Obrazy na stronie
PDF
ePub

dícitur, [Antequàm convenírent; ] non séquitur ut pósteà convénerint; sed Scriptúra quod factum non sit, osténdit. [Joseph autem vir ejus cùm esset justus, et nollet eam tradúcere, vóluit occultè dimittere eam. ] Si quis fornicáriæ conjungitur, unum corpus efficitur. Et in Lege præcéptum est non solùm reos, sed et cónscios críminum, obnoxios esse peccáti: quomodò Joseph, cùm crimen celet uxóris, justus scríbitur? Sed hoc testimónium Mariæ est; quòd Joseph sciens illíus castitátem, et admírans quod evénerat; celat siléntio, cujus mystérium nesciébat. **[Joseph fili David, noli timére accipere Maríam cónjugem tuam....] Notándum quòd Joseph filius esse dicátur David, ut María quoque de stirpe David monstrarétur. [Et vocábis nomen ejus Jesum.] Jesus Hebraico sermóne Salvátor dícitur. Etymológiam ergò nóminis ejus Evangelista signávit, dicens : [Vocábis nomen ejus Jesum; quia ipse salvum fáciet pópulum suum.]

R. Páriet María Fílium, et vocábis nomen ejus Je sum; *Ipse enim + Salvum fáciet pópulum suum à peccátis eórum. y. Partúriens

páriet; et reliquiæ fratrum ejus converténtur * Ipse enim... Glória Patri... † Salvum fáciet... (Matth. 1. Mich. 5. )

Non dicitur Te Deum.
AD LAUDES.
Semiduplex.

Psalmi de Feria.

Ant. 1. a. Dabo vobis misericórdias, et miserébor vestrî, dicit Dóminus. (Jer. 42.)

Ant. 6. F. Adhuc módicum aliquántulùm, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. (Hebr. 10.)

Ant. 4. a. Sciétis quòd Dóminus Deus vivens in médio vestrî est. (Jos. 3.) Ant. 5. C. Incurváti sunt. CANTICUM. (I8. 52.) UAM pulchri super montes pedes annuntiantis prædicántis pacem ! annuntiántis bonum ;

Q

et

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

chium sanctum suum óculis ómnium géntium :

in vit et regnat in unitáte Spíritus sancti, Deus; per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Et vidébunt omnes fines terræ * Salutáre Dei nostri. Glória Patri...

Ant. Incurváti sunt colles mundi, ab itinéribus æternitátis ejus. (Habac. 3.)

Ant. 1. f. Quasì dilúculum præparátus est egréssus ejus, et véniet quasi imber temporáneus. (Osee, 6. ) CAPITULUM. (Apoc. 22.) GO sum radix et genus

E David, stella spléndida

et matutina et spíritus et sponsa dicunt: Veni; et qui audit, dicat: Veni. Hymnus, Vox clara terris nos gravi..., pag. 178.

y. Deus illúminet vultum suum super nos, R. Et misereátur nostrî. (Ps. 66.)

Ad BENED. Ant. 3. à. Dictum est à Dómino per Prophétam Eccè Virgo in útero habébit, et páriet Fílium, et vocábunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretátum nobiscum Deus. (Matth. 1.)

Oratio.

AD HORAS.

Duplex-Minus. Antiphona de Laudibus, et Psalmi de Feria.

AD PRIMAM.
Ant. Dabo vobis.

CANON.

Ex Concílio Bituricénsi. (An. 1584. tit. 8. de Vigiliis, Can. 1. et 2.) ERVETUR Vigília Nativitá

SR Domini, ad imitánStis

dum pietatem pastórum, qui Christo Dómino eâ nocte adoratiónis munus impendérunt. Réliquæ Vigília pro more locórum, et ex mandáto Catholicæ Ecclésiæ, cum celebratióne próprii cujusque Ecclésiæ officii, servéntur: ideóque semper Domínicâ præcedénte, in ecclésiis proclaméntur; ne vítio ignorántiæ ea à Láicis solvi contingat.

AD TERTIAM.
Ant. Adhuc módicum.
CAPITULUM. (Apoc. 22.)

EUS, qui nos redemptió- DICIT qui testimónium pér

DE

nis nostræ ánnuâ expectatióne lætíficas, præsta ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem læti suscipimus, veniéntem quoque júdicem secúri videamus Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum ; Qui tecum vi

hibet istórum : Etiam vénio citò: Amen. Veni, Dómine Jesu.

R. br. Veni; * Ut salvos fácias nos. R. Veni... V. Osténde fáciem tuam. * Ut... Glória... R. Veni...

y. Qui regis Israel, in

ténde R. Qui sedes super Chérubim manifestáre. (Ps. 79.)

[ocr errors]

AD NONAM. Ant. Quasi dilúculum. CAPITULUM. (Amos, 4.)

Oratio, Deus, qui nos..., PREPARARE in occursum

ut ad Laudes, pag. 237, et sic ad Sextam et Nonam.

AD SEXTAM.

Ant. Sciétis. CAPITULUM. (Is. 46.) A UDITE me, qui longè estis à justítia: propè feci justítiam meam, et salus mea non morábitur.

