Obrazy na stronie
PDF
ePub

re,

2

baec

Chrifti 1338., nibilque referat de Ludovico Turriano illius Succeffoveri mihi videtur fimile, fub eodem Ludovico, aut non longe poftea, confcriptum fuiffe Opufculum. Certe ante Annum 1420. literis mandata fuerunt, ut illinc difcere poffumus, ubi de S. Marce legitur: Evangelium propria manu fcripfit, quod HODIE in Aquilejenfi Ecclefia omnibus videre volentibus demonftratur. Eruditiffi

vero Fontaninus in Epiftola quadam, apud Cl. V. P. Bernar dum de Montfaucon legenda in Diario Italico pag. 56., oftendit, vetuftiffimum Evangelii memorati Codicem Venetias, ubi nunc fervatur, circiter annum 1420. fuiffe delatum. Quare intelligas, ante ea faltem tempora Scriptorem noftrum haec literis confignaffe. Quanta vero fide, ac fedulitate in his referendis ufus ille fuerit, non vacat in praefentia difquirere. Laudato Fontanino bujufmodi curam, ac ftudium relinquere juvat, quippe qui Forojulienfium res, patriaeque fuae Hiftoriam ampliffimis nunc & elaboratis commentariis perfequitur Uberius ille nos docebit, quantum ab Hiftoriae veritate diffentiant, quae beic de anticipata Patriarchatus appellatione, & de duobus Peregrinis, Gotfredo Patriarchis, habentur; reliqua vero pro fua eru ditione aut corriget, aut novis luminibus augebit.

[ocr errors][merged small]

PATRIARCHARUM AQUILEJENSIU M

VITA E.

N nomine Domini Jefu Chrifti. Amen. Post ipfius facratiffimam Afcenfionem ad Patrem omnes Apoftoli, miffis fortibus, per Mundi elementa ad praedicandum Verbum, per quod omne genu flectitur Coeleftium, terreftrium, & infernorum, & in quo falvamur, & falvi fumus, difperfi funt; & licet Beatiffimo Principi Apoftolorum Petro, data fuerit fuper univerfalem Ecclefiam, ligandi, atque folvendi in Coelo, & in Terra plena poteftas, Spiritus tamen, qui ubi vult fpirat, eumdem Apoftolum Principem una cum Apoftolo Paulo, fuper quos velut fuper firmas bafes Ecclefia Dei fundata eft, Romam deduxit. Ubi quidem Apoftoli miraculis, & doctrinis praedictam Ecclefiam fub Nerone illuminarunt. Quorum difcipulus B. Marcus Evangelista, qui ab ore Petri Evangelium fcripfit ex praecepto dicti Petri ad Urbem Aquilejam famofiffimum caput Italiae, Pontificatus ab eodem Petro. accipiens baculum venit, & per plures annos verbum falutis ibidem

A 2

prae

Dux, occifo quodam Auguftulo, qui Romanum Imperium invadere praefumferat, Romam ingreditur, & totius Italiae per XIII. annos obtinuit Principatum. Quem Theodoricus Rex Gothorum ad Italiam properans, cui dictus Odoacer occurrit cum innumerabili exercitu, juxta Aquilejam, & in campis Uberinis debellavit. Poft Marcellianum Marcellinus in Sede inftituitur Patriarchali, quam rexit Annos XV. & VI. menfes. Et non modico tempore Anaftafii Augufti reformavit Ecclefiam fuam, videlicet Urbem Aquilejenfem, quam propter invafionem, & deftructionem Attilae invenit plurimum deformatam, & quafi totaliter destructam, & ibi quafi nemine permanente.

Post Marcellinum fedit Stephanus Patriarcha in Aquilejenfi Sede annos XV. Hic fub Juftino Chriftianiffimo Imperatore, & Theodorico regnante in Italia, qui erat Ariana infectus Haerefi, & Arianos protegebat, multa pro Fide Catholica perpeffus eft. Sed, Chrifto protegente, non folum Ecclefiam, verum etiam totam Provinciam a peste liberavit, & mirifice rexit Ecclefiam fuam.

