Obrazy na stronie
PDF
ePub

12.

omnia mala timenda sunt. Homines enim, quorum SECT. II. potentia exigua est, cum aspicerent ingentia illa opera cœlum et terram mundumque aspectabilem, illumque subtilissimæ excogitationis motum et intellectum animalem, organorumque ingeniosissimam fabricam, non potuerunt ingenium suum, quia nihil horum imitari possunt, non contemnere, neque ergo incomprehensibile illud, a quo condita sunt maxima, non admirari, aut non ab eo propitio omnia bona, ab irato mala expectare. Atque hic est affectus quæ vocatur pietas naturalis, et est religionum omnium fundamentum primum.

et pudor.

6. Efferuntur spiritus animales in congressibus Gloriatio aliquando gaudio quodam, quod oritur cogitantibus se ¿vdokiμeïv; quæ animi elatio gloriatio dicitur, causamque habet in eo, quod sentientibus comprobari ea, quæ dicunt vel faciunt, spiritus e corde in vultum ascendunt bonæ opinionis de seipso conceptæ testis.

Huic contraria passio est pudor, in quo efferentes se spiritus subito propter conscientiam vel suspicionem alicujus amissi indecori conturbantur, sanguinemque cogunt in musculos faciei, quod est erubescere. Pudor ergo molestia est quæ iis contingit, qui amant laudes, tunc cum deprehensi sunt facientes vel dicentes id quod factu vel dictu est indecorum. Erubescere ergo signum est cupientis omnia dicere et agere decenter; et proinde in adolescentibus laudabile, in aliis non item. Nam a viris maturis non tantum ut decoro studeant, sed etiam ut sciant, postulatur.

7. Præterea efferuntur spiritus animales gaudio Risus et fletus. subitaneo ex dicto, facto, vel cogitato aliquo suo decoro, vel indecoro alieno; quæ est passio ri

12.

SECT. II. dentium. Nam si quis dictum aliquod dixerit, vel factum aliquod egregium, ut sibi videtur, fecerit, Risus et fletus. pronum ei est ridere. Item si alius dixerit feceritve aliquid indecore, quicum se comparans commendatior sibi fit quam ante, vix poterit sese a risu abstinere. Et universaliter passio ridentium, est sui sibi ex indecoro alieno subita commendatio. Ridetur ergo nihil fere nisi subitum; neque eadem res neque iidem joci sæpius ridentur ab iisdem. Amicorum autem vel consanguineorum indecora non ridentur, quia non sunt aliena. Quæ risum ergo movent tria sunt conjuncta; indecorum, alienum, et subitum.

Amor rerum externarum.

Flentium passio contra est, quando quis ab aliqua vehementi spe subito se dejectum concipit. Itaque spe dilatati spiritus animales, subito fallente spe contracti, impetum in organa lacrimandi facientes, humorem, qui in illis est, in oculos cogit redundare. Plurimum et sæpius flent, qui spem in se minimam, in amicis plurimam habent, ut feminæ et infantes. Plurimum rident, qui a factis suis laudabilibus paucissima, ab aliorum factis turpibus virtutis suæ plurima argumenta colligunt. Flent quoque aliquando post iras amici in gratiam redeuntes. Est enim reditio in gratiam tendentis ad vindictam subita animi repulsa. Flent ergo, ut pueri inulti.

8. Amor, si conspicuus sit, in tot passiones fere dividitur, quot sunt amoris objecta. Ut amor pecuniæ, amor potentiæ, amor scientiæ, etc. Amor pecuniæ, si modum excedat, avaritia ; amor potentiæ civilis, si immoderatus sit, ambitio nominatur. Perturbant enim et pervertunt animum.

Amor autem, quo homo hominem amat, duplici

12.

modo intelligitur; et utrique modo inest benevo- SECT. II. lentia. Sed uno modo nominatur amor quando nobis, alio quando aliis bene volumus. Itaque aliter vicinus, aliter vicina amari solet: nam illum amando, illi; hanc amando, nobis bonum quærimus.

Item amor famæ sive celebritatis inter perturbationes, si nimius sit, ponendus est; sed modus, tam in cupiditate famæ quam in cupiditate cæterarum rerum externarum, est utilitas; nempe quoad præsidio esse possunt. Etsi enim de fama post mortem non injucunde, nec aliis inutiliter cogitamus, fallimur tamen, futurum, quod sensuri non sumus aut parvi æstimaturi, contemplantes tanquam præsens. Idem enim facimus, ac si ideo doleremus, quod celebres non fuimus antequam essemus nati.

9. Sui æstimatio nimia rationem impedit; et Sui æstimatio. propterea animi perturbatio est, in qua efferentibus se spiritibus animalibus tumor quidam sentitur ipsius animi. Cui contraria passio est diffidentia nimia sive animi contractio. Itaque his solitudo, illis frequentia hominum placere solet. Sui autem æstimatio justa perturbatio non est, sed animi status is qui esse debet. Qui autem recte se æstimant, ex factis suis præteritis se æstimant, itaque quæ fecere, iterum tentare audent. Qui vero nimium se æstimant, vel fingunt se esse quod non sunt, vel credunt adulatoribus, cum ventum est ad pericula ipsa animis deficiunt.

10. Dolere ob malum alienum, id est, condolere Misericordia. sive compati, id est, malum alienum sibi accidere posse imaginari, misericordia dicitur. Itaque qui similibus malis assueti sunt, magis sunt misericordes; et contra. Nam malum quod quis minus expertus est, minus metuit sibi. Item, eorum, qui

12.

SECT. II. criminum pœnas dant, minus miserescimus, quia aut odimus malefactores, aut in nobis esse credimus ne in simile peccatum incidamus. Itaque quod eorum, qui æternum cruciari apud inferos dicuntur, idque cruciatibus intensissimis, nemo fere miserescat, ratio esse potest vel quia credimus idem non posse accidere nobis, vel quia imaginatio nostra cruciatus illos non satis fortiter comprehendit, vel quia qui hæc ita esse docent non ita vivunt, ac si ipsi sibimet ipsis in ea re crederent.

Emulatio et invidia.

Admiratio.

11. Dolor ob prælatum sibi alium, conjunctus cum conatu proprio, est æmulatio: sed conjunctus cum voluntate prælatum sibi retrahendi, invidia est. 12. Admiratio passio est gaudentium novitate: homini enim novitatem amare naturale est. Nova autem dicimus, quæ raro accidunt; quæ autem in unoquoque genere rerum magna sunt, etiam rara sunt. Est autem hæc passio hominum fere propria. Etsi enim cætera animalia, quando novum aut inusitatum aliquid aspiciunt, eousque admirantur dum an ipsis noxium sit vel innoxium possint judicare; homines tamen quod novum vident, unde productum sit, et ad quid eo uti possunt quærunt. Itaque novitate gaudent, ut causarum effectuumque cognoscendarum occasione. Ex quo sequitur, quod qui plura quam alii admiratur, aliis vel imperitior vel ingeniosior sit; nimirum, si plura ei contingant nova, imperitior; si eadem nova magis admiretur, ingeniosior.

Infinitus pene esset numerus passionum, si ad omnem earum quantulamcunque differentiam diversa illis imponeremus nomina. Sed cum nulla sit quæ non sit harum, quas descripsimus, alicui affinis, de his dixisse contenti erimus.

CAPUT XIII.

DE INGENIIS ET MORIBUS.

1. Ingenii definitio. 2. Diversitas ingeniorum a temperie corporis: 3. A consuetudine: 4. Ab experientia: 5. A bonis fortunæ: 6. Ab opinione quam quisque habet de se: 7. Ab authoribus. 8. Virtutes diversis diversæ. 9. Mensura morum lex.

1. INGENIA, id est, hominum ad certas res pro- SECT. II. pensiones, a sextuplici fere fonte oriuntur; nimi

13.

rum, a temperie, ab experientia, a consuetudine, a Ingenii definitio. bonis fortunæ, ab opinione quam quisque habet de seipso, ab authoribus. Quibus mutatis mutantur etiam ingenia.

niorum a tem

2. A temperie: quod qui temperie calidiore sunt, Diversitas ingeplerumque etiam cæteris paribus audaciores sunt; perie corporis; qui frigidiore, timidiores. A mobilitate spirituum animalium, id est, a celeritate imaginandi differunt ingenia dupliciter: primo, quod alia acutiora sunt; unde alii ingenio vivido, alii tardo sunt; secundo, quod eorum, qui celeri ingenio sunt, partim cogitationes per ampla spatia vagantur, partim circa unum aliquid convertuntur; unde aliquibus laudabilis est phantasia, aliis judicium probabile est. Atque his ingenium est idoneum ad cognoscendas controversias, et ad philosophiam omnis generis, id est, ad ratiocinandum; illis ad poesin et ad inventionem: utrumque simul ad oratoriam. Et judicium quidem distinguit subtiliter in objectis similbus phantasia autem confundit jucunde objecta dissimilia. Illud senum plerumque, hoc juvenum. Sæpe tamen utrumque in utrisque invenitur. Phantasia, si modum excedat, exit in stultitiam, qualis est

« PoprzedniaDalej »