Obrazy na stronie
PDF
ePub

ELEMENTORUM PHILOSOPHIE

SECTIO SECUNDA

DE HOMINE.

EXCELLENTISSIMO VIRO,

GULIELMO

COMITI DEVONIÆ,

DOMINO MEO COLENDISSIMO.

ABSOLUTA sectione hac de Homine solvi tandem

fidem meam. Habes enim Philosophiæ meæ qualiscunque in omni genere Elementa prima. Contigit autem sectioni huic, ut duæ partes ex quibus constat sint inter se dissimillimæ. Est enim altera difficillima, altera facillima; altera demonstrationibus, altera experientia constans; altera a paucis, altera ab omnibus intelligi potest. Itaque conjunguntur quasi ad præcipitium. Sed necessarium erat, ita scilicet postulante totius operis methodo.

Homo enim non modo corpus naturale est, sed etiam civitatis, id est (ut ita loquar) corporis politici Quamobrem considerandus erat tum ut homo tum ut civis; id est, ultima physicæ cum principiis politicæ conjungenda erant, difficillima cum facil

pars.

EPISTOLA DEDICATORIA.

limis. Diu est quod pars prior typis parata erat. Cur ergo, inquies, cum reliqua facillima erat, tam diu editionem expectavimus? Quid interea fecisti? Dicam: Onpiouάxnoa. Sunt enim et mihi mei Demetrii et Alexandri, quorum pyaoiais obstare velle falso existimatus sum. Dum ergo clamoribus et conviciis illorum necessario responderem, fecit concertatio longa ut nimis sit dilata editio. Statueram, elementis his ad finem perductis, stylum abjicere. Sed ut hominum profitentium scientias mores esse nunc video, spem illam abjicio, stylum retineo; nam et hæc fortasse defendenda erunt. Sacrificiis importune semper fuerunt muscæ. Faciam ergo, ut Domitianus Imperator; configam stylo muscas.

Ita inquam, nisi

dederis tu quod agam melius. Sum enim,

Excellentiæ tuæ

Servus humillimus,

Die 24 Junii, 1658.

THOMAS HOBBES.

UNIVERSITY

CALIFORNIA

SECTIO II.

DE HOMINE.

CAPUT I.

1. De generis humani origine prima:-2. Nutritione:-3. Dissolutione:-4. Generatione: pauca et generalissima.

1.

De generis

humani ori

gine prima:

1. De origine generis humani sententias philoso- SECT. II. phorum antiquissimorum fuisse celeberrimas duas, testatur veteris historiæ transcriptor Diodorus Siculus. Alteram eorum, qui, cum mundum æternum esse statuissent, necesse habebant etiam hominum genus ab æterno extitisse dicere. Alteram eorum, qui mundum definito tempore incepisse existimabant, et illi, sententiæ suæ convenienter, fuisse dicebant ab initio rerum cœli et terræ, utriusque natura permista, faciem unam; postea vero discedentibus a se invicem corporibus, mundum hunc visibilem aeremque motum continuum accepisse ; et alia quidem sursum elevata constituisse solem et astra, quæ, in totius mundi et aeris conversione deprehensa, una cum mundo et aere circumferuntur; alia autem subsidentia colluviem constituisse teneram et cœnosam super axem proprium perpetuo motam; ex qua secedentibus partibus, ex humidis

VOL. II.

[ocr errors]

B

« PoprzedniaDalej »