unus, eo quod humanitatem adfumfit, coepit effe, quod *merat, & non amifit quod erat, coepit effe homo, quod antea non erat; non amifit Deitatem, quia incommutabilis in aeternum permanet. Unus omnino non confufione fubftantiae, fed unitate perfonae. Ideft divinitas incommutabilis cum homine, quem adfumere dignata eft, ficut fcriptum eft: Verbum tuum Domine in aeternum permaner, idest divinitas cum humanitate, ut diximus, duas fubftantias, unam perfo-i nam effe in Chrifto; ut ficut ante adfumtionem carnis aeterna fuit Trinitas, ita poft adfumtionem humanae naturae vera maneat Tri nitas, ne propter adfumtionem humanae carnis dicatur effe quaternitas, quod abfit à Fidelium cordibus, vel fenfibus dici, aut cogitari, cum ita, ut fupra dictum eft, & unitas in Trinitate, & Trinitas in unitate veneranda fit. Nam ficut anima rationalis, & carol unus eft homo, ita Deus, & homo unus eft Chriftus. Etfi Dei Filius noftram luteam, & mortalem carnem noftrae conditionis adfumferit, fed tamen fe nullatenus inquinavit, aut naturam Deitatis mutavit; quia fi Sol, aut ignis aliquid immundum tetigerit, quod tangit purgat, & fe nullatenus & fe nullatenus coinquinat, ita Deitas farcinam quam ex noftra humanitate adfumfit, nequaquam coinquigavit, fed noftrae 'naturae carnem, quam adfumfit, purgavit, & à maculis, & fordibus peccatorum, ac vitiorum expiavit, ficut Efajas ait ipfe infirmitares noftras accepit, & aegrotationes portavit. Ad hoc fecundum humanitatem natus eft, ut infirmitates noftras acciperet, & aegrotationes portaret, non quod ipfe infirmitates, vel aegrotationes in fe haberet, quia falus mundi eft, fed ut eas a nobis tolleret, dum fuae facrae paffionis gratiam, & Sacramenta chirographo ademto Redemtionem pariter, ac falutem animarum nobis condonaret. Qui paffus eft pro falute noftra, ideft fecundum id, quod pati potuit, quod eft fecundum naturam humanam, nam fecundum divinitatem Dei Filius impaffibilis eft. Defcendit ad Inferos, ut Protoplastum Adam, & Patriarchas,. & Prophetas, & omnes juftos, qui pro originali peccato ibidem detinebantur, liberaret, & de vinculo ipfius peccati abfolutos de eadem captivitate, & infernali loco, fuo fanguine redemtos ad fupernam patriam, & ad perpetuae vitae gaudia revocaret. Reliqui vero qui fupra originali peccato principalia crimina commiferunt, ut afferit Scriptura, in poenali Tartaro remanferunt, ficut in perfona Chrifti dictum eft per Prophetam : Ero mors tua, è mors, ideft morte fua Chriftus humani generis inimicam mortem interfecit, & vitam dedit, Ero morfus tuus, Inferne. Tom. XI. P. III. Partem " A a Partem momordit Infernum pro parte eorum, quos liberavit, par tem reliquit pro parte eorum, qui pro principalibus criminibus in tormentis remanferunt. Surrexit à mortuis primogenitus mortuorum. Et alibi Apoftolus dicit: ipfe primogenitus ex multis Fratribus, į deft primus à mortuis refurrexit. Et multa corpora Sanctorum dormientium cum eo furrexerunt, ficut Evangelica auctoritas dicit; fed ipfe, qui caput eft, prius, deinde qui membra funt continuo. Poftea afcendit ad Coelos, ficut Pfalmista ait: Ascendens in alium caprivam duxit captivitatem, ideft humanam naturam, quae prius fub peccato venumdata fuit, & captiva, eamdemque redemtam captivam duxit in coeleftem altitudinem, & ad Coeleftis Patriae Regnum fempiternum, ubi antea non fuerat, & collocavit in gloriam fempiternam. Sedes ad dexteram Patris, ideft profperitatem paternam, & in eo honore, quod Deus eft. Inde venturus eft judicare vivos, & mortuos. Vivos dicit eos, quos tunc adventus Dominicus in corpore viventes invenerit, & mortuos jam antea fepultos. Et aliter dicit vivos juftos, & mortuos peccatores. Ad cujus adventum omnes bomines refurgere babent cum corporibus