Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECT. II. sed inutilis, simulque animi indicium non magna conantis.

11.

Pulchra quæ.

Bona comparata.

Artes didicisse ab aliis, id est, doctum esse, utile quidem, sed non pulchrum; ut in quo nihil est egregium. Nam pauci sunt qui doceri non possunt.

Audere in periculis cum res postulat, pulchrum : quia non vulgare. Sin res non postulet, stultitia est, id est, turpe. Agere in omni loco congruenter ingenio et professioni, in viris conspicuis pulchrum ; ut indicium ingenii liberi. Contra facere, in personis conspicuis turpe est et animi servilis et habentis quod tegat: pulchra autem tegit nemo. Recta reprehendere, ignorantiæ signum, turpe: nam scire est posse. Insuper convitiari turpius, signum ineruditi. Errare non turpe, quia omnibus commune. Sæpius errare, doctori turpe: quia contra professionem.

Fiducia sui, pulchrum: nempe signum conscii virtutis suæ. Ostentatio, turpis: nam oritur ab indigentia laudis.

Contemptus divitiarum, non maximarum, pulchrum: indicium enim non indigentis parvo. Amor pecuniæ, turpe: signum ejus, qui ad quidlibet duci potest mercede. Præterea, signum est indigentiæ, etiam in hominibus pecuniosis.

Ignoscere veniam petenti, pulchrum; nam indicium fiduciæ sui. Inimicos placare beneficiis, turpe. Est enim redemptio sui, seu pacis emptio, signum indigentiæ; solent enim homines non emere, nisi ea quibus indigent.

14. Bona et mala si comparentur, majus est, cœteris paribus, quod est diuturnius, ut totum parte. Et quod, cæteris paribus, vehementius, ob eandem Differunt enim magis et minus ut majus

causam.

et minus.

11.

Et, cæteris paribus, quod pluribus bonum, quam SECT. II. quod paucioribus. Nam generalius et specialius differunt ut majus et minus.

Bonum recipere quam non perdidisse, melius. Nam rectius æstimatur propter memoriam mali. Itaque convalescere quam non decubuisse, melius.

15. De jucundis quorum est satietas, quales sunt voluptates carnis, quia jucunditas eorum fastidio compensatur, et nimis nota sunt, et eorum aliqua fætent, nihil dicam. Summum bonum, sive ut vocatur, felicitas et finis ultimus, in præsente vita reperiri non potest. Nam si finis sit ultimus, nihil desideratur, nihil appetitur; unde sequitur non modo nihil ab eo tempore ipsi esse bonum, sed ne sentire quidem hominem. Omnis enim sensio cum aliquo appetitu vel fuga conjuncta est; et non sentire est non vivere.

Bonorum autem maximum est, ad fines semper ulteriores minime impedita progressio. Ipsa cupiti fruitio, tunc cum fruimur, appetitus est, nimirum motus animi fruentis per partes rei qua fruitur. Nam vita motus est perpetuus, qui, cum recta progredi non potest, convertitur in motum circularem.

Summum

bonum.

CAPUT XII.

DE AFFECTIBUS, SIVE PERTURBATIONIBUS ANIMI. 1. Perturbatio animi quid. 2. Gaudium et odium. 3. Spes et metus. 4. Ira. 5. Metus invisibilium. 6. Gloriatio et pudor. 7. Risus et fletus. 8. Amor rerum externarum. 9. Sui æstimatio 10. Misericordia. 11. Emulatio et invidia. 12. Admiratio.

1. AFFECTUS sive perturbationes animi sunt appe- Perturbatio titionis et fugæ species, assumptis differentiis ab

animi quid.

12.

SECT. II. objectorum, quæ appetimus fugimusve, diversitate et circumstantiis. Dicuntur autem perturbationes, propterea quod officiunt plerumque rectæ ratiocinationi. Officiunt autem ratiocinationi rectæ in eo, quod contra bonum verum pro apparente et præsentissimo bono militant, quod plerumque, perpensis omnibus adjunctis, invenitur esse malum. Nam ex fœdere animi et corporis est, ut initium quidem exequendi ab appetitu, consilium autem a ratione sit. Itaque, cum bonum verum in longinquum prospiciendo quærendum sit, id quod rationis opus est, arripit appetitus bonum præsens, non prævisis quæ ipsi necessario adhærent majora mala. Perturbat ergo et impedit operationem rationis; unde recte dicitur perturbatio.

Gaudium

et odium.

Spes et metus.