R. br. Exúrge, Dómine, * Exaltétur manus tua. R. Exúrge... y. Ne obliviscáris pauperum. * Exaltétur... Glória... R. Exúrge... (Ps. 9.)

y. Deus dominábitur Jacob, R. Et fínium terræ. (Ps. 58.)

Dei tui, Israel; quia eccè formans montes, et creans ventum, et annuntians hómini eloquium suum, fáciens matutinam nébulam, et grádiens super excélsa terræ: Dóminus Deus exercituum nomen ejus.

R. br. Exultávit ut gigas * Ad curréndam viam. R. Exultavit... V. A summo cœlo egréssio ejus. Ad curréndam viam. Glória... R. Exultávit... (Ps. 18.)

*

V. Cognoscamus, Deus, in terrâ viam tuam, R. In ómnibus géntibus Salutare tuum. (Ps. 66.)

[graphic]

DIE XXV. DECEMBRIS.

IN NATIVITATE DOMINI.

SOLEMNE.

IN I. VESPERIS. Psalmi de Feria. Ant. 8. G. Nolite timére: state, et vidéte magnália Dómini, quæ factúrus est hódiè. (Exod. 14.)

Ant. 3. E. Ne meminéritis priórum, et antíqua ne intueámini; eccè ego fácio nova, et nunc orientur. (Is. 43.)

R. Confidénter state, et vidébitis auxílium Dómini super vos, ô Juda et Jerúsalem: * Cràs Dóminus erit vobiscum. y. Gaudéte in Dómino, gaudéte : Dóminus propè est. * Cràs... Glória... * Cràs.... ( 2. Paral. 20. Philip. 4.)

HYMNUS.

[UNDO tenébris óbsito

Ant. 7. G. Pósuit Altissi- M En verus affulget dies;

mus David púero suo excitare Regem ex ipso fortíssimum, et in throno honóris sedéntem in sempitérnum. (Eccli. 24.)

Ant. 4. E. Egréssus ejus ab initio, à diébus æternitátis magnificábitur usquè ad términos terræ, et erit iste pax. (Mich. 5.)

Ant. 5. C. Eripiet vos de manu príncipum inimicórum; ipse addúcet vobis sempitérnam jucunditátem cum salúte vestrâ. (Bar. 4.) CAPITULUM. (Agg. 2.) DHUC unum módicum est, A et ego commovébo cœlum et terram, et mare et áridam et movébo omnes gentes ; et véniet Desiderátus cunctis géntibus.

Vanæ figuræ désinant, Adest propinqua Véritas. CESSENT geméntûm lácry

mæ,

Cessent Patrum suspíria :
Consors Tonántis Fílius
Fit pacis obses mútuæ.

INOPS et exul péllitur,
Qui jura terris dívidit :
Fit Conditóris síderum
Præsépe vile Régia.

INFANS Creator ómnium, Auctor salútis, náscere; Veni, supréme Póntifex, Mundi futúrus víctima. MUNDO Redemptor qui venis,

Fili, tibi laus máxima,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sæcula.

Amen.

y. Propè timéntes eum

Salutáre ipsius: R. Ut inhábitet glória in terrâ nostrâ. (Ps. 84.)

Ad MAGNIF. Ant. 6. C. Béthleem Ephráta, párvulus es in millibus Juda: ex te mihi egrediétur qui sit Dominátor in Israel; allelúia. (Mich. 5.)

PRES

Oratio. RESTA, miséricors Deus, ut ad suscipiéndum Fílii tui singuláre Nativitátis mystérium, et mentes credéntium præparéntur, et non credéntium corda subdántur; Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum... AD COMPLETORIUM. Psalmi de Feria. Ant. 2. D. Nox ista est observábilis Dómini: hanc observáre debent omnes fílii Israel in generatiónibus suis. (Exod. 12.)

Hymnus, Mundi salus..., ut in Psalterio, pag. 33.

Ad NUNC dimít. Ant. 5. a. Cánticum erit vobis sicut nox sanctificátæ Solemnitátis. (Is. 30.)

Loco Orationis Vísita, dicitur Oratio sequens per totam Octavam, etiam in Festis occurrentibus.

Oratio. TN hâc nocte tuos, quæsu

I

mus, Dómine, réfove Fidéles abundantióri charitáte, quos nova luce illú

minat terris exóriens verus sol justitiæ, Jesus Christus, Fílius tuus; Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritûs sancti, Deus; per ómnia...

AD MATUTINUM. Invitat. Christus natus est nobis: * Veníte, adorémus. (Luc. 2.)

[ocr errors]

Psal. Venite..., pag. 2.
HYMNUS.

NOX vel médio splendídior die! Cujus per ténebras Virginis è sinu

Terris exóriens Sol novus émicat,

Complens ómnia lúmine. ALTO de sólio qui regit ómnia, Humanúmque Deo conciliat genus,

Is nunc sub túgurî vilis opérculo

Nascens paupériem docet. PASTORES óvium, dùm grégibus suis

Inténti vígiles excúbias agunt,

Primi suscipiunt, quæ nova Cœélites

Terris gáudia nuntiant. Qui lucis Pater est, glória sit Patri; Cujus Virgo parens, glória Filio; Quo fecúnda, tibi, Nexus amábilis,

Sit par glória, Spíritus.

Amen.

« PoprzedniaDalej »