Obrazy na stronie
PDF
ePub

De Festis Mobilibus.

Invento tempore Paschatis, reliquorum Festorum, quæ Mobilia nuncupantur, tempora sine ullo negotio præfiniri possunt, quoniam eodem semper intervallo aut præcedunt máσxa, aut sequuntur, ut ex hac ta

[blocks in formation]

Festum Ascensionis Domini sequitur Dominicam Rogationum proximo die Jovis, seu feria quinta.

Intervallum vocant vulgo spatium inter festum Nativitatis Domini & dominicam Quinquagesimo comprehensum, quod plerunque præter integras hebdomadas dies aliquot continet, quos appellant Concurrentes. Dominica prima Adventus semper ea est, quae Barbara festum proxime antecedit.

Immobilia Festa.

Reliqua festa dicuntur Immobilia, quia singula eisdem tum diebus mensium, tum literis septenariis, velut perpetuis sedibus adfixa sunt. De quibus in genere hi versus, quamvis inconditi, non tamen inutiles vulgo circumferuntur:

Sex sunt ad Puri, bis sex sunt usque Philippi.
Ad Jacobum totidem, novem sunt ad Michaelem.
Sex ad Martini, sex ad Natalia Christi.
Adde dies octo, totus complebitur Annus.

Liber precum pub

licarum, in ecclesia

ANGLICANA.

Ordo in Matutinis et Vespertinis precibus servandus.

MATUTINE preces & Vespertinæ celebrabuntur in locis Ecclesiarum, Capellarum & Chororum, consuetis, nisi aliter loci Ordinario visum fuerit. Chorus etiam manebit eadem forma, qua superiorum temporum fuit.

In principio Matutinarum precum Administrator Sacrorum clara & aperta voce pronunciabit unam aliquam cx sacræ scripturæ sententiis, quæ consequuntur. Post quam subjiciet orationem, quæ Sententiis est apposita. Qui ordo etiam servabitur in exordio precum Vespertinarum.

Sententiæ.

Si impius egerit pœnitentiam pro omnibus peccatis suis Ezech. 18. quæ operatus est, & custodierit omnia præcepta mea, & fecerit judicium & justiciam, vita vivet, & non morietur. Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor: dicit Do

minus.

Iniquitatem meam agnosco, & peccatum meum contra me Psal. 51. est semper.

Averte faciem tuam a peccatis meis: & omnes iniquitates Psal. [5]1. meas dele.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum & Psal. 1. humiliatum, O deus, ne contemnas.

Scindite corda vestra, & non vestimenta vestra, & con- Joel. 2. vertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus & misericors est, patiens & multæ clementiæ, qui se ab inferendo malo contineat.

Tui Domini Dei nostri est misericordia & propiciatio, quia Daniel. recessimus a te, & non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege ejus.

Psal.

Corripe nos, Domine, veruntamen in judicio & non in Jere. [170. furore tuo, ne forte ad nihilum redigas nos.

Pœnitentiam agite; appropinquat enim regnum cœlorum. Math.

Luce. 15.

Psal. [1]42.

[1.] Joan. 1.

Surgam, & ibo ad patrem meum, & dicam ei: Pater, peccavi in cœlum & coram te. Jam non sum dignus vocari filius tuus.

Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Si nos peccati expertes esse dicimus, fallimus nos ipsos, nec est in nobis veritas.

CHARISSIMI fratres: Sacra scriptura multis in locis nos commonefacit, ut multiplices nostras offensiones & infinita peccata confiteamur & agnoscamus, nec ullam in conspectu Dei dissimulationem adhibeamus, sed errata, quocunque ex genere sint, universa coram Deo denudemus, animo demisso sinceroque contestemur, ut culpæ tam salutaris agnitio veniam ex summa Dei clementia consequatur. Et quanquam peccata nostra semper in oculis Dei collocanda sunt, & nobis lamentabiliter commemoranda; tamen hoc in publico cœtu precipue fieri debet, in quo primum nos summas gracias agere convenit, propter uberrimam Divini numinis munificentiam, quæ nos omni genere beneficiorum cumulavit. Deinde Dei bonitas excellens prædicanda est, attendendæ sunt sacræ scripturæ: postremo precibus ardentissimis emendicandum est a Deo, quicquid animorum status aut corporis requirit. Quapropter omnes vos, qui præsentes hic adestis, per Dei nomen obtestor, ut intimi sensus vestri, cum meo conjuncti pariter, ad cœlestis clementiæ thronum subvolent, & in hunc qui sequitur sermonem succedatur.

Generalis confessio, ab universa congregatione dicenda, genibus flexis.

OMNIPOTENS & clementissime Pater, tanquam oves perditæ peregrinati sumus, & a viis tuis aberravimus. Inventis & concupiscentiis cordis nostri nimium indulsimus: Sacrosanctas leges tuas violavimus. Quæ a nobis facienda fuerant omisimus, & quæ facienda non fuerant admisimus. In nobis nulla est salus. quapropter, O Domine, propitius esto nobis. miserrimis peccatoribus. Parce, O Deus, peccata sua confitentibus misericordiam concede resipiscentibus, juxta promissiones tuas humano generi in Christo Jesu Domino nostro benignissime revelatas. Amplius etiam concede nobis, O clementissime Pater, propter Filium tuum & Servatorem nostrum

:

Jesum Christum, ut posthac pie, juste, sobrieque vitam nostram instituamus, ad sanctissimi tui nominis gloriam. Amen.

Absolutio per Ministrum solum pronuncianda.

OMNIPOTENS Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui non vult mortem peccatoris, sed potius ut recedat a malis suis moribus & vivat; deditque potestatem suis ministris, imo præcipit, ut populo suo pœnitenti absolutionem remissionemque peccatorum suorum plane annunciarent, ipse singulis vere pœnitentibus, & sacrosancto Evangelio haud ficte credentibus, condonat, eosque certissime absolvit. Rogamus ergo, ut ille nobis veram pœnitentiam largiatur, sanctumque suum Spiritum impartiat, ut quod hoc tempore agimus, id illi totum placeat: & reliqua etiam nostra vita adeo pura sit in hoc mundo, & sancta, ut in futuro gaudium consequamur æternum, per Christum Dominum nostrum. Populus respondebit. Amen.

Tunc Minister ordietur, alta voce, Orationem Dominicam.

Luc. 11.

PATER noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Mat. 6. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, & in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen.

Deinde Minister dicet.

DOMINE, labia nostra aperies.

Responsio. Et os nostrum annunciabit laudem tuam.
Minister.

DEUS, in adjutorium nostrum intende.

Responsio. Domine, ad adjuvandum nos festina. Gloria Patri & Filio, & Spiritui sancto: Sicut erat in principio & nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

Tunc canatur Psalmus sequens.

Psalm 951.

Alleluia.

TUNC sequentur Psalmi, ordine præmonstrato in Tabula, nisi diej assignentur proprii Psalmi. Et ad finem uniuscujusque Psalmi repetatur Gloria Patri & Filio.

[The Gloria Patri is appended at length to this, and the second Psalm in the Office for the Visitation of the Sick; after the other Psalms it is abbreviated.]

Canticum.
D. Ambrosii
et Augustini.

Post psalmos, duæ Lectiones distincte & clara voce pronuncientur, prior ex Veteri, posterior ex Novo Testamento, ut in Calendario proponuntur, nisi diei assignatæ fuerint propriæ lectiones.

Minister eo modo versa facie stabit, quo commodius audiri possit. Et initio cujuslibet lectionis, Librum & Caput novi & veteris Testamenti, unde lectio sumitur, indicabit, hoc modo: Primum, Secundum, Tertium vel Quartum. &c. caput Geneseos. Exodi. &c. Matthæi, Marci. &c. ut in Calendario præmonetur.

Et ad finem cujuslibet capitis, sic: Finitur hoc vel illud Caput, talis Libri vel Evangelii, &c.

Et ut facilius intelligatur, in his locis ubi Musica figuralis cani solet, Lectiones, Epistolæ & Evangelia simpliciter & naturali tono, in modum perpetuæ dictionis, distincte legantur.

Post primam lectionem sequetur, per totum Annum.

TE Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te æternum Patrem: omnis terra veneratur.

Tibi omnes Angeli, tibi cœli & universæ potestates.
Tibi Cherubin & Seraphin, incessabili voce proclamant,
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus sabaoth.
Pleni sunt cœli & terra majestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus Apostolorum chorus.

Te Prophetarum laudabilis numerus.

Te Martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum, sancta confitetur Ecclesia.

Patrem immensæ majestatis.

Venerandum tuum, verum, et unicum Filium.
Sanctum quoque paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriæ, Christe.

Tu Patris sempiternus es Filius.

Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.

Tu devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna cœlorum.

Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.

Judex crederis esse venturus.

Te ergo quæsumus tuis famulis subveni, quos præcioso sanguine redemisti.

tuæ.

Eterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum Domine : & benedic hæreditati

[This word is most commonly so spelt throughout.]

« PoprzedniaDalej »