Obrazy na stronie
PDF
ePub

EXEMPLAR ATHANASIANI SYMBOLI

EX ANTIQUISSIMO AMBROSIANAE CODICE.

*

lia manu: Sed Patris,& Fi lii, & Spiritus Sančti.

UICUMQUE vult effe falvus, ante omnia opus eft, ut teneat Catholicam Fidem, quam nifi quis integram, inviolatamque fervaverit, abfque dubio in aeternum peribit. Fides autem Catholica baec eft, ut unum Deum in Trinitate, & Trinia tatem in unitate veneremur, neque confundentes perfonas, ne que fubftantiam feparantes. Alia eft enim perfona Patris, alia perfona Filii, alia perfona Spiritus Sancti, una eft * Additur adivinitas, aequalis gloria, coaeterna majeftas. Qualis Pater, talis Filius, talis & Spiritus Sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus. Immenfus Pater, immenfus Filius, immenfus Spiritus SanEtus. Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus. Et tamen non tres aeterni, fed unus aeternus, ficut non tres increati, nec tres immenfi, fed unus immenfus, & unus increatus. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus, & non tres omnipotens, fed unus omnipotens. Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, & tamen non tres Dii, fed unus Deus. Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus; & tamen non tres Domini, fed unus Dominus. Quia ficut fingillatim unamquamque perfonam & Deum, & Dominum confiteri Chriftiana veritate compellimur, ita tres Deos, aut Dominos dicere Catholica religione prohibemus. Pater a nullo est faltus, nec creatus, nec genitus. Filius à Patre folo eft, non factus, nec creatus, fed genitus. Spiritus Sanctus a Patre, & Filio non factus, nec creatus, nec genitus, fed procedens, Patri, & Filio coaeternus eft. Unus ergo Pater, non tres Patres, unus Filius, non tres Filii, unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti. Et in hac Trinitate nibil prius, aut pofterius, nibil majus, aut minus, fed totae tres perfonae coaeternae fibi funt, & coaequales, ita ut per omnia, ficut jam fupradictum eft, & Trinitas in unitate, & unitas in Trinitate veneranda fit. Qui vult ergo falvus effe, ita de Trinitate fentiat. Sed neceffarium eft ad aeternam falutem, ut Incarnationem quoque Domini N. J. C. fideliter credat. Eft ergo Fides recta, ut credamus, & confiteamur, quod Dominus nofter Jefus Chriftus Dei Filius, & Deus pariter, & homo eft. Deus eft ex fubftantia Patris ante fecula genitus, & homo eft ex fubftantia matris in feculo natus. Perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationabili, & humana carne fubfiftens, aequalis Patri fecundum divinitatem, minor Patre fecundum bumanitatem. Qui licet Deus fit, & homo, non duo tamen, fed unus eft Chriftus. Unus autem non converfione divinitatis in carne, fed adfumtione humanitatis in Deo. Unus omnino non confu fione fubftantiae, fed unitate perfonae. Nam ficut anima rationabilis, & caro unus eft homo, ita Deus homo unus eft Chriftus. Qui paffus eft pro falute noftra, defcendit ad Inferos, furrexit a mortuis, afcendit ad Coelos, fedit ad dexte Bb 2

ram

vam Patris inde venturus judicare vivos, ac mortuos. Ad cujus adventum omnes homines reddituri funt de fatis propriis rationem, qui bona egerint, ibunt in vitam aeternam, qui mala, in ignem aeternum. Haec eft Fides Catholica, quam nifi unufquifque fideliter, firmiterque crediderit, falvus esse non poterit.

In eadem fcripturae linea haec fequuntur: Lata mater eum, qui fecit te, quia talem fecit te, ut ipfe fieret in te. Lata eum, qui fructum foecunditatis tibi dedit conceptus, & decus virginitatis non abftulit natus. Cuinam Scriptori tribuenda fint haec verba, ignotum eft mihi; & utinam fcirem, fortaffis enim nobis conjectura effet, qua Symboli Auctorem cognofceremus. Quod tamen heic potiffimum animadvertas, verficulus ille eft, in quo Spiritus Sanctus dicitur a Patre, & Filio non factus, nec creatus, nec genitus, fed procedens. Graeculi quidam Photiano veneno infecti quum S. Spiritum a Filio procedere negarent, neque tam luculentum Magni Athanafii, aut faltem antiquiffimi Scriptoris teftimonium eludere poffent, in eam rapti funt fententiam, ut a Latinis particulam Filio additam Symbolo fuiffe tradiderint. Et revera non Ecclefia tantum Conftantinopolitana, fed Serviana Bulgarica, Ruffica, Mofcovitica, aliaeque ritui Graeco addictae, etfi Atha nafiano Symbolo in facris Liturgiis utantur, hanc tamen particulam & Fi lio inde exclufere. Eam contra Catholicos calumniam noftri temporis Novatores fibi adoptarunt, utque alios praeteream, Wolffgangus Gundlingius in Notis ad Zialovufchi Delineat. Ecclef. Orient. pag. 54. pluribus probare nititur, vocem illam Filio a Latinis Symbolo intertextam, tum quod idem in Nicaeno, feu Conftantinopolitano Symbolo praeftiterint, tum etiam quod ufque ad feculum XIV. nemo contra Graecorum opinionem Athana fianum Symbolum produxerit, quum tamen jam quingentos annos contro verfia de Spiritus Sancti proceffione Occidentalium, ac Orientalium calamos exercuiffet. Verum fi Gundlingio germanam Codicis noftri antiquitatem ocu lis luftrare contigiffet, quin minus fuae opinioni indulfiffet, non dubito, Scilicet, uti fupra diximus, longe ante Photiana deliramenta exaratus eft liber, atque in eo laudata vox legitur. Quamquam inficias non eo, quin a quibufdam noftris Scriptoribus vox eadem antiquorum operibus aliquando fuerit adiecta. Contigit hoc in libro Gennadii Maffilienfis de Dogmatibus Ecclefiafticis fupra memorato, ac in Confeffione Fidei, quam alii Ș. Damafo, alii S. Hieronymo tribuunt. In utroque hoc Opufculo, ut ex antiquif, fimo Codice noftro animadverti, Spiritus Sanctus a Patre procedere dicitur, particula vero Filii defideratur, quae tamen ab editis libris minime abeft, Sed hoc fide non mala ab Orthodoxis Auctoribus praeftitum eft; religiofis enim, tenerifque eorum mentibus flagitii loco habebatur, fi quem ex antiquis Patribus inveniebant, qui S. Spiritum a Patre procedere, nulla Filii facta mentione, dixiffet. Quod fi veteris Hiftoriae rationem habuiffent, utique intellexiffent tum a Patribus Conftantinopolitani Concilii Primi in Symbolo, quod Nicaenum nuncupamus, tum ab aliis ante Photii Schifma Scriptoribus vocem Filioque omiffam plerumque fuiffe, non quod a Filio quoque Spiritum San&tum procedere negarent, fed quod nondum in contro verfiam veritas illa adducta fuerat. Neque tamen defuere iis etiam tempo

[ocr errors]

ribus Sanctiffimi viri, qui fententiam a Schifmaticis Graecis poftea repro batam tuerentur, quales funt S. Bafilius Lib. III. contra Eunomium, Gre gorius Nyffenus Hom. HI. & IV. fuper Pater nofter, Epiphanius in Ancorato, Cyrillus Alexandr. Lib. XIII. Cap. II. Thefauri, & alibi. S. AmbroLus Lib. I. Cap. XV. de Spiritu Santo, S. Auguftinus Lib. XV. de Trin. Cap. XXVI. Paulinus Nolanus in Natal. IX. S. Leo M. Epift. XCIII, ad Turribium &c. Sed quum nemini, ut ajebam, huc ufque in mentem venifLet perverfa Graecorum recentiorum opinio, qua Spiritus Sanctus a folo Pa tre procedere dicitur, hinc liberum unicuique erat S. Spiritum a Patre nulla Filii mentione habita, procedentem appellare. Venio nunc ad Expo fitionem Symboli nunc per me redditam luci. Et primo animadvertendum reor, tanti apud Orthodoxos viros vel antiquitus factum fuiffe Athanafianum Symbolum, ut illud Commentariis, atque Expofitionibus explicare, atque illuftrare fummum decus cenferent. Nimirum pretiofo Opufculo hoc eruditionis tributum debebatur, ut Symbolis Apoftolico, & Nicaeno, quo, rum explication quamplures operam dederant, hac etiam ex parte fimile redderetur. Multa de hujufmodi in Symbolum Expofitionibus a Lirinenfis Coenobii cultoribus factis differit laudatus Antelmius in Difquifitione de Symb. Athanaf., quam non fine dolore hucufque legere non potui. An aliquam integram produxerit Scriptor doctiffimus ex hifce Expofitionibus, mi hi non liquet. Clariffimi quidem Patres Benedictini ex Congregatione S. Mauri, ut me per literas monuit eruditiffimus inter illos P. Bernardus de Montfaucon, quamdam hujus Symboli Expofitionem in noviffima Operum S. Athanafii Editione Tom. II. evulgarunt ex MS. Codice Monafterii fui ante annos fexcentos exaratam, & a noftra omnino diffimilem. Ex editis vero, quas adhuc viderim, Expofitionibus praecipua eft illa, quae per S. Brunonem Herbipolenfem Epifcopum ante medium a Chrifto nato feculum undecimum confcripta fuit. Hanc legere eft Tom. XVIII. pag. 345. Bibliot. SS. Patrum novifs. edit. Altera Tom. XXIII. pag. 596. ejufdem Bibliothecae legitur, eamque lucubravit feculo Chrifto undecimo Hildegardis Virgo Sanctiflima, ut fuis Sororibus facra Fidei noftrae documenta exponeret. Eft porro nobis in Ambrofiana Bibliotheca membranaceus Codex annos ab hinc ferme fexcentos manu defcriptus, ut ex characterum forma, aliifque conjecturis affirmari poffe mihi videtur. Heic praeter alia Opufcula multa tres Symboli Expofitiones habentur, quarum unam tantum nunc publici juris facio. Prima ita infcribitur: Expofitio Fidei Catholicae. Alteri nullus titulus praefixus eft. Poftrema vero hunc praefefert: Expofitio Fidei Catholicae Fortunati. Quid hac infcriptione vifa certi ftatuendum fit, nihil occurrit adhuc enim in incerto eft, utrum Symboli, an folius Expofitio nis Auctor Fortunatus affirmetur. Utrum libet tamen eligas, profecto magnum huic Opufculo pretium ex antiquitate accedet. Fortunatus autem heic memoratus alius a Venantio Fortunato non eft, quem infulae Pictaviensis Ecclefiae, quem Chriftianae Poetices ornamenta aeternitate donarunt. In Gallia Tranfpadana non longe a Cenetenfi Caftro, aut a Tarvifina Civitate natus eft Fortunatus, Ravennae vero educatus, variifque ibi Difciplinis im

butus,

butus, antequam Langobardi Italiam invaderent, in Germaniam, Galliafque fe contulit. Iis in regionibus diu verfatus, fummifque viris carus ad Epifcopalem tandem Pictavorum Sedem evectus eft. Plura ab eo profecta inge nii, ac eruditionis monumenta ad noftram ufque aetatem fervata funt, non fine magna illius commendatione, quod barbaris omnino temporibus aequa les alios Scriptores fuperaverit. Quod fi pro Gallo, aut Afro Symboli Athanafiani Auctorem Italum haberemus, nae magnum provinciae noftrae de cus accederet. Quum igitur veri videatur fimile, Magno Athanafio Symbolum non effe adjudicandum, fi aliis Scriptoribus aut Vigilium Tapfenfem aut Vincentium Lirinenfem foetus hujus parentes effe per conjecturas divinando dicere licet, cur nobis non liceat paribus conjecturis inniti, celebri fque Symboli Auctorem Fortunatum fufpicari? Itaque argumenta fuperius allata colligamus, & inveftigemus, an commode Scriptori huic tanta laus, ac palma deferri poffit. E Gallis primum prodiiffe Symbolum Athanafianum animadvertimus tum quod a Gallis Scriptoribus ante omnes celebratum, a Synodis, Epifcopifque Galliarum receptum, & commendatum antiquitus fue rit, tum etiam quod Treveris in Galliarum Metropoli illud elucubratum fuiffe opinio increbuerit. Quapropter Pithoeus, ac Voffius, aliique eruditif fimi viri Gallum hominem Symboli parentem opinati funt, Antelmius vero hac potiffimum ratione ductus non Vigilium in Africa Epifcopum, fed Vincentium Lirinenfem Opufculi hujus Auctorem affirmavit. Atqui Fortu nato noftro eadem documenta accommodantur, in Italia quidem nato, fed pluribus annis inter Gallos verfato, & apud eos vita defuncto. Illum Treviris etiam fuiffe a vero non abhorret, namque Nicetium Trevirenfem Epifcopum, ejufque fuccefforem Magnericum intima familiaritate coluit, uti ex carminibus IX. X. XI. Lib. III. conftat. Quum vero poftquam haerefes Neftorii, ac Eutychetis profligatae fuere, Symbolum procufum cognofcatur utique in Fortunati tempora ejus origo cadere poteft, quippe feculo Chrifti fexto Auctor hic floruit, Synodique Chalcedonenfis auctoritate in hifce dogmatibus proponendis uti potuit. Ad haec ut fupra animadvertimus ex antiquiffimo Codice Bibliothecae noftrae Spiritum Sanctum a Filio quoque procedere fcripfit procul dubio quicumque Symboli hujus auctor fuit. At Gennadio tefte in Catal. Illuftr. viror. humanis ereptus eft Vincentius Lirinenfis Theodofio, & Valentiniano regnantibus, hoc eft, ut opinari licet, circiter annum Chrifti 445. Eo autem tempore nondum Fidei dogmatibus paffim accenferi folebat haec de Spiritu Sancto fententia. Plerique vero Scriptores Symbolum Conftantinopolitanum fequuti nulla Filii facta mentione Spiritum a Patre procedere profitebantur. Ipfemet fane Vincentius nullum in Commonitorio iftius fententiae veftigium reliquit. Contra feculo Chrifti fexto quum doctiffimis viris clarius haec formula coeperit ufurpari, & a nonnullis quoque Conciliis probata fuerit, a Venantio Fortunato probabilius potuit proponi. Nihil eft autem, quod cauffas eruditi expifcentur, cur Athanafii nomen Symbolo huic praefixum fuerit, fruftraque tum Quefnellus, tum Antelmius oftendere nituntur, Vigilio ac Vincentio in more fuif fe, ut aliis Patribus libros fuos fupponerent. Nam fi vetuftiffimos Codices

confu.

[ocr errors]

)

confulamus, vel ipfo Antelmio fatente, in iis Symbolum abfque ullius Au &toris nomine exaratum eft, multifque folum poftea feculis M. Athanafji nomen praeferre coepit. Quod fi cauffam, ex qua Fortunatus hanc Fidei profeffionem procudere potuerit, inquiramus, illa occurrit, quod in Gallijs feculo etiam fexto Neftorii, atque Eutychetis quaeftiones agitabantur. Id patet ex geminis Pelagii Papae Epiftolis ad Childebertum Regem, e quibus prior data dicitur III. Id. Decembr. Anno XV. P. C. Bafilii V. C. videlicet An. Ch. 556. Ita vero Galliarum provincias, ipfumque Regis animum femina fcandalorum invaferant, ut ipfemet Pelagius Pontifex Fidei fuae formulam ad Childebertum mittere coactus fuerit, qua vifa conftanter in verae Religionis doctrina fe Rex continuit. Et quidem circiter haec tempora in Gallias migravit Fortunatus, uti ex ejufdem carminibus probari poteft, oblatâque forfan occafione pro germana Chrifti Fide egregio Symbolo propugna vit. Certe vero ab hujufmodi ftudio pius ille Scriptor nequaquam abhorruit. Extant adhuc geminae illius lucubrationes, quarum priore Dominica Oratio exponitur, altera Symbolum Apoftolorum. Sed & inter Fortunati opera, quae nobis fuperfunt, quaedam colligas veluti femina verborum ac fenfuum in Symbolo exprefforum. Expofitionem Apoftolici Symboli ita is exorditur: Praeclarum in primordio ponitur coeleftis teftimonii fundamentum, quia falvus effe non poterit, qui recte de falute non crediderit. Athanafianum vero Symbolum paribus clauditur verbis: Haec eft Fides Catholica, quam nifi quifque fideliter firmiterque crediderit, falvus effe non poterit. Carmine etiam V. Lib. VIII, ubi Deiparae Virginis laudes canuntur, ita legitur:

"

[blocks in formation]

Quae fenfa in Symbolo paribus ferme verbis exprimuntur. His tandem accedat Codicis noftri auctoritas, cujus fidem ut magis exploratam reddamus, haec addere juvat. Praeter librum nondum editum Gezonis Abbatis de Corpore, & Sanguine Chrifti feculo Epochae vulgaris decimo lucubratum, plu-. refque Gloffas pervetuftas in facra Biblia, multaque alia Opufcula, Expofitionem quoque continet Apoftolici Symboli cum hac infcriptione: Incipit Expofitio a Fortunato Presbytero confcripta. Eadem vero eft ac edita inter Fortunati opera. Tum fequuntur geminae ejufdem Symboli Explicationes, tres Orationis Dominicae, & duae Athanafiani Symboli Expofitiones incertis Au&toribus fcriptae, tandem ut diximus, Expofitio Fidei Catholicae Fortunati legitur. Quocirca quin ad Venantium quoque Fortunatum Opufculum hoc fit referendum, nullus dubito. Quamquam non ita meis conjecturis plaudo, ut facilius

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »