Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

DE CORONA FERREA

COMMENTARIUS,

[ocr errors]

DE CORONA FERREA

QUA ROMANORUM IMPERATORES IN INSUBRIBUS
CORONARI SOLENT

COMMENTARIUS.

ERUDITISSIMO AC HUMANISSIMO VIRO

NICOLAO RUBINO

METROPOLITANAE BASILICAE CANONICO ORDIN.

AC THEOLOGO.

LUDOVICUS ANTONIUS MURATORIUS

S. P.

i

D.

AEPE tecum, RUBINE VIR SAPIENTISSIME, quae fint ftudiorum meorum inftituta, communicare foleo, & aliquam de rebus eruditis fubinde quaestionem iniicere, non ut diem tantum honesta confuetudine occupemus, verum etiam ut communione doctrinarum minorem ignorantiam postremis vitae annis paremus. Quo quidem ex commercio quam doctior quotidie difcedam, quantumque utilitatis inde mihi obveniat, fi velim profiteri, non tam ingenui, quam grati hominis officio perfungar. Enimvero ita Ecclefiafticis ftudiis, hujufque praefertim ampliffimae Urbis Hiftoriae animum addixifti,

ut nil

ut nil jam tuis objiciatur oculis novum, & quod ante memoriae tuae non commendaveris. Quem igitur ego potius in infcitiae meae fubfidium, quam te, deligam confiliorum meorum in literis excolendis, ut ita dicam, auctorem? Memineris porro, quoties nos exercuerit celebris de Corona ferrea quaeftio, quum videlicet ejus originem, ufumque inveftigaremus, & an eadem rebus facris accenfenda foret, inquireremus. His accedebat intelligendi ftudium, a quo, & ubi ejufdem Coronae collatio olim perageretur, hinc Mediolanenfi, illinc vero Modoëtienfi populo tantam fibi gloriam vendicante. Occurrebant etiam, quibus Imperatorum coronatio in Infubribus novitatem fapere videbatur, eamque in fententiam pendere clariffimi nominis virum Onuphrium Panvinium molefte ferebam. Quin coronandi in Oppido Modoëtienfi Caefares non tantum novam, fed & abfurdam confuetudinem Blondus appellabat, ita fcribens in Regione VII. Lombardia: Modoëtia nobiliffimum totius Lombardiae Oppidum, in quo fervat abfurda confuetudo a trecentis annis introducta Caefares Germanos Corona ferrea in Romanos Reges, Imperatorefque infi gniri. Quae quidem opinio quum infignis Oppidi gloriae non leviter officiat, refellenda videbatur. Ea propter oblata mihi fcribendi cauffa ex Henrici VII. vita, quem Mediolani duntaxat, & non Modoëtiae, tefte Cermenatenfi, Italico diademate cinctum vidimus, quid mea ferat opinio, in praefentia prodere volo. Te vero non fugit, heic potiffimum difputari poffe de praeftantia Mediolanenfis Antiftitis, cujus olim erat, prout nunc etiam eft, Italiae Reges inungere, imo, fi nonnullis Scriptoribus fidem habemus, eos quoque ad Regnum eligere. Et hoc profecto gloriofum eft noftri Metropolitae decus, quanquam noftris temporibus tantum ab ejus ufu Italia abfit, quantum a veterum incolarum gloria. Mutata nimium eft rerum facies, atque inteftinis externifque odiis concuffa eft Provincia, olim orbis terrarum Domina, ut fi cum antiqua Romanorum virtute, ac potentia nunc componeretur, fe ipfam vix agnofcere poffet. Neque tamen iccirco ea nobis funt vota, ut veteris Regni ambitionem velimus, quum optimorum fummeque piorum Principum imperio nunc pareamus, quibus nihil antiquius eft quam pace, & clementia fubjectos populos moderari. Nobis fane magis conducit fub optimis Principibus parere, quam cum peffimis imperare. Itaque veteribus monimentis infiftamus oportet, ut in Mediolanenfis Archiepifcopi jure inquirendo, ferreaeque Coronae ufu explicando tutiores progrediamur. Interea fi quid minus caute, fi quid imperite ediffe

ram,

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »