Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECT. II. resuscitatus sit, manent, inquit apostolus, peccata

14.

Neminis opera justa peccata sunt.

Cultus defini

tio et divisio.

nostra.

7. Cum ergo pietas constet fide, justitia et charitate; justitia autem et charitas virtutes sint morales; non possum iis assentiri qui eas appellarunt splendida peccata. Siquidem enim peccata essent, quanto quis cæteris hominibus sanctior esset, tanto illi minus credi deberet, ut minus justo. Quid igitur est, quod Deo in iis displicet qui justitiam faciunt? Displicet fide, id est, pietatis maxima parte carentium simulatio. Nam etsi opera eorum permulta justa fuerint, ipsi tamen, qui opera justa et eleemosynas faciunt ad gloriam tantum vel ad opes acquirendas vel ad pœnam vitandam, injusti sunt. Itaque sacrificia populi sui odisse dicitur Deus, quæ tamen cum a Deo jussa fuerint, peccata esse non potuerunt. Sed Deo, sicut opera justa sine fide, ita etiam sacrificium et cultus omnis sine justitia et charitate abominatio est.

8. Colere proprie dicimur illud quicquid est, quod officiis et labore studemus nobis facere quantum possumus beneficum. Sic terram colimus, ut feracior nobis sit; homines potentes colimus potentiæ vel præsidii alicujus nostri causa; sic quoque Deum colimus, ut eum habeamus propitium nobis. Est ergo cultus divinus illas actiones agere, quæ pietatis erga Deum signa sunt. Hæ enim Deo gratæ sunt, et his solis propitius nobis reddi potest. Sunt autem actiones illæ ejusdem plerumque generis cum illis actionibus, quas facimus quando colimus homines, sed in unoquoque genere optimæ ; nam signa alia pietatis naturaliter ostendere non possumus. Cultuum autem alius est privatus, alius publicus. Privatus est, quem exhibent homines

singuli arbitrio suo.

14.

Publicus est, quem exhibent SECT. II. iidem jussu civitatis. Privatus rursus vel ab uno secreto, vel a pluribus collectis exhibetur; quorum ille pietatis sinceræ signum est; quorsum enim simulare illi qui a nemine videtur, nisi ab eo qui simulationem etiam videt? hic simulatus vel ambitiosus esse potest. In cultu secreto ceremoniæ nullæ sunt. Ceremonias appello operum pietatis signa illa, quæ non a natura operis oriuntur, sed ab arbitrio civitatis; nam precantem vel adorantem procumbere vel genua flectere pro signo humiliationis et subjectionis coram Deo, omnibus natura dedit, quibus esse Deum dedit credere. In cultu privato plurium simul ceremoniæ esse possunt, quia possunt inter se de decoro actionis communis communiter statuere; modo nihil faciant contra leges civitatis. Sed locus hic est et invitamentum simulationis, quæ tamen aliquando culpa vacat. Homines enim, si in unum locum convenerint multi simul, habent hoc a natura multitudinis, ut a singulis timeri velint, postulentque ut nemo neque ad illos, neque coram illis scurriliter, inconsiderate, rustice, incomposite, aut non, quantum illi intelligunt, ornatissime loquatur, nec non gestum exigunt decorum gravitate, et quali nemo utitur domi suæ. Quapropter illi, qui ad multitudinem vel in eorum præsentia cæteris omnibus tacentibus loquitur, induenda persona est gravior sanctiorque quam alioqui faceret; quæ species quidem histrionicæ est, sed culpa vacat, ita scilicet postulante multitudine, singulis multo potentiore.

9. Cultus publicus sine ceremoniis esse non potest; nam cultus publicus is est, quem in signum habiti honoris Deo exhiberi ab omnibus civibus,

Cultus

publicus quid.

14.

SECT. II. idque locis et temporibus constitutis, imperavit civitas. Itaque judicandi quid sit decorum, quid non, in publico cultu Dei, penes civitatem jus est. Ceremoniæ sunt operum pietatis signa illa, non quæ a natura operis tantum, qui cultus est rationalis, sed etiam illa quæ imperantur ad arbitrium civitatis. Et propterea in diversis gentibus, necesse est ut in cultu Dei multa sint apud unam gentem, quæ apud aliam non sunt; et ut aliorum cultus quandoque ab aliis rideatur. Cultus a Deo immediate ordinatus nullus unquam fuit præterquam apud Judæos, regnante ipso. Aliarum gentium ceremoniæ aliæ quidem aliis magis erant rationales; apud omnes tamen ceremoniis lege civili jussis uti, rationale erat.

Cultus partes, pre.

Cultus partes sunt vel rationales, vel superstitiosæ ces, gratiarum sive phantasticæ. Rationales sunt, primo, preces; actiones, jejunia his enim credere nos significamus bona omnia fu

publica, dona.

tura a Deo, et ab eo solo speranda esse. Secundo, gratiarum actiones; nam his significamus credere nos a Deo, et ab illius solius gratia, bona præterita omnia nobis data esse. Deum autem precibus flectere, etiam vincere homines pii dicuntur aliquando; non quod Deum sententiam suam et decreta æterna mutare unquam coegerint, sed quod omnium rerum ordinator Deus dona sua hominum preces quandoque antecedere, quandoque consequi, voluit. Adeo ut non improprie tum preces tum gratiarum actiones uno nomine supplicationes appellati sint. Tertio, jejunia publica, aliique actus peccata lugentium. Signa enim sunt pœnitentiæ, id est, quod peccatorum pudet; deinde quod minus viribus propriis præteritorum lapsuum conscii confidamus, et quod in futurum cauti esse volumus ne in pecca

Humilitatem autem et SECT. II.

partes, pre

actiones, jejunia

tum rnrsus incidamus. luctum cinere et sacco et prosternatione significare 14. soliti sunt; non quod pudor et humilitas sine his Cultus vera non sit; sed quia natura ipsa docet iisdem ces, gratiarum rebus Deum colere, qui corda nostra videt, quibus publica, dona. vidimus coli homines, qui nisi talibus signis de pœnitentia vera judicare non possunt. Qui vero peccata sua, simulatque resipuerint, condonata esse pro certo habent, iidemque se sciunt resipuisse, nisi quod doloris species aliqua sit etiam pudor, dolere ulterius non possunt: nam si dolent signum manifestum est, quod ideo dolent, quia eo miseriæ se reductos vident, ut vel ipsi, vel peccata quæ amant abjicienda sunt; quemadmodum in mari mercator dolet, quando aut se aut mercem perituram esse videt. Itaque in cultu divino tristitia post peccata decora est et naturalis; sed tristitia illa non repugnantis, sed pudentis et humiliati animi esse debet. Quarto, cultus divini rationalis publici pars sunt dona, id est, sacrificia et oblationes. Rationis enim non est, ut illi, a quo accepimus omnia, nihil retribuamus, id est, Deo nihil consecremus, id est, partem seponamus nullam divini cultus publici ministris, pro dignitate illius ministerii, alendis. Sicut enim in ecclesia, ministri Christi ab evangeliis, id est, ab iis rebus quæ ob bonum nuntium ab hominibus gratis datæ erant, et apud Judæos plurimasque alias gentes ab oblationibus et sacrificiis sacerdotes alebantur; ita rationis est ut in omni civitate ministri cultus divini alantur a Deo consecratis, quæ propterea in omni genere debent esse perfectissima.

11. Cultus superstitiosus, propter diversitatem opi

14.

stitiosi varii.

SECT. II. nionum eorum hominum, qui plures Deos esse credebant, nimirum qui gentem quandam cælitum, Cultus super- quasi hominum aeriorum civitatem, esse putabant, majorem habet varietatem quam ut narrari possit. Etiam diis illis linguam propriam sibi fuisse in cœlo, aliterque ab hominibus aliter a diis easdem res nominari crediderunt; ut qui Romulus in terris Quirinus in cœlo diceretur ; similiterque in aliis nominibus, ut apud poetas Græcos, ecclesiæ ethnicæ patres, videre est; eodem fere modo, quo quam nos civitatem, populus clericus appellat ecclesiam, id quod in civitate lex, in ecclesia canon, et quod in regno majestas, in ecclesia sanctitas appellatur. Nec una Deorum civitate contenti, aliam statuerunt Deorum marinorum sub regimine Neptuni, et tertiam apud inferos sub Plutone. Præterea, creatura fere nulla erat quam non invocarunt ut Deum vel Deam; nulla fere virtus, præter laborem et industriam numina per se propitia, sine ara aut templo erat. Quicquid denique nominabile, idem et deificabile erat. Quod quam rationi naturali incongruum sit, nemo est qui non intelligit. Superstitionem autem hanc facere potuit lex loci ut religio appellaretur, et cultus omnes alios superstitiones. 12. Finis, quem cultui divino civitates omnes bus futuri anxiis. prætendunt, is est, ut earum Deus vel Dii tum ipsi civitati, tum etiam singulis civibus propitii sint. Veruntamen plerisque divina gratia simpliciter non sufficit. Cogitant enim, Deus mihi daturus quidem dona est, sed alia fortasse quam quæ ego volo; avertet mala, sed per prudentiam meam. Utinam ergo scirem quæ bona illa sunt, quæ dare mihi parat, et quæ sunt mala, quæ ita prope me

Cultuum finis quis mortali

« PoprzedniaDalej »