Obrazy na stronie
PDF
ePub

Conceptum Latine Symbolum hoc primum fuiffe, fateor & ego; etenim
primigenium quemdam Latinitatis contextum praefert, deinde Graeca exem-
plaria MS. omnia fere inter fe diffident, Latina vero fecum concordant
poftremo Latinis antiquitus Symbolum innotuit, fero autem Graecis. Ego
vero inter tot Graeca volumina MS., quibus Ambrofiana affluit, nullum
umquam Symboli hujus exemplar Graecum offendi; contra vero nonnulla e
Latinis, eaque vetuftiffima, ut infra oftendam. Sed cur Athanafius, Latino
quoque fermone in hac formula condenda uti non potuit? An quia Latinae
linguae ignarus foret? Minime fane. Quandoquidem Latini non minus quam
Graeci fermonis Athanafium fuiffe peritum Marcellinus, & Fauftinus Pre-
sbyteri antiquiffimi in fuo libello precum fatentur, quum ab ipfo in Grae-
cam linguam translatos Luciferi Calaritani Epifcopi libros affirmant. Porro
in Commentariis S. Auguftini in Pfalmum CXX. locus ex hoc Symbolo pe-
titus legebatur olim. Lovanienfes tamen Doctores, nuperique PP. Benedi-
Etini ex Parifienfi Congregatione S. Mauri in Operum S. Auguftini editio-
nibus adnotarunt, hujufmodi verba ab omnibus MS. Codicibus abeffe, quod
& ego animadverti in vetuftiffimo noftrae Bibliothecae exemplari. Atque
haec, aliaque prudenter obfervata Patri Bernardo de Montfaucon laudatae
Congregationis S. Mauri Monacho, eruditiffimo Clariffimoque Scriptori, e-
jufque fociis fuafere, ut in noviffima editione Operum S. Athanafii Anno
hoc 1698. Symbolum hoc eidem Santo Antiftiti fuppofitum affirmarent
illudque inter Opera dubia coniicerent, Eruditiffimus quoque vir P. Joseph
Maria Thomafius Cleric. Regular. in notis ad Pfalterium Anno proxime
elapfo evulgatis breviter, & modefte fententiam fuam explicat de Symboli
hujus Auctore his verbis: Omifis nonnullorum conjecturis, ac divinationibus de
Auctore bujus Symboli, ex longa praefcriptione multorum feculorum, & Infcriptio-
nibus veterum Codicum diligentius videndum, num haec plenior explicatio Nicaenae
Fidei fit velut Hypomnefticon quoddam, five Commonitorium ad Catholicorum in-
ftructionem contra varias haerefes & Graece, & Latine primo confectum de iis,
de Trinitate, Incarnatione tum voce difputata, tum fcripto decreta funt
quae
in Concilio Alexandrino fub Juliano Augufto, praefidente S. Athanafio, praefen-
tibufque ex Latinis S. Eufebio Epifcopo Vercellenfi, & duobus Diaconis Luciferi
Epifcopi Infulae Sardiniae. Certe quae Rufinus Lib. X. Hiftoriae Ecclefiafticae
Cap. XXIX. Epiftola ipfa ejufdem Concilii apud S. Athanafium Epift. ad
Antioch. fcribunt, fi confiderentur attentius, verbatimque expendantur, pene totum
Symbolum bocce repraefentare videntur, Hactenus rationes vidimus, quae S.
Athanafio Symbolum hoc eripiunt; nunc videamus cuinam auctori adfcri
bendum cenfuerint eruditi, Petrus Pithoeus in Lib, de Procefs. Spir. Sancti
Gallo cuidam Scriptori gloriam hanc tribuere videtur, atque in ejus fen.
tentiam propendere fe profeffus eft Gerardus Joannes Voffius in Append. ad
Differt. de tribus Symbolis. Anno vero 1675. Quefnellus vir doctiffimus in
Append. ad Differt, XIV. in opera S. Leonis Magni rem propius attingens à
Vigilio Tapfenfi in Africa Epifcopo Symbolum laudatum prodiiffe arbitratus
eft. Ut hoc probet, his utitur argumentis. Tempus, quo fcriptum videtur
Symbolum, Auctori huic optime convenit, fiquidem poft haerefes Arianam,