fuis, & reddituri funt de factis propriis rationem, & qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam; qui vero mala, in ignem aeternum. Haec eft Fides Carboliea, quam nifi quisque fideliter, firmiterque crediderit, falvus effe non poterit. IN PROPOSITAM EXPOSITIONEM DISQUISITIO AD CLARISSIMUM ET ERUDITISSIMUM VIRUM LAURENTIUM ALEXANDRUM ZACAGNIUM VATICANAE BIBLIOTHECAE PRAEFECTUM. SYNOPSIS DISQUISITIONIS. Symbolum Quicumque S. Athanafie doctiffimi viri abjudicarunt. Quibus rationibus ducti. Vigilio Tapfenfi Quefnellius, Vincentio Lirinenfi P. Chiffletius tribuunt. Quo tempore Symbolum prodierit, aut fub S. Athanafii nomine laudari coeperit. Ex antiquiffimo Codice MS. Ambrofianae Bibliothecae antiquitas ejufdem, ac differentia oftenditur. Nunquam addita illi fuit vox Filioque. Variae illius Expofitiones recenfentur. Hujus Symboli Auctor effe potuit Venantius Fortunatus. Saltem fuit is bujus Expofitionis Auctor. TINAM, eruditiffime Zacagni, qui parem tecum in literarum ftudiis viam infifto, eâdem etiam, qua tu, felicitate metam pertingerem, laborefque mei aeque ac tui aliquam aeternitatis fpem promererentur; tunc enim majori alacritate hujufmodi curriculo me totum committerem, & anxia animi contentione in hoc inftituto infudarem. Sed quum ingenii mei curtam fupellectilem mecum reputo, unum mihi inter literarias curas fupereffe folatium video, nempe mihi ftudere, dulciffimamque cum eruditis viris familiaritatem colere. Etfi votis meis plane refpondeat, fpem tamen meam fuperat quidquid utilitatis ex lucubrationibus meis Orthodoxae Fidei obvenire poteft. Quid enim ego, videlicet corvus inter olores, fperem praeclariffimis aevi noftri Scriptoribus comparatus? Nihil profecto, nifi proborum patientiam, & aliquam ex confilio meo commendationem. Attamen ubi perfpicio, te quoque eidem rei operam dare, ut nondum edita veterum Pa trum, praecipueque Graecorum monumenta publici juris facias, animum meum ad majora incitatum fentio, & mihimet gaudeo, quod te par cum A a 2 exer 誓 exerceat, e qua procul dubio literae meliores promoveantur. Sed ne ex conquifitis modeftiae verbis, tuifve ex encomiis laudem, ac benevolentiam mihi captare videar, en tibi de Symboli Quicumque Auctore, & de ejusdem vetuftis expofitionibus novam Difquifitionem exhibeo, Plurimi quidem hanc arenam ingreffi ita omnem ad hoc opufculum fpectantem eruditionem confumfiffe videntur, ut nihil novi reliquum fit, quod de illo proferri poffit. Nonnulla tamen, ni fallor, hucufque nemini obfervata nunc exhibere ju vat, quae utcumque fe habeant, humanitatis tuae ufum fibi facile fpondent. Ante omnia vero, ne, fi dubitare videar, an S. Athanafius Symboli hujus Auctor fuerit, teneris quorumdam auribus faftidium creem, Eminentiffimi Cardinalis Vincentii Mariae Urfini, Beneventani Archiepifcopi verba praemittenda cenfui. In Differtatione de S. Bartholomaei reliquiis Benevento vendicatis, quam legere eft pag. 56. Synodici Beneventani Art. VII. in ter nonnullos naevos, quos Romano Breviario ineffe demonftravit, hunc quoque connumerat: Symbolum Quicumque vult falvus effe S. Athanafio in Brevia riis hodiernis adfcriptum, quod illius non effe eruditiffimi plerique fentiunt, quamquam cujus determinate fit Auctoris non ita inter fe congruant. Qua de re legen. dus Quenellius Differt. XIV. in Opera S. Leonis, & alii plures. Ita Eminentiffimus, ac doctiffimus Scriptor, cujus teftimonium quanti hac in re fit faciendum, eruditus quifquis intelligit. Neque vero heic mihi funt exfcribenda quae Gerardus Jo: Voffius in Differt, de tribus Symbolis, Godefridus Hermantius in Obferv. ad vitam S. Athanafii, Dupinius in Biblioth. Scriptor. Ecclefiaft. ad S. Athanafii opera, Natalis Alexander in felectis Hift. Ecclef. Differt. Daniel Papebrochius Tom. I. Maii, Cabaffutius, Joannes Mabillonius, Guilielmus Cave, & Cafimirus Oudinus in Supplem. de Script. Ecclef. ad Bellarminum, aliique de hoc Symbolo Latinis literis mandarunt; effet enim actum agere, propiorque toedio, quam eruditioni res foret. Ea tamen memoriae tuae iterum fubiiciantur oportet, quae Athanafio Sanctiffimo Viro opufculum hujufmodi facile abjudicare videntur, ut ad obfervatio nes meas tutiore greffu deveniam. Primo tam apertis expreffifque verbis a Symboli auctore haerefes Neftoriana, atque Eutychiana refelluntur, ut longe poft Neftorii, ac Eutychetis tempora confcriptum opufculum dignofcatur. Atqui S. Athanafius feculo Chrifti quarto humanis ereptus neutram haerefim poftea natam adeo luculenter damnare potuit. Secundo fi Athanafium Au&torem Symbolum hoc habuiffet, cur ejufdem auctoritate per plura fecula doctiffimi Catholicae Ecclefiae Patres nunquam fuiffent ufi? Unico hoc te lo configi potuiffet Macedonii, Neftorii, atque Eutychetis infania, & nemo tamen inventus eft, qui ejus aliquando meminerit, non Gregorius Nazianzenus, non Hieronymus, non Auguftinus, non Coeleftinus Pontifex, non Leo Magnus, non Cyrillus Alexandrinus, non Caffianus, aut alii, quorum tamen magni intererat Athanafii teftimonium in haereticos pertinaces producere. Quin quod magis mirere, nemo e noftris, dum Photianum Schifma ferveret, adeo, luculenta S. Athanafii auctoritate eft ufus, ut Spiritum Sanctum a Filio quoque procedere probaret. Tot Patrum filentium in zam opinionem nos agit, ut Athanafium nequaquam Symboli Auctorem ar > •19... bitre . bitremur. Tertio quis credat Athanafium, qui contra Arianos, dum in humanis ageret, perpetuo fcriptis decertavit; omniumque ftrenuiffime Filium Dei Deo Patri quoúsiov, hoc eft consubstantialem effe oftendit hanc vocem in Symbolo fuo praetermiffurum fuiffe? Una haec vox in Nicaeno Concilio a SS. Patribus excogitata Orientem, Occidentemque diu exercuit, & unica veluti Catholicorum teffera exiftimabatur. Utique non omififfet Athanafius Nicaenorum Epifcoporum fententiae addictiffi mus. Quarto quamquam feculo Chriftianae Epochae quarto nonnullae prodierint Fidei Catholicae Expofitiones, tanti tamen Nicaenum Symbolum Athanafius faciebat, ut hac una formula in fuae fidei teftimonium femper uteretur. Quapropter ad (a) Jovinianum Auguftum fcribens inquit: θελησάσης τοίνυν τῆς σῆς ἐυσεβείας μαθεῖν παρ ̓ ἡμῶν τὴν τῆς καθολικῆς Εκκλησίας πίςιν, ἐβυλευσάμεθα μᾶλλον πάντων την παρὰ τῶν πατέρων ἐν Νικαία ὁμολογηθεῖσαν πίςιν ὑπομνῆσαι την σην ευσέβειαν, Hoc eft. Quum igitur pietas tua cognofcere e nobis cupiat Ecclefiae Catholicae fidem, nihil nobis confultius vifum, quam ut fidem, pro qua Patres Niceae propugnarunt, tuo religiofo animo recitaremus. Tum addit, univerfas Hifpaniae, Britanniae, Galliae, Italiae, aliarumque Provinciarum Ecclefias huic fidei formulae confentire, fubditque: ταυτῇ τῇ πίσει Αυγοςε πάντας ἐπιμένειν ἀναγκαῖον, ὡς θείᾳ, καὶ ἀποσολικῇ, καὶ μηδένα μετακινεῖν αὐτῆς πιο θανολογίαις, καὶ λογομαχίαις. Huic autem Fidei, Augufte, omnes acquies fcant, atque in ea maneant, uti Divinâ, atque Apoftolica oportet, ut nil ex ea immutare per contentiones, pugnafque verborum liceat. Alibi vero, & praecipue in Epift. ad Antiochenos fe procul fuiffe a condenda nova Fidei formula Athanafius prodit. His accedit, nullam interceffiffe cauffam, ob quam Vir Sanctiffimus ad hanc Fidei profeffionem edendam compulfus fuerit; neque enim veri videtur fimile, quod magnus Annalium parens opinatur, id Romae factum, ut Julio Pontifici fidem fuam Athanafius exploratam faceret. Numquam fane apud viros Catholicos praecipueque apud Epifcopum maximum haerefis fufpicione is laboravit, quippe quot periculis, quot laboribus, quot