Obrazy na stronie
PDF
ePub

donatae, nihilque ibi de facro Clavo occurrit. Tum pag. 45. habe. tur; Nota del Tefore della Chiefa Collegiata di S. Giovanni Battista di Monza. La Corona Ferrea del Regno d'oro. La Croce dello feffo Regno con il fuo pendente ec. Et ne heic quidem ullum de Clavo Dominico verbum, nullumque cultus fignum Coronae Ferreae impenfum. Num dormitabant Modcëtienses? dormitabant ne ipfi accuratif fimi, & piiflimi Archiepifcopi, qui ingloriam, & confufam cum reliquis Thefauri Modoëtienfis non facris rebus tandiu Coronam patiebantur, quam tamen, fi Modoëtienfibus credimus, fanctiffimo pignore auctam & ipfi credebant? Vix fieri potuit, ut fuo cultu, fua veneratione tam infigne pietatis monumentum ipfi fraudarent. Sed tandem anno 1655. increbrefcente apud Modoëtienfes dulci fama de Clavo Dominico fuae Coronae inferto, illius Oppidi Clerus ipfum Diadema publicae venerationi exponere coepit: quod confilium fu binde Archiepifcopalis Curia turbavit, ut conftat: novitatem nempe rei animadvertit, ac minime tulit.

Quae cum ita fint, videant qui pro Modoëtienfium opinione pugnant, quam caufam protegendam fufceperint. Ubi de cultu facrarum antiquiffimarum rerum agitur, aut antiquam Traditionem adferre opus eft, aut immemorabilis temporis Poffeffionem. Atqui Modoëtienfes Traditione deftituuntur, quum nullum ex antiquitate teftem laudent; Et contra ita veteres de Corona Ferrea loquuntur, ut ipfam facro Clavo infignitam nunquam fe noviffe fignificent. Rurfum neque Poffeffionem antiquam publici Cultus oftendere pol funt, immo ejufmodi Cultus initium perquam recens oftenditur. Quei ergo nobis perfuadeat ille Populus, fe non tantum Celeberrima Corona, fed etiam pretiofiffimo Dominicae Paffronis monumen to frui? Equidem per me illis liceat colere, quod bona fide fe pof fidere putant: At credere quid ipfi, mihi reluctantibus melioris Criticae Regulis, integrum non eft. Quod fi eorum patronus Fontaninus in fronte Bafilicae Modoëtienfis magnis Characteribus infcribendam vult hanc Vincentii Lirinenfis epigraphen, qua fuam Differtationem claudit, DESINAT INCESSERE NOVITAS VETUSTATEM: ego epigraphen hanc, utpote Bafilicae illi, & caufae quam is tractat, incongruam, inde auferens, in ipfius tantum Fontaninianae Differ tationis fronte infcribam, & aequius ibi atque aptius collocatam, fi opus fuerit, rurfus contendam. Tu interea &c.

Mutinae XII. Kal. Decembr. MDCCXIX.

-1

[graphic]
« PoprzedniaDalej »