Consistunt autem affectus in diversis motibus sanguinis et spirituum animalium, prout se varie modo expandunt, modo ad fontem se recipiunt; quorum motuum causæ sunt phantasmata circa bonum et malum ab objectis in animo excitata.

2. Quatenus concipitur ab aliquo bonum sibi adveniens, sine compensatione ullius mali consequentis, quæ boni fruitio est, affectus vocatur gaudium. Contra autem, qui concipit malum sibi incumbens sine conceptu boni quod malum illum compenset, affectus ejus vocatur odium; et malum omne, quatenus incumbit, odiosum dicitur. Itaque mala, quæ neque superare neque evitare possumus, odimus.

3. Quando vero concipimus una cum malo mutationem ejus per modum aliquem, quo ipsum malum evitetur, affectus ille oritur quam vocamus spem. Similiter, si incumbente bono concipimus modum aliquem quo amittatur, vel si malum aliquod illi connexum trahi imaginamur, metus dicitur.

12.

Itaque manifestum est spem et metum ita alternari SECT. II. inter se, ut nullum fere tempus tam breve sit, ut non possit eorum vicissitudinem continere. Itaque spes et metus perturbationes dicendæ tunc sunt, quando ambæ brevissimo tempore continentur, nominanturque secundum affectum prævalentem, simpliciter spes vel metus.

4. Si incumbente vel ingruente malo spes subita Ira. concipiatur superari illud malum posse repugnando sive resistendo, oritur passio quæ appellatur ira: Et oritur quidem sæpissime ab opinione contemptus. Vult ergo iratus facere quantum potest vel posse sperat, ne aliorum ludibrio idoneus et obnoxius esse videatur, nimirum malum contemptori inferendo quantum sibi satis esse videbitur ad efficiendum, ut mali illati pœniteat. Sed non est semper cum ira conjuncta hypolepsis illa contemptus. Nam procedentes ad quemcunque finem propositum, quæcunque res progredientibus obstant, etiam si animatæ non sint neque ergo contemnere possint, simulatque spes apparuerit obstacula talia via moveri posse, vim evocant, id est, iram ostendunt qua amovenda sunt.

Affinis iræ est affectus qui Græcis μñç dicitur, nimirum cupido vindicta, id est, constans et diuturna voluntas alicui male faciendi eo fine, ut suppositæ injuriæ ab illo illatæ illum pœniteat, vel alios ab injuria sibi inferenda absterreat. Qualis erat ira Achillis contra Græcos propter injuriam illatam sibi ab Agamemnone. Differt autem ab illa altera ira, eo quod illa repentina sit, hæc contra constantissime tam diu duret quam diu expectari potest conversio animi ejus, cui irascimur, ad voluntatem nostram. Itaque vindictam non explet

12.

SECT. II. illum occidere, qui injuriam fecit; nam mortuum nunquam cujusquam rei pœnitet. Objectum ergo iræ est molestum, sed quatenus vi superabile. Quem enim conviciis lacessieris nudus, iratum; armatus, tremebundum facies. Iram ut spes effert, ita metus temperat; id est, sicut per imaginationem spiritus animales effunduntur in nervos ad faciendam vim in malum quod ingruit; ita per imaginationem majoris mali retrahuntur ad cor suæ defensionis causa, vel ad fugam. Spei objectum est bonum apparens; metus objectum, malum. Bonum enim speratum unde ad nos venire debeat, nunquam satis perspicimus: nam si perspiceremus, res certa esset, nec expectatio nostra amplius diceretur spes, sed gaudium. Ad spem sufficiunt etiam levissima argumenta. Imo res, quæ ne animo quidem concipi potest, sperari tamen potest, si dici potest. Similiter, metui quidlibet potest quanquam non concipiatur, modo terribile esse vulgo dicatur, vel si multos simul fugere videamus; nam, quanquam incognita causa, fugimus quoque nos, ut in terroribus quos vocant panicos. Credimus enim eos, qui primi fugiunt, fugæ causam vidisse periculum aliquod. Itaque affectus isti ratione gubernari opus habent. Ratio enim est, quæ, tam nostras quam objectorum vires mensurans comparansque, tum spei, tum metui modum statuit, ne aut sperantes illudamur, aut timentes ea bona, quæ habemus, sine causa justa amittamus. Quod enim spem perfidam et metum proditorem toties experimur, sola facit imperitia nostra.

Metus

invisibilium.

5. Omnes homines opinione tenentur esse invisibile aliquod vel invisibilia, a quo vel quibus, prout propitia sunt vel infesta, omnia bona speranda,

« PoprzedniaDalej »