Obrazy na stronie
PDF
ePub

re,

Chrifti 1338., nihilque referat de Ludovico Turriano illius Succeffeveri mibi videtur fimile, fub eodem Ludovico, aut non longe poftea, confcriptum fuiffe Opufculum. Certe ante Annum 1420. haec literis mandata fuerunt, ut illinc difcere poffumus, ubi de S. Marco legitur: Evangelium propria manu fcripfit, quod HODIE in Aquilejenfi Ecclefia omnibus videre volentibus demonftratur. Eruditiffi mus vero Fontaninus in Epiftola quadam, apud Cl. V. P. Bernar dum de Montfaucon legenda in Diario Italico pag. 56., oftendit, vetuftiffimum Evangelii memorati Codicem Venetias, ubi nunc fervatur, circiter annum 1420. fuiffe delatum. Quare intelligas, ante ea faltem tempora Scriptorem noftrum haec literis confignaffe. Quanta vero fide, ac fedulitate in his referendis ufus ille fuerit, non vacat in praefentia difquirere. Laudato Fontanino hujufmodi curam, ac ftu dium relinquere juvat, quippe qui Forojulienfium res, patriaeque fuae Hiftoriam ampliffimis nunc elaboratis commentariis perfequitur. Uberius ille nos docebit, quantum ab Hiftoriae veritate diffentiant, quae beic de anticipata Patriarchatus appellatione, & de duobus Peregrinis, & Gotfredo Patriarchis, habentur; reliqua vero pro fua eruditione aut corriget, aut novis luminibus augebir.

[ocr errors][merged small]

3

PATRIARCHARUM AQUILEJENSIU M

VITA E.

N nomine Domini Jefu Chrifti. Amen. Post ipfius facratiffimam Afcenfionem ad Patrem omnes Apoftoli, miffis fortibus, per Mundi elementa ad praedicandum Verbum, per quod omne genu flectitur Coeleftium, terreftrium, & infernorum, & in quo falvamur, & falvi fumus, difperfi funt; & licet Beatiffimo Principi Apoftolorum Petro, data fuerit fuper univerfalem Ecclefiam, ligandi, atque folvendi in Coelo, & in Terra plena poteftas, Spiritus tamen, qui ubi vult fpirat, eumdem Apoftolum Principem una cum Apoftolo Paulo, fuper quos velut fuper firmas bafes Ecclefia Dei fundata eft, Romam deduxit. Ubi quidem Apoftoli miraculis, & doctrinis praedictam Ecclefiam fub Nerone illuminarunt. Quorum difcipulus B. Marcus Evangelifta, qui ab ore Petri Evangelium fcripfit ex praecepto dicti Petri ad Urbem Aquilejam famofiffimum caput Italiae, Pontificatus ab eodem Petro accipiens baculum venit, & per plures annos verbum falutis ibidem

A 2

prae

[ocr errors]

praedicans, & affirmans cum Apoftolo: Quoniam hic eft Chriftus, Evangelium propria manu fcripfit, quod hodie in Aquilejenfi Ecclefia omnibus videre volentibus, quia tale lumen fub modio poni non debet, fed fuper candelabrum, ut luceat, demonftratur. Et fic primus praedicator in Aquileja fuit B. Marcus Evangelifta, qui praedicationis fuae rugitu infinitis populis ad Fidem Chrifti converfis, & jam fundata Ecclefia, vultum Petri magiftri fui videre defiderans, & ire Romam, populum occulte dimittere fatagebat. Sed Dei intuitu vociferante populo, & omni turba Paftorem petente, B. Hermagoras iter cum B. Marco arripiens Romam pervenit, & a B. Petro baculum accipiens Pontificatus, & velamen facrum fufcipiens, Proto Epifcopus Provinciae Italiae ordinatur, & fuper omnes EccleGas Italiae primatum obtinet. Et reverfus ad Urbem Aquilejam, Ecclefiam fuam miro componens moderamine, Seniores, & Levitas ordinavit, quos ad Civitates alias tranfmittebat. Tandem XX. annorum ab ipfius ordinatione decurfo curriculo, omiffis ejus facris operibus, & miraculis gloriofis, quae in ipfius Legenda declarantur, fub Sevasto Praefide in praedicta Urbe Aquilejenfi, Nerone Monarchiam gubernante, per diverfa tormentorum genera cum S. Fortunato Diacono fuo decollatus, Aquilejenfem Ecclefiam facro Martyrio decoravit, praemittens ad palmam nobiles facratiffimas Virgines Hufoniam, Dorotheam, Teclam, & Herafmam, quas propriis manibus baptizavit. Hae Virgines poft Chrifti Paffionem primo per Martyrii palmam immaculato Agno fua corpora tradiderunt, quae in Ecclefia Aquilejenfi quotidie gloriofis corufcant miraculis, & hu jus S. Praefulis precibus Aquilejenfis provincia eft ab invafione Daemonum liberata, nec aliquis de hac Provincia, ubicumque fuerit, a Daemone vexari poteft, nec periclitari morfibus fcorpionum.

Huic Beatiffimo Praefuli fucceffit B. Hilarius Patriarcha, qui fibi commiffum populum in Fide Chrifti verbo confortans, & opere, expletis ordinationis fuae X. annis fub Numeriano Principe una cum Taciano Archidiacono fuo, & aliis tribus SSS. Dionyfio, Hilario, & Felice, bonum certamen certantes curfum gloriofum Martyrio confummarunt. Hilario fucceffit Grifogomas Patriarcha, qui completis annis X. fuae ordinationis, mirifice protexit, & rexit Ecclefiam fuam; poftea in pace vitam in Domino confummavit. Grifogomae fucceffit Theodorus Patriarcha, qui plenus bonis operibus IX. annos ordinationis fuae mirificus pugnator pro Fidei Catholicae nomine in pace migravit ad Chriftum. Grifogonus Patriarcha sedit

annos

[ocr errors]

annos XII. Agapetus Patriarcha fedit annos XV. Valerianus Patriar cha fedit annos XVIII. Benedictus Patriarcha fedit annos XXV. Hi omnes quatuor, licet fub magnis Infidelium perfequutionibus, Fidelium tamen auxerunt Ecclefiam eorum facris precibus, praedicatio nibus, moribus, & exemplis. Poft hos fuprafcriptos fucceffit B. Cromatius Patriarcha Doctor mirificus, contemporaneus egregii, & primi Doctoris B. Hieronymi, quem Cromatium idem Hieronymus natus in Oppido Stridonis in Dominio Ecclefiae Aquilejenfis fito. inter viros illuftres commemorat. Et in quadam Epiftola fcripfit Domino fuo Cromatio beatiffimo Epifcopo Aquilejenfi Doctor eximius, qui librum de Hiftoria fcholaftica compofuit, & multos alios de Graeco in Latinum, & Hebraico tranftulit. Fuit hujus tempore Rufinus Presbyter Aquilejenfis, qui & multas epiftolas direxit Hieronymo, & Hieronymus ipfi. Sedit autem annos XVIII. & plenus bonis moribus in Chrifto quievit. Cromatio defuncto fucceffit Auguftinus Patriarcha, qui poft annos XVIII. ab ordinatione fua, au&to populo Dei, in pace aeterna quievit. Adelphus Patriarcha fedit annos IX. Maximianus Patriarcha fedit annos XX. Januarius Patriarcha fedit annos VIII. Secundus Patriarcha fedit annos III. De iftis quatuor nihil reperitur propter Schifma, & perfequutionem Infidelium. Niceta Patriarcha fedit annos XXXII. cujus tempore regnante fecundo Theodofio Augufto circa annos Domini CDXXV. Attila flagellum Dei cupiens fibi Romanum Imperium fubjugare, & debellatus a Romanis, quibus adhaerebant fere omnes populi Occidenta les, ubi occifa funt CLXXX. millia hominum, reverfus in Pannoniam, & reaffumtis viribus, iterum intravit Italiam. Et primo veniens in Forum Julii deftruxit omnes munitiones, & fortilicia ejus, & poftea Caftrum Forjulienfe, quod nunc Civitas Auftriae appellatur. Et obfedit Urbem Aquilejam tribus annis, & collem, ubi nunc eft Caftrum Utini, pro fui tuitione manualiter fieri fecit. Tandem peccatis exigentibus poft trium annorum obfedionem, infra quod tempus multa millia hominum Aquilejae occifa funt, Aquilejam cepit, & deftruxit, dictum Nicetam Patriarcham inhumaniter jugulando. Deinde ad partes alias Italiae progrediens Civitatem Concordiam, Altinum prope Tervifium, Opitergium, Patavium, & alias multas delevit Civitates. Attamen precibus B. Leonis Papae Primi idem Attila judicio Dei extin&tus eft. Poft Attilae necem fedit in Aquilejenfi Sede Marcellianus Patriarcha annos XXVIII. Hujus tempore Zenon Romanus faftigium gubernabat. Odoacer Ruthonorum

Dux,

Dux, occifo quodam Auguftulo, qui Romanum Imperium invadere praefumferat, Romam ingreditur, & totius Italiae per XIII. annos obtinuit Principatum. Quem Theodoricus Rex Gothorum ad Italiam properans, cui dictus Odoacer occurrit cum innumerabili exercitu, juxta Aquilejam, & in campis Uberinis debellavit. Poft Marcellianum Marcellinus in Sede inftituitur Patriarchali, quam rexit Aunos XV. & VI. menfes. Et non modico tempore Anaftafii Augufti reformavit Ecclefiam fuam, videlicet Urbem Aquilejenfem, quam propter invafionem, & deftructionem Attilae invenit plurimum deformatam, & quafi totaliter destructam, & ibi quafi nemine permanente.

Post Marcellinum fedit Stephanus Patriarcha in Aquilejenfi Sede annos XV. Hic fub Juftino Chriftianiffimo Imperatore, & Theodorico regnante in Italia, qui erat Ariana infectus Haerefi, & Arianos protegebat, multa pro Fide Catholica perpeffus eft. Sed, Chrifto protegente, non folum Ecclefiam, verum etiam totam Provinciam a pefte liberavit, & mirifice rexit Ecclefiam fuam.

Maxentius Patriarcha fedit annos IV. menfes V.

Macedonius Patriarcha vir clarus, & pius fucceffit Stephano, qui Juftiniani Augufti affumtus temporibus, vitam ducens laudabifem, & Provinciam Italiae peragrans, fratres mirabiliter in Chrifto confortabat, & alebat. Tandem poft annos XXVI. ab ordinatione fua felici cum pace in Domino requievit.

Huic fucceffit Paulus gloriofus Antiftes tempore Juftini Imperatoris. Ejus tempore Longobardi Narfetis Patricii ductu Italiam intraverunt, quorum Hiftoriam Paulus Hiftoriographus, qui fuit natione Civitatenfis, diligentius fcribit. Et dicti Longobardi primo Forum Julii intrantes, Civitatem Auftriam, quae tunc Caftrum Forlivienfe dicebatur, depopulati funt, & totaliter deftruxerunt. Qualiter autem, & quomodo, & quid de Duciffa, & filiis, & filiabus accidit, & in cujus ductu Longobardi Italiam intraverunt, ipfa declarat Hiftoria. Hic Paulus Patriarcha timore dictorum Longobardorum ductus, cum thefauro, & reliquiis Ecclefiae ad Gradenfem Infulam fe contulit, quam novam Aquilejam appellavit, & ibi XII. fui Pontificatus annum finivit in Domino in praedi&ta fua Civitate

nova.

Probinus Patriarcha Paulo fucceffit, qui anno uno apud Gradum vitam finivit. De ipfo nihil invenitur, nec dicitur, quia parum vixit, & ibi quiefcit.

Helias

« PoprzedniaDalej »