare audet, non scientiæ est ; sed fugiendæ egestatis causa, hominis stratagema est, ut prædam auferat a populo stulto. Idem sentiendum est de iis, qui nullo miraculo facto prophetas se esse simulant. Quod somniatores somnia sua, nullo edito miraculo, futurarum rerum prognostica esse putant, stultitia est; quod postulant sibi credi, insania est; quod prædicunt temere civitati mala, crimen est. Quod maleficæ a plurimis credantur nocere illis quibus volunt male, verum non est; sed cum mala, quæ imprecantur, contingunt ut volunt, tunc ipsæ suis precibus a dæmone, quem somniant se vidisse ejusque operam pacto conduxisse, mala illa facta esse autumant, et tanquam a se facta aliquando confitentur. Illæ ergo futura non sciunt, sed quæ optant, futura esse sperant. Veruntamen, tum propter nocendi voluntatem, tum etiam propter nefarium cultum non immerito puniuntur. Præterea, animi præsagia, id est, metus et spes, etiam sua cuique somnia pro propheticis habita sunt. Item transitus avium fortuitus augurium erat. Intestinis pecudum inhiabant homines ut futura prædicturis. Verba sine intentione loquentis futuri omina credebantur.

14.

SECT. II. Inusitata omnia, portenta, et ostenta, quia Dii per illa videbantur ventura ostendere, dicebantur. Etiam sortibus diversorum generum utebantur, id est, in omnibus fortuitis fortunam suam experiebantur. Cæterum innumeros alios modos divinationis, ne stultitia hominum nimis diu immorer, prætereo.

Quæ sint quæ re

13. Quæ religiones mutant duæ solent esse res, ligiones mutant. ambæ in sacerdotibus; dogmata absurda, et religioni, quam docent, contrarii mores. Erraverunt enim homines prudentes ecclesiæ Romanæ cum vulgi ignorantia eo usque abuti se posse arbitrabantur, ut sperarent efficere se posse ut verba, inter se pugnantia, non modo tunc sed semper vulgo crederentur. Paulatim eruditur vulgus, et verborum, quibus utitur, tandem aliquando vim intelligit. Ex quo fit, ut cum doctores religionis ea, quæ non cohærent inter se, non modo ipsos loqui videant, sed etiam alios ita loqui religiose jubere, proni sint tum ipsos contemnere ut ignorantes, tum ipsam religionem ut falsam suspicari, et eam aut corrigere aut ejicere e civitate. Cavendum ergo imprimis est doctoribus religionis ne regulis colendi Deum quicquam immisceant ex doctrina physicorum. Nam evitari vix potest, cum rerum naturalium nullam habeant scientiam, quin aliquando incidant in propositiones absurdas; quæ postea, etiam ab indoctis detectæ, faciant ut omnia quæ docebunt contemnantur; quemadmodum detecta a Luthero doctorum Romanorum ignorantia, non modo magnam partem religionis Romanæ tum in nostra, tum in aliis gentibus abolevit, sed etiam ipsas gentes avulsit a Romana clientela. Quod si de transubstantiatione, id est, de natura corporis et loci, de libero arbitrio, id est, de natura voluntatis et intellectus, et de aliis rebus, quas brevitatis

14.

causa prætereo, tacuissent, potuissent quas lucrati SECT. II. erant retinere. Quod ad alteram mutandarum religionum causam attinet, nempe mores, manifestum Quae sint que re ligiones mutant est neminem e vulgo ita esse stupidum, ut cum illum, qui credere jubet res alioqui creditu difficiles, ita vivere viderit ac si ipse non crederet, non impostorem putet, et credenda non esse quæ credi jubet; præsertim si, ut ille credat, jubenti credere sit utile. Si doceant ergo, ut ubique docent, credentium esse minus avaros esse quam alii, minus ambitiosos, minus superbos, minus sensibus indulgere, minus se immiscere negotiis mundanis, id est civilibus, minus convitiari, minus invidere, magis quam alii corde simplici esse, id est magis apertos, magis misericordes, magis veraces, nec tamen ipsi tales sint, non debent conqueri si fides illis postea non adhibeatur. Equidem quod religio Christiana tempore sanctorum apostolorum insigniter creverit, in magna parte causæ fuisse credo sacerdotum ethnicorum vitam non sanctam. Scilicet præter vitia cum vulgo illis communia, immiscebant se civitatum inter se controversiis; custodiebantque Deos quemadmodum nutrices custodire infantes solent; nimirum ne cuiquam, nisi quem illi volunt, ad illos accessus sit, aut quemquam ament nisi a seipsis commendatum. Commendabant autem homines avari eos solos, a quibus beneficia accipiebant.

VOL. II.

K

15.

Personæ definitio.

CAPUT XV.

DE HOMINE FICTITIO.

1. Person definitio. 2. Author et authoritas, quid sint. 3. Sponsor sive fidejussor, quid. 4. Personam habere intelligi possunt aliæ res præter hominem.

SECT. II. 1. QUOD Græci TρоowTov, Latini dicunt quandoque faciem sive os hominis, quandoque personam: faciem si de homine vero, personam si de fictitio intelligi volunt, qualem in theatro solebant habere comodi et tragœdi. Intelligebatur enim in theatro loqui non ipse histrio, sed aliquis alius, puta Agamemnon, nimirum faciem fictitiam Agamemnonis induente histrione, qui pro illo tempore erat Agamemnon; quod tamen postea intelligebatur etiam sine facie ficta, nimirum profitente se actore quam personam acturus erat. Nec minus necessariæ sunt in civitate fictiones hujusmodi, propter absentium commercia et contractus, quam in theatro. Quod autem ad usum personæ civilem attinet, definiri potest hoc modo; persona est, cui verba et actiones hominum attribuuntur vel suæ vel alienæ : si suæ, persona naturalis est; si alienæ, fictitia est. Ut ergo idem histrio potest diversas personas diversis temporibus induere, ita quilibet homo plures homines repræsentare potest. Ego, inquit Cicero, unus sustineo tres personas, mei et adversarii et judicis. Quasi diceret, unus Cicero considerari possum ut egomet ipse, ut adversarius, ut judex.

Author et authoritas, quid sint.

2. Eorum, qui in civitate personas sustinent, alii jubente eo cujus personam gerunt, alii non jubente

15.

id faciunt. Quicquid ergo facit aliquis in persona SECT. II. ejus, qui repræsentari ab eo non vult, ipsi, id est actori soli, imputatur. Sed quod jubente alio facit, actus jubentis semper est, sed aliquando etiam repræsentantis, id est, utriusque tum authoris tum actoris. Author enim vocatur is, qui actionem quam facit alius pro sua habere se velle declaravit: et qui in possessionibus dominus, in actionibus author appellatur. Itaque authoritatem habere dicuntur, qui quid jure faciunt alieno. Nisi enim is, qui author est, jus habeat agendi ipse, actor agendi authoritatem non habet. Itaque si quis cum actore paciscatur vel contractum quemcunque fecerit, nescius an authoritatem habeat necne, suo periculo id facit. Quod si quis alterius jussu peccat, uterque peccat, quia neuter jure fecit; nisi forte civitas jusserit, ita ut recusare actor non debeat.

3. Item in sponsionibus, sponsor personam illius Sponsor sive induit pro quo spondet. Nam fidei, quam habet

promissori is qui credit, author est, jubetque credere suo ipsius sponsoris periculo. Unde fidejussor dicitur.

Neque solum homo singularis hominis singularis, sed etiam unus multorum, et multi unius personam gerere possunt. Si enim consentiant homines plures ut, quicquid fecerit unus aliquis vel cœtus ex pluribus, id se pro actione uniuscujusque ipsorum habituros esse, erit unusquisque actionum, quas is homo vel cœtus faciet, author; neque ergo actionem ullam illorum accusare potest, quin seipsum accuset. Item reges omnes et civitatum cujuscunque generis rectores summi, si dominum agnoscant Deum, Dei personam gerunt. Speciatim vero

fidejussor quid.

« PoprzedniaDalej »