Obrazy na stronie
PDF
ePub

gis imaginem e vetuftis nummis depromtam, quos luce pridem Angelus Breventanus donarat in Langobardorum Regum Gentiliaca arbore. Infpicias ibi Regem corona confpicuum, horrentique barba vultu circumfufum cum his literis AGILULFUS. Reliquorum Regum Langobardorum numifmata, eorumque caput coronatum idem Breventanus in aes incidit, quae tamen mihi non fine dolore hucufque videre non licuit. Igitur coronas Langobardis Regibus in ufu fuiffe liquido conftat, idque etiam ex antiquis carminibus in Modoëtienfi Bafilica fculptis probari non leviter poteft, nam ibi haee leguntur :

Condidit boc templum mira virtute verendum
Theudelinda potens Regni Diademate pollens.

[ocr errors]

Theodelindae quidem juffu carmina haec fuiffe compofita nemo fa eile opinetur, quod Zucchius fidenter ajebat, fiquidem Leoninam indolem fapiunt, atque iccirco feculis inferioribus ortum habuere. Nihilominus vetuftatem aliquam praeferunt, & huic loco fortaffe lucem afferant. Sed ne hinc quidem Coronae ferreae antiquitatem, atque inftitutionem quifquam fe fperet haufturum, nam toto, ut ajunt, coelo diademata Langobardorum a ferreo differunt. Scilicet quod alibi fcriptum eft, Coronam ferream circulus aureus efformat fine radiis, aut pinnis, cui tenuiffima lamina e ferro ducta artifi ciofe inferta eft. At corona, qua Agilulfus redimitur, galericulus eft, feu mithra calanticae inftar, totum capitis verticem obvoluens, unionibus ubique nobilitata, Crucemque in apice fixam deferens Similem Langobardorum Regum Coronam in Grimoaldi numifmate fe vidiffe mihi affirmavit eruditiffimus Joannes Maria Bidellius, in ter Juris peritos Mediolanenfes melioris antiquitatis, reique numma riae cultor, quem de Ambrofiana Bibliotheca bene aliquando meriturum fperamus. Quod fi laudati Ciampini conjecturae in Marmor Neapolitanum productae a veritate non abfint, Agilulfum itidem intueare corona infignitum radiata, ac propterea a Modcëtienfi longe diverfa. Quamquam igitur coronas a Langobardis aliorum Principum more adhibitas ponamus, Coronam tamen ferream tanta antiquitate donare non poffumus, ut ufurpatam ab iifdem credamus. Verum haec melius in reliquo Commentarii contextu exploranda nobis erunt.

СА

CAPUT QUARTU M.

Modoëtienfium, Ticinenfium, ac Mediolanenfuum praerogativae pro Coronationibus Regum Langobardorum recenfentur. Mediolanenfium jura Pauli Diaconi auctoritate firmantur.

tur,

Tsi Langobardorum Regum coronationes incertae fint, aut faltem nullam ii Coronam férream adhibuiffe videantur, cujus ope regalem dignitatem publice confequerenheic tamen recentioribus fcriptoribus liberaliter demus, Regum coronandorum confuetudinem ab iis non temere tradi. Quo pofito locum inquirimus, ubi folemnis coronarum traditio perageretur. Hoc autem commode praeftari non poteft, nifi eorum, quorum coronationes referuntur, chronologice Hiftoriam pertexamus. Mediolanum, Ticinum, ac Modcëtiam pro tanta gloria inter fe certantes video, fingulis populis pro jure fuo aut rationibus, aut Hiftoricorum auctoritate propugnantibus. Ticinum, urbs clariffima, Regumque. Langobardorum domicilio diutiffime ufa, quin fuum olim effet domefticos Reges coronare, minime dubitat. Modoëtia vero, quam veteres lapides fortaffe Moguntiacum, fcriptorefque Moditiam, aut Moguntiam appellant, celeberrimum Oppidum, atque a Theodelinda Regina illuftratum, quum Langobardici Regni Sedes a nonnullis dicatur, noftrifque etiam temporibus ferream apud fe Coronam fervet, fibi antiquam coronationis laudem tribuit. Mediolanum tandem hujufmodi jus vetuftate tuetur. Et huic quidem Urbi potiffimam tantae gloriae partem adjudicandam arbitror non coeco illius ftudio praereptus, fed rationum Scriptorumque inter fe confentientium auctoritate ductus. Ut autem a Ticino fermonem inftituam, quoties ejus dotes, atque antiquitatem fpecto, cum praeclariffimis, Italiae Civitatibus illam conferre minime dubito. Nemo tamen melius quam Gothi, ac Langobardi Reges iftius Urbis praeftantiam novere, quum in illa regalem conftituerint fedem, ac ibi tandiu fe continuerint, quandiu Italiae partem Deo vifum eft eorum imperio fubiici. Plurimum hinc decus, Regiaeque Urbis nomen Ticino acceffit, fique Ticinenfibus fidem habemus, veluti altera Roma Civitas haberi coepit. Nunc etiam in ponte, quem extra urbis LI 2 illius

illius portam fluvio Ticino impofitum nemo non laudat, vetus lapis legitur cum hifce carminibus:

Quifquis buc intrat deflexo poplite dicat,

Dic prope qui tranfis, qui portae limina tangis:
Roma fecunda vale, Mundi caput imperiale,
Tu bello Thebas, tu fenfu vincis Athenas,
Te metuunt gentes, tibi flectunt colla potentes.

Haec tamen infcriptio an olim ad Ticinenfes referretur, funt qui dubitent; Gualvaneus enim Flamma tum in Chronico Extravaganti Cap. XLIX. tum in Manip. Florum Cap. XXII. Urbi Mediolanenfi elogium hoc tribuit. Quin marmor portae Urbis, quae Romana dicitur, affixum fuiffe eft auctor. Variant nihilominus aliquantulum inter fe verfus, quare & hos legendos exhibeo:

Dic bomo, qui tranfis, qui portae limina tangis,
Roma fecunda vale, Regni caput imperiale,
Urbs veneranda nimis, pleniffima rebus opimis,
Te metuunt gentes, tibi flectunt colla potentes,
In bello Thebas, in fenfu vincis Athenas.

Utcumque tamen fe res habeat, five lapis ab Urbe hac faepe fun-
ditus everfa Ticinum delatus fuerit, five ad exemplar Mediolanenfis
lapidem Ticinenfes infcripferint (nam ante annos tantum trecentos
lapidem exaratum fuiffe characterum forma luculenter prodit) feu
Gualvaneus minus certa retulerit, Civitati illi praeclariffimae glo-
riam hanc nequaquam invidemus, diuturnamque infcriptionis poffef-
fionem, ac majeftatem intactam relinquimus. Nil itaque mirum eft,
fi in urbe fua peractas Langobardorum Regum coronationes arbitren-
tur Ticinenfes, inter quos praecipue Stephanus Breventanus Hiftoriae
Papienfis Scriptor Lib. III. Cap. I. in S. Michaëlis aede Reges Lan-
gobardos antiquitus coronari confueviffe fcribit. Sed quod Ticinum
Regni Sedem Longobardi ftatuerint, minime idcirco ibidem etiam
coronatos eorum Reges fuiffe probatur. Aquifgrani Germanicam co-
ronam, ut Regnum Teutonicum inirent Caefares, pofterioribus fecu-
lis accepere, Auguftalem vero Romae, quum tamen fedes Imperii
aut Viennae in Auftria, aut alibi fuerit fita. Sic Parifiis Gallici
Regni fumma conftitit, quamvis in urbe Rhemenfi Galliarum Re-

[merged small][ocr errors]

ges inungi foleant, Atque huc refpexiffe cenfeo Bernardum Saccum Ticinenfis Hiftoriae clariffimum auctorem, quando Lib. VIII. Cap. IV. haec ait: Qua quidem en re, etfi Regii nominis honor in Papienfibus conftiturus non fuit, Regiae tamen familiaritatis, feffionifque compos, ac digna effecta Civitas ipfa eo actu fuit. Quibus verbis, ni fallor, fibi exploratum effe oftendit Saccus, Ticini quidem Lan gobardos Reges fediffe, fed alibi honore coronae decoratos fuiffe. Itaque Modoëtienfes audiamus, quorum cauffam Bartholomaeus Zucchius agit tum in Hift. Reg. Theod. tum in Hift. Coronae ferreae. Scribit hic in primo libello Cap. XVI. Langobardorum Regum fedem primo Veronae ftetiffe, deinde Modoëtiam a Theodelinda translatam, ibique ab Othone Tertio Imperatore confirmatam. In altero libello eorum Regum, qui Modcëtiae Coronam ferream fufcepere, Catalogam offert. Ex his primus illi eft Agilulfus Theodelindae conjux, tum Adalvaldus horum filius, Arioaldus dein, Rotharis, Rodoaldus, Aripertus, ac Liutprandus. His addit Carolum Magnum, Pipinum, Bernardum, Lotharium primum, Berengarium primum, & plerofque alios Italiae Reges. Verum quod est ad Langobardos Reges, nullus ei Scriptor vetuftus laudatur, qui pro hac veritate vadem fe offerat. Annales tantum Modoëtienfes, & Sigonius utramque paginam implent, five de illis Regibus, five de Imperatoribus res habeatur. Meum itaque erit oftendere, quantum Mediolanenfis Civitas Ticinenfi, ac Modoëtienfi in Italicis Regibus inaugurandis praeftet. Ita tamen in hujus praeftantiffimae Urbis laude me non continebo, ut de Ticinenfium, & Modoëtienfium praerogativis omnino taceam. Quem autem melius, dum de Langobardis quaeftio agitatur, quam Paulum Diaconum, natione Langobardum, qui fub Defiderio Rege ultimo floruit, fequamur? Enim vero quoties cum illo, quod pertinet ad res Langobardorum, fentimus, toties nos veritatem affequuturos facile fperamus. Alboino barbarae illius gentis Rege primo, Veronae violenta morte e vivis → repto, communi Langobardorum procerum confilio ad Regnum Clepho eligitur. Quo in loco id contigerit, nos docet laudatus Auctor Lib. II. Cap. XXI. de geft. Langobard. Langobards, inquit ille apud Italiam omnes communi confilio Clepb, nobiliffimum de fuis virum, in urbe Ticinenfium fibi Regem ftatuerunt. Ticini igitur pri mam coronationem factam merito opinetur quifpiam, nifi affensum fuftinere dicenda inferius nos cogerent. Paulo in hac re concordem habemus Bonincontrum Modoëtienfem; quin & ipfe Gualvaneus

[ocr errors]

Flam

[ocr errors]

Flamma negare id noluit, quanquam rationem, ut puto, excogitavit, cujus ope jura Mediolanenfium heic violari probaret. Cap. CCCCLXXXII. Chron. Major. de ifto Clephone haec habet: Qui cum vellet in Civitate Mediolani in Regem Langobardorum coronari, Cives de Mediolano propter odium Albuini, qui hanc Civitatem deftruxerat, ei coronam, Civitatis introitum negaverunt, & tunc in Papia fuit coronatus. Fides fit penes Auctorem, & ad Autharis Regnum tranfeo. Ubinam creatus hic fuerit, Paulus non docet. Bonincontrus vero Mediolani diadema Regni ei fuiffe collatum fcribit. Gualvaneus quoque de illo fcripferat Cap. CCCCLXXXXV. Chron. major. Hic fuit coronatus Mediolani Corona ferrea in parva Ecclefia S. Michaëlis juxta S. Ambrofium. Autharim fato poftremo functum excepit Agilulfus a Theodelinda ex Langobardorum confenfu in thalami, ac Regni confortium adfcitus. Regem hunc in Civitate Mediolani Regni diadema fufcepiffe auctor eft Bonincontrus, ejufque opinionem reliqui fere Mediolanenfium rerum Scriptores una cum Sigonio fequuti funt. Quare fubit mirari, cur hunc Principem in burgo de Modcëtia Corona ferrea fuiffe coronatum Gualvaneus fcribat Cap. D. Chronic. Major. Sed quid hifce infiftimus, quum Paulum Diaconum rei teftem habeamus? Inquit is Lib. II. Cap. ult. Sufcepit Agilulfus, qui erat cognatus Regis Authari, inchoante jam menfe Novembrio regiam dignitatem. Sed tamen congregatis in unum Langobardis, poftea menfe Majo ab omnibus in Regnum apud Mediolanum levatus eft. Ex his, ni fallor, tanti Hiftorici verbis, quid nobis de coronationis loco fentiendum fit, plane difcimus. Menfe Novembri Anno 590. renunciatus Rex fuerat Agilulfus, regalemque dignitatem, ut ait Paulus, injerat. Anno vero proxime fequenti menfe Majo in publico Langobardorum conventu coronam Mediolani accepit, qua re peracta dein jus regnandi numeris omnibus abfolutum obtinuit. Anno poftea 604. in ipfa etiam Mediolanenfi Urbe Adalualdus Agilulfo ex Theodelinda natus in regalis dignitatis communionem publice advocatus fuit, Sunt Pauli verba Lib. IV. Cap. XXXI. Igitur fequenti aestate mense Julio levatus eft Adaloaldus Rex fuper Langobardos apud Mediolanum in Circo in praefentia patris fui Agilulfi Regis, aftantibus legatis Theudeberti Regis Francorum. Ambos hos Reges Mediolani confediffe pluribus in locis prodit laudatus Auctor, ac proinde veram Langobardici Regni fedem eo tempore Mediolanum fuiffe, hinc quoque intelligimus, Ceterum de reliquis Langobardorum Regibus quanquam Paulus multa

tradi

« PoprzedniaDalej »