Obrazy na stronie
PDF
ePub

13.

morum lex.

que civitatis leges; nam leges naturales, constituta SECT. II. civitate, legum civilium fiunt pars. Neque impedit quo minus ita sit, quod innumeræ sint, et olim fuerint Mensura civitates diversis legibus. Quæcunque enim sunt leges, illas leges non violare semper et ubique civium virtus habita est, et easdem negligere vitium. Quare etsi actiones quædam, quæ in una civitate justæ sunt, in alia sint injustæ, justitia tamen, id est, non violare leges, ubique eadem est et erit. Virtus autem moralis, quam quidem mensurare possumus legibus civilibus, quæ diversis civitatibus diversæ sunt, sola est justitia et æquitas; quam autem mensuramus per leges mere naturales, charitas sola est. Atque in his duabus continetur omnis virtus morum. Quod autem attinet ad virtutes alias tres præter justitiam, quas vocant cardinales, fortitudinem, prudentiam, et temperantiam, non sunt illæ civium virtutes, ut civium, sed ut hominum; ut quæ non tam civitati quam ipsis hominibus singularibus, qui ipsas habent, utiles sunt. Civitas enim, sicut nisi per fortitudinem, prudentiam, et temperantiam bonorum civium non conservatur, ita nisi per fortitudinem, prudentiam et temperantiam hostium non destruitur. Sunt enim tum fortitudo, tum prudentia, vis animi potius quam bonitas morum ; et temperantia privatio potius vitiorum, quæ oriuntur ab ingeniis cupidis, quibus non læditur civitas, sed ipsi, quam virtus moralis. Ut enim civis omnis bonum suum sibi privatim habet; ita et civitas bonum suum sibi publicum. Neque vero fortitudinem et prudentiam privati hominis, si ipsi soli utiles sint, a civitatibus aut a quibusvis aliis hominibus, quibus eædem utiles non sunt, laudari, id est, pro virtute haberi postulari debet. Sed totam hanc doctrinam de moribus et ingeniis

13.

SECT. II. in paucissima verba contrahens, dico ingenia quidem bona esse ea, quæ idonea sunt societati civili ineundæ ; et mores bonos, id est, virtutes morales, eos esse quibus inita optime conservari potest. Contineri autem virtutes omnes in justitia et charitate. Unde intelligi etiam potest ingenia his contraria prava esse; et mores contrarios vitiaque omnia contineri in injustitia et animo ad aliena mala stupido, id est, in defectu charitatis.

Religionis definitio.

CAPUT XIV.

DE RELIGIONE.

1. Religionis definitio. 2. Amare et timere Deum quid sit. 3. Fides quid. 4. Fides dependet a legibus. 5. Justitia a Deo cordibus insculpta. 6. Deus peccata remittere sine injustitia potest, nulla exacta pœna. 7. Neminis opera justa peccata sunt. 8. Cultus definitio et divisio. 9. Cultus publicus quid. 10. Cultus partes, preces, gratiarum actiones, jejunia publica, dona. 11. Cultus superstitiosi varii. 12. Cultuum finis quis mortalibus futuri anxiis. 13. Quæ sint quæ religiones mutant. 1. RELIGIO est hominum, qui Deum sincere honorant, cultus externus. Deum autem sincere honorant, qui illum non modo existere, sed etiam rerum omnium omnipotentem et omniscium creatorem et rectorem, et præterea rerum prosperarum et adversarum arbitrio suo distributorem esse credunt. Itaque religionis simpliciter, id est, naturalis, duæ sunt partes; quarum altera est fides, sive credere Deum esse et omnia gubernare, altera est cultus. Prior autem pars illa, de fide in Deum, vocari solet pietas erga Deum. Nam qui id credit, non potest non conari in rebus omnibus illi obedire, neque illi

in prosperis gratias non agere, neque in adversis SECT. II. non supplicare; quæ sunt propriissima operà pie- 14. tatis; in his enim continentur amor et metus, quibus jubemur amare et timere Deum.

Deum quid sit.

2. Non autem ita ab homine amandus est Deus, Amare et timere ut ab homine homo. Nam per amorem hominis erga hominem intelligimus semper aut cupidinem amplectendi aut benevolentiam; quorum utrumque de amore erga Deum intelligere ineptum esset. Amare Deum est Dei jussa lætum facere. Timere Deum est cavere ne incidamus in peccata, eo modo quo solemus timere leges.

3. Fides autem, præterquam eam qua credimus Fides quid. Deum condidisse et regere omnia, si sit de rebus quæ supra naturæ humanæ captum positæ sunt, opinio est, quæ nascitur ab authoritate dicentium. Nisi ergo præcesserit opinio quod is, qui dicit, ea quæ dicit modo aliquo supernaturali scierit, nulla esse potest causa quare illi credere debeamus. Circa res ergo supernaturales nemini credimus, nisi quem prius factum aliquod fecisse supernaturale credimus. Dicenti autem alicui ea, quæ dicit vel docet, confirmata miraculis esse, quomodo credi potest nisi et ipse miraculum ediderit? Nam si homini privato sine miraculo credendum sit, cur diversa docentium uni magis quam alteri? Religionis ergo nostræ pars maxima et Deo gratissima fides ab hominibus privatis, nisi faciant miracula, dependere non debet.

det a legibus.

4. Si religio, præter eam quæ consistit in pietate Fides depennaturali, ab hominibus privatis non dependeat, tunc necessarium est, cessantibus jamdudum miraculis, ut dependeat a legibus civitatis. Religio itaque philosophia non est, sed in omni civitate lex; et

14.

SECT. 1. propterea non disputanda est, sed implenda. Neque enim an honorifice de Deo sentiendum sit, neque an sit amandus, timendus, colendus, dubitari potest. Sunt enim hæc religionum per omnes gentes communia. Disputantur ea sola, quibus unus homo ab alio dissentit ; quæ propterea de fide in Deum non sunt. In his autem disputationibus, dum scientiam quærimus earum rerum quæ sub scientiam non cadunt, fidem in Deum, quantum in nobis est, destruimus. Posita enim scientia tollitur fides, sicut posita fruitione tollitur spes. Docet autem apostolus, ex tribus virtutibus fide, spe, charitate, adveniente regno Dei, fidem et spem amplius non existere, sed solam manere charitatem. Quæstiones ergo de natura Dei naturæ conditoris nimis curiosæ sunt, nec operibus pietatis accensendæ ; et qui disputant de Deo, non tam Deo fidem, cui jam omnes credunt, quam sibimet ipsis conciliare cupiunt.

Justitia a
Deo cordi-

bus insculpta.

5. Quoniam autem amare Deum idem est quod mandatis ejus obedire, et timere Deum idem quod timere ne quicquam contra mandata ejus faciamus, quæri iterum potest unde sciri potest, quæ sint ea quæ Deus imperavit. Cui quæstioni responderi potest, Deum eo ipso, quod homines fecerit rationales, hoc illis præcipisse, et cordibus omnium hanc legem insculpsisse, ne quisquam cuiquam faceret quod alium sibi facere iniquum duceret. In quo præcepto universa justitia et obedientia civilis continetur. Quis enim est qui, si in civitate cum summo imperio constitutus esset a populo, regendi sui et legum condendarum causa, non iniquum esse leges suas a quolibet subdito sperni, vel authoritatem suam negligi, nedum disputari, judicaret ?

14.

Cum ergo rex si esses, iniquum id esse duceres, SECT. 11. nonne legem habes actionum tuarum regulam certissimam ? Ea autem etiam divina est, quæ supremis potestatibus, id est, supremorum imperantium legibus obedire præcipit.

pro

6. Sed cum homines mandata Dei jam violaverint, peccentque quotidie, quomodo, dicet aliquis, cum justitia divina stare potest, ut peccatorum pœnas non ab illis requirat Deus? Sed homo si injurias sibi illatas nunquam ulciscatur, si ita ignoscat ut nullam omnino vindictam, ne pœnitentiam quidem exigat, an illum injustum, an potius sanctum esse existimabimus? Nisi ergo Deum minus misericordem esse dicamus quam homines, causa nulla est cur non possit Deus peccatoribus, saltem pœnitentibus, sine ulla ipsorum aut aliorum pro illis accepta pœna ignoscere. Quod Deus olim peccatis populi exigeret sacrificia, non habebant illa sacrificia rationem pœnæ, sed erant constituta pro peccantium sese ad Deum convertentium, et ad obedientiam pristinam redeuntium signis. Itaque Servatoris nostri mors non erat peccantium pœna, sed pro peccatis sacrificium. Et quod peccata nostra bajulare dicitur, non magis de pœna intelligendum est, quam sacrificia olim ita intelligebantur, quæ non erant in illis animalibus peccatorum, quæ commiserunt Judæi, punitiones, sed gratorum hominum oblationes. Requisivit ab Israelitis Deus quotannis duos hircos; quorum alter, qui pro oblatione erat, immolabatur, alter, qui peccatis populi oneratus erat, abigebatur in desertum quasi peccata populi absportaturus. Similiter Christus, quatenus oblatus in cruce, occisus est; quatenus vero peccatis nostris oneratus est, resurrexit. Nisi Christus

Deus pecata injustitia poacta pœna.

remittere sine

test, nulla ex

« PoprzedniaDalej »