Maxentius Patriarcha fedit annos IV. menfes V.

Macedonius Patriarcha vir clarus, & pius fucceffit Stephano qui Juftiniani Augufti affumtus temporibus, vitam ducens laudabilem, & Provinciam Italiae peragrans, fratres mirabiliter in Christo confortabat, & alebat. Tandem poft annos XXVI. ab ordinatione fua felici cum pace in Domino requievit.

Huic fucceffit Paulus gloriofus Antiftes tempore Juftini Imperatoris. Ejus tempore Longobardi Narfetis Patricii ductu Italiam intraverunt, quorum Hiftoriam Paulus Hiftoriographus, qui fuit natione Civitatenfis, diligentius fcribit. Et dicti Longobardi primo Forum Julii intrantes, Civitatem Auftriam, quae tunc Caftrum Forlivienfe dicebatur, depopulati funt, & totaliter deftruxerunt. Qualiter autem, & quomodo, & quid de Duciffa, & filiis, & filiabus accidit, & in cujus ductu Longobardi Italiam intraverunt, ipfa declarat Hiftoria. Hic Paulus Patriarcha timore dictorum Longobardorum ductus, cum thefauro, & reliquiis Ecclefiae ad Gradenfem Infulam fe contulit, quam novam Aquilejam appellavit, & ibi XII. fui Pontificatus annum finivit in Domino in praedicta fua Civitate

pova.

Probinus Patriarcha Paulo fucceffit, qui anno uno apud Gradum vitam finivit. De ipfo nihil invenitur, nec dicitur, quia parum vixit, & ibi quiefcit.

Helias

Helias Patriarcha fedit annos XXII. Hic quia tria capitula Chalcedonenfis Concilii fufcipere noluit, tamquam Haereticus reprobatus eft. Sed Pelagius Papa Secundus eidem mifit Epiftolam fatis utilem, quam B. Gregorius, dum adhuc effet Cardinalis fcripfit. Tunc Helias Patriarcha ab errore revocatus, de praedicti Papae Pelagii confenfu XX. Epifcoporum Synodum convocavit, & Gradenfem Infulam, quae, ut praedicitur, nova Aquileja vocata fuit, totius Venetiae etiam Metropolim conftituit. Ad quem Heraclius Auguftus, devotione ductus, B. Marci Sedem, quam dudum Helena mater Conftantini tulerat de Alexandria, Aquilejam direxit, & ibi hactenus veneratur apud B. Hermagorae Sedem, ubi primo praedicaverat verbum Chrifti. Venetiae quippe duae funt. Prima eft illa, quae in antiquis Hiftoriis continetur, quae a Pannoniae termino ufque ad flumen Danubii extenditur, cujus Aquileja, olim Civitas maxima, caput eft. Secunda eft Venetia, quae apud Infulas maris Hadriatici ex collectione populorum propter rabiem Attilae, deinde Longobardorum, infra aquas, & paludes maris fundata eft

Severus Patriarcha fucceffit Heliae apud Aquilejam novam, & annos XV. menfes VI. fedit, quem Smaragdus Patricius, nolentem Ravennati Epifcopo haerere, cum tribus Epifcopis de Grado violenter abftrahens eum, injuria Ravennam duxit, compellens dictum Severum Ravennati Epifcopo in tribus damnationis Capitulis adhaerere...... Sed jufto judicio Dei Smaragdus Patricius a Daemone correptus, Conftantinopolim remeavit. Severus vero, expleto anno uno, ad Gradum cum tribus Coepifcopis rediens, non eft receptus a popu. lis. Nec illi voluerunt alii Epifcopi communicare, quia errore Ra vennati Epifcopo communicaverat. Sed convocata Synodo X. Epifcoporum in Mariano idem Severus, dato erroris fui libello, a fratribus benigne in Patriarcham receptus eft. Ipfi autem, qui dictae Synodo interfuerunt, fuerunt Petrus de Altino, Clariffimus de Sablone, Angelus Tridentinus, Junior Veronenfis, Horatius Vicenti nus, Laurentius Bellunenfis, Rufticus Tervifinus, Folcherius Feltrenfis, Angelus Cenetenfis, Maxentius Julienfis, & Hadrianus Polenfis. Hujus etiam tempore, faeviente multitudine Longobardorum, & imperante Mauritio Augufto, fames maxima, & mortalitas per univerfam Italiam, ac clades maxima perpeffa fuit.

Poft obitum Severi Patriarchae Joannes Abbas cum confenfu Regis & Agislufi Duci Forjulienfis in Patriarcham in veteri Aquileja ordinatur. In Grado quoque Candianus caput Schifmatis a Ro

[ocr errors]
[ocr errors]

manis inftituitur. Candiano defuncto apud Gradum, Epiphanius non fine fchifmate ordinatur, & ex tunc incipit appellari Patriarcha Gradenfis. Qui Epiphanius erat primus Notariorum Imperialium

Romanorum.

Martianus Patriarcha fedit annos VIII.
Fortunatus Patriarcha fedit annos XIII.

Johannes Patriarcha fedit annos X.

Petrus Patriarcha fedit annos X. & nota, quod a Severo Patriarcha ufque ad Calliftum, qui fequitur, Patriarchae propter incurfionem Romanorum non audebant ftare in Aquileja; fed habitationem fibi elegerant in Cormono.

Serenus Patriarcha fedit annum unum, de quo nihil reperitur. Sublato itaque Patriarcha Sereno, fucceffit Calliftus vir egreforte a- gius, & Ecclefiae Tarvifinae Archidiaconus, qui* adjurante Luitprandiuvante do Longobardorum Rege, regimen Aquilejenfis Ecclefiae fufcepit. Hoc vero tempore in Caftro Foro- Juliano, quod nunc Civitas Au ftriae appellatur, Peno Dux praeerat. Calliftus vero Cormoni habitabat de confenfu, & voluntate Ducum priorum. Federicus in Caftro Foro Juliano Epifcopus inftituitur. Ipfo decedente Amator fub. rogatur. Calliftus vero, qui erat vir nobilitate confpicuus, videns quod in Dioecefi fua cum Duce fuo, & Nobilibus Amator Epifcopus habitaret, & ipfe Calliftus rurali vulgo fociatus vitam duceret, valde fibi difplicuit. Et ad praedi&tam Civitatem veniens, Amatorem de Foro Julii expulit, & domum ejus fibi habitationem ftatuit. Qua de caufa inter Calliftum Patriarcham, & Penonem Ducem difcordia orta eft. Quid ultra? Dux Peno contra Patriarcham cum multis Longobardis Nobilibus confilium iniit, & apprehenfum eumdem Patriarcham ad Caftellum Pufini fuper mare, ut fubmergeretur, duxit, quod tanien Deo prohibente non fecit. Attamen ipfum diebus multis, tribulationibus, pane, & aqua in carcere fovit. Quod Rex Luitprandus audiens, contra Penonem Ducem in iram exarfit, & de Ducatu depofuit. Peno timore Regio in Sclavorum patriam cum fuis fugit. Rex vero dicti Penonis filios, & omnes, qui Peno. ni haeferant, longo tempore carceribus cruciavit. Pofthaec Patriarcha de Carceribus ad Civitatem rediens, ibi Ecclefiam, & Baptifterium S. Johannis, & Palatium Patriarchale conftruxit, & Regis fuffultus favore Ecclefiam ftrenue gubernavit. Poftea, XL. fuae ordinationis anno exacto, in pace quievit. Cujus corpus in praedicta, quam conftruxit, Ecclefia, quiefcit in Domino.

Signoal

« PoprzedniaDalej »