Nefto

[ocr errors][ocr errors]

9

Neftorianam, atque Eutychianam floruit, imo illas pluribus infectatus eft libris. Deinde Vigilio id moris fuit, ut fi qua contra haereticos opufcula faeviente Barbarorum infectatione fcriberet, ea non fuo nomine, fed fub antiquorum Patrum, praecipueque fub S. Athanafii perfona evulgaret, quod eruditis maxime conftat. Veri igitur fimile videtur, & hocce opufculum. magno Athanafio per hunc Auctorem fuiffe fuppofitum, eaque etiam firmius confirmatur opinio, ubi fimul conferantur Symbolum, & libri tres de Trinitate à Vigilio contra Marivadum, feu Varimadum fcripti, in quibus nonnulla fenfa inter fe confimilia reperiuntur. His additur Codicis Thuanaei auctoritas, in quo praeter Dialogum adverfus Arianos, Sabelliaac Photinianos fub Athanafii nomine à Vigilio editum proxime legi tur Symbolum Athanafianum cum hac epigraphe: Fides dicta a S. Athanafio Epifcopo. Equidem Quefnelli conjecturis non parum ponderis ineffe fateor, mecumque ita fenfere plures alii Scriptores. His tamen obfervationibus minime abfterritus Cl. V. Jofeph Antelmius Anno 1693. novam de Symboli Athanafiani Auctore Difquifitionem evulgavit, in qua rejectis Quefnelli rationibus gloriam hanc Vincentio Lirinenfi vendicare nervis omnibus contendit. Hoc autem ut praeftet, Vigilium Tapfenfem de loco primum dejicit, nullam intercedere fimilitudinem inter hujus libros, laudatumque Symbolum oftendens. Tum addit, fi has conjecturas fequi oportet, formulas apud S. Auguftinum poffe reperiri, quae ad Symboli ftylum propius acce dant. Nemo vero hucufque fuit, qui Auguftino Symbolum infcriberet. Praeterea futile eft argumentum e libris contra Varimadum fcriptis defumtum, Vigilium enim illi nequaquam parentem habent. Mos denique Vigilio fuit Athanafianum Symbolum in operibus Athanafio fuppofitis confecta ri, nomenque Athanafii libris eifdem praefigere. Neutrum vero in hoc Symbolo animadvertas, quippe ab Athanafiano ftylus difcrepat nomenque Athanafii antiquitus eidem praefixum non fuit. Praeterea ut Vincentium Lirinenfem Symboli Auctorem ftatuat, illum in Galliis natum, fcilicet Treveris, vel in Belgica prima ex teftimonio S. Lupi probat. Atqui Symboli Auctorem Gallum quoque fuiffe Pithoei, Voffii, aliorumque fententia eft. Quandoquidem prae aliis nationibus in Gallia prodire in lucem Symbolum iftud coepit, Trevirifque potiffimum elucubratum videtur. Tum à Gallis Scriptoribus primum celebratum, atque ab Epifcopis, Synodifque Galliarum antiquitus receptum, & commendatum reperitur. Lirinenfis infuper in iis potiffimum haerefibus, quae in Symbolo perftringuntur, profligandis operam pofuit, uti ex ejus Commonitorio apertiffime cognofcitur. Sub alienis autem nominibus confueviffe Vincentium in arenam prodire, laudati Commonitorii exemplo patet, illud enim fub nomine Peregrini evulgavit. Quod fi cum Symboli formulis, ac loquutionibus Commonitorium componas, ac praefertim Caput XIX., mirum eft quanta inter ambos foetus fimilitudo in tercedat. Haec & fimilia pluribus pertractavit eruditiffimus Antelmius, cujus opinioni quorumnam eruditorum fuffragia accefferint, me penitus fugit; fateor tamen ad veritatem omnium maxime illam accedere. Ceterum prae ter has celebres duas fententias, quibus Vigilio Tapfenfi, aut Vincentio Li

rinenfi

rinenfi laudata Fidei profeffio tribuitur, aliae quoque olim habebantur; fi quidem tefte Cardinali Bona Cap. XVI. §. XVIII. divinae Pfalmodiae Guillelmus Baldefanus in Hift. Pedemontana MS. S. Eufebium Vercellenfem Epifcopum magno Athanafio adjutorem fuiffe in hoc Symbolo adornando olim fcripfit; imo folum Eufebium ejufdem Auctorem agnovere aliqui, ut teftatur Voffius in fine Differt. II. de tribus Symbolis. Alii denique Anaftafium Synaitam, alii Athanafium Spirenfem opufculi hujus Scriptorem affirmavere. Ita viris eruditis in hac re opinari placuit adeo, ut majoribus umbris, ac ambagibus quaeftionem hanc involviffe, non exolviffe videantur. Proinde me debitae modeftiae haudquaquam renunciaturum fpero, fi quid mea quoque ferat opinio, huc adferam, nulla tamen majoris progreffus, aut claritatis fpe ductus. Itaque primo, quonam tempore fub S. Athanafii nomine Symbolum innotuerit, difpiciamus, ut de re planius statuere poffimus. Jam fupra animadvertimus Codicum MS. ope S. Auguftini Enarrationibus in Pfalmum CXX. à fciolo quodam Athanafiani Symboli laciniam affutain fuit. fe. Quod igitur omnium antiquiffimum fupereft monumentum, Canon ille eft, quem aeterni nominis vir Jacobus Sirmondus e Soc. Jefu in Divionensi quodam Codice repertum publica luce donavit Tom. I. Concil. Galliae pag. 507. Ita vero conceptus eft: Si quis Presbyter, Diaconus, Subdiaconus, vel Clericus Symbolum, quod Sancto infpirante Spiritu Apoftoli tradiderunt, & Fidem S. Athanafii Praefulis irreprehenfibiliter non recenfuerit, ab Epifcopo condemnetur, Canonem hunc ad Synodum Auguftodunenfem, circiter Annum Chrifti DCLXX. fub S. Leodegario celebratam, fortaffe referendum tum ipfemet Sirmondus, tum Labbeus autumarunt. Atqui, ut eruditiffime adnotavit Clarif. fimus P. Papebrochius in Refponf. ad exhibitionem error. Par. II. Art. XIII, num. 36. verbis illis Fidem S. Athanafii minime Symbolum Athanafianum defignatur, fed quidem Nicaenum, in quo elaborando plurimum infudaffe Athanafium veri' fimile eft; Etenim cur Apoftolico Symbolo commendato Nicaenum praetermififfent Auguftodunenfes Patres? Cur Athanafiani Symbo li, cujus tunc nullus erat ufus in facris, cognitionem exegiffent, Nicaenumque ne uno quidem verbo Commemoraffent? Praeterea ad Auguftodunense fub S. Leodegario Concilium Canon laudatus haud referendus videtur, fed potius ad alia aliis temporibus procul dubio eadem in Urbe celebrata. Qua re hinc nullum pro Symboli hujus antiquitate firmum argumentum haurire poffumus. Verum ne majoris quidem momenti funt verba illa, quae in Concilii Toletani Quarti Profeffione Fidei teguntur; quamvis enim phrases nonnullae ibidem inveniantur Symboli phrafibus oppido fimiles, attamen ejufmodi non funt, ut iis Patribus Symbolum jam innotuiffe demonftrent. Quin ex eodem Concilio has formulas quis delibaffe videri poteft, ut inde Symbolum iftud confaret. Igitur ad feculum a Chrifto nato nonum deveni. mus, quo revera Athanafiani Symboli memoria nobis occurrit. Theodulfus Aurelianenfis Epifcopus, qui fub Carolo Magno floruit, in lib. de Spiritu Sancto num. 8. quaedam ex hocce Symbolo citat, ipfumque Athanafio tri buit. Hincmarus poftea Rhemenfis contra Gotefcalcum Cap. XXXV. & alibi Athanafium Symboli Auctorem nuncupat. Horum opinioni fubfcripfere

Agobar

[ocr errors]

Agobardus Lugdunenfis, Fridericus Ultrajectinus, Anfcharius Hamburgenfis, Rathramnus Corbejenfis, Aeneas Parifienfis, Abbo Floriacenfis, Ratherius Leodicenfis, aliique non pauci ex antiquis, quorum catalogum reperias in Differtatione mihi nondum lecta, quae infcribitur: Judicia eruditorum de Symbolo Athanafiano ftudiofe collecta, & inter fe collata auctore Wilhelmo ErneSto Tentzelio An. 1687. evulgata. Quantum igitur ex literaria antiquitate colligere licet, nono duntaxat Epochae vulgaris feculo celebrari primum coepit, & fub S. Athanafii nomine commendari Symbolum iftud. Ubi videas, quam male Gerardus Jo: Voffius ejufdem opufculi vetuftatem feculo Chrifti decimotertio olim adfcripferit, quamvis eruditorum rationibus poftea victus ad annum ufque a Chrifto nato millefimum opinionem fuam retraxe, rit. Quibus hactenus enarratis quis fortaffe quaerat, an aliquid an aliqua nonum feculum Symboli hujus veftigia reperiantur. Jacobus Ufferius Armachanus vir celeberrimus in Epift. ad Ger. Jo: Voffium praefixa libello de Symbolis antiquorum Pfalterium Latino-Gallicum in Bibliotheca Cottomiana fibi confpectum affirmat, quod tum e characterum forma, tum ex antique picturae genere Gregorii Magni tempore recentius non erat. Ibi praeter Symbolum Apoftolorum Athanafianum quoque legebatur cum hoc titulo Fides Catholica, nullâ tamen Athanafii mentione injectâ. Eruditiffi. mus praeterea Antelmius in laudata Difquifitione de Symbolo Athanafiano vetuftiffimum Codicem in Colbertina Bibliotheca adfervari animadvertit, ubi Symbolum idem abfque Athanafii nomine exaratum fuit. Codex vero ille Cottonianum antiquitate praecellere videtur. Equidem Clariffimo Viro tantam Codicis vetuftatem affirmanti vix credebam, dolebamque fummopere mihi nondum illius Difquifitionem occurriffe, quum ecce me hujufmodi cu ra levavit Cl. P. D. Bernardus de Montfaucon fupra laudatus, cujus erudita confuetudine Mediolani ego nuper fruebar. Mihi igitur affirmavit vir doctiffimus, geminos Codices ab Antelmio memoratos Caroli M. tempori bus fuiffe exaratos, neque tantam vetuftatem ab illis praeferri, quantam eis tribuit Antelmius. At nos in Ambrofiana Bibliotheca non minoris praeftantiae Codicem MS. fervamus e celebri Bibliotheca Bobienfi in noftram ilJatum, in quo Symbolum legas omni tamen infcriptione deftitutum. Idem autem Codex ille eft, unde Bachiarii Apologiam exfcripfimus, antiquiffi mus plane, quippe ante annos mille & plures exaratus, ut in Prolegomenis ad Bachiarium, & pag. 16. prioris Tomi Anecdotorum (a) conjeci. In fronte libri aliâ, fed antiquâ manu haec leguntur: In boc volumine infrafcripta continentur: Dogmatis Liber Fidei. Bachiarii Fides. Sermo de Afcenfione ·Domini. Hieronymi Fides. Ambrofii Confeffio Fidei. Hieronymi regula Catholicae Fidei, Libellus de Trinitate. Ambrofii de Trinitate libri tres. Ejufdem libellus Fidei. Abfunt a libro quinque poftrema opufcula, & quoniam integer adhuc est Codex, & nufquam mutilatus, idcirco nunquam adfuiffe videntur. Dogmatis liber nullo Autore notatus alius non eft, quam Liber de Ecclefiafticis Dogmatibus, qui olim fub S. Auguftini nomine circumferebatur, nunc ab omnibus Gennadio Maffilienfi Presbytero adfcribitur. Nonnullas in hoc OpuB b fculum

Tom. XI. P. III.

(a) In hac Editione pag. 12. Part. I. Tom. XL

fculum Obfervationes meas expectet Lector in libello quodam propediem typis commendando. Poft Bachiarii Apologiam, & Symbolum Quicumque haec fubfequuntur: Incipit de Afcenfione Domini N. J. C. Sermo dicendus. Domini N. J. C. Adventus, ac Afcenfio multas Fratres Cariffimi nobis praeftitit Feftivitates; nafcitur enim primum, Magis oftenditur, poft paulo patitur, refur. git, afcendit, ut nos cum eo nafceremur &c. Deinde fragmentum fubiicitur, cujus initium ita fe habet: Deus Trinitas invifibilis eft, invifa etenim, atque immenfa paternae bonitatis Majeftas nullis antiquitatibus cognita, nec praeteritis aeternitatibus vifa divinitate tantum intra fe omnia continens fibi foli quid fit,

quam

quanta fit, nota eft &c. Ita vero concluditur: Nam Fides plus fentit, quam difputari queat. Ad quemnam Auctorem Sermo fit referendus, me fugit. Fragmentum fortaffis ex operibus S. Ambrofii defumtum eft, quod in praefentia examinare non vacat. His additur Hieronymi Fides, eadem omnino, quae fub Damafi Romani Pontificis nomine inter S. Hieronymi opera olim fuit evulgata. Ut autem redeam ad Symbolum noftrum, illud fingulari dignum eft animadverfione, quod nempe ab editis libris non parum diffentiat MS. hic liber. Conftans enim eruditorum hucufque fententia fuit, omnino inter fe Latina Symboli exemplaria concordare, Graeca vero multis in lo cis inter fe diffidere. Profecto, quod eft ad Graeca, fex novimus Symboli formulas inter fe valde difcordes, uti obfervatum eft a Wolffgango Gundlingio in notis ad Zialovufchi delineat. Ecclef. Orient. pag. 69. Prima eft, exhibet Gilbertus Genebrardus Lib. III. de Trinit. ex MS, Lazari Baiffii. Altera eft, quam Anno 1565. Henricus Stephanus in Gallia vulga vit. Quae duae formulae feptem in locis fecum diffident. Tertia eft a Philippo Labbeo, & Gabriele Coffartio edita quadragies a reliquis difcordans. Quartam Ecclefia Conftantinopolitana, Genebrardo tefte, ufurpavit, & mirum in modum ab aliis difcrepat. Quinta hujus Symboli formula legitur Tom. II. Operum S. Athanafii edit. Commel. pag. 38. Sextam protulit Uf ferius in libello de Symbolis, quae quoniam a Graecis plane a Graecis plane interpolata videtur, pluribus quoque in locis a Latino Symbolo iccirco differt. Tanta autem harum formularum apud Graecos differentia illi quoque argumento cauffam dedit, ut Symboli Auctor Graece nequaquam fcripfiffe crederetur, Cur enim tot infignes mutationes in Opufculum hujufmodi irrepferint, fi Graecis literis prima Symboli forma commendata fuit? Id potius diverfis Interpretibus tribuendum eft, qui Symbolum Latine primum confcriptum Graeca Civitate fuo arbitrio donarunt. Latina vero exemplaria, quae hucufque inter fe penitus confentire videbantur, Auctorem certe Latinum often. dunt. Operae tamen pretium erit, Codicem noftrum confulere, Symbo lumque cum iifdem defcribere difcrepantiis, quae ibidem leguntur. Ita autem fe habet:

[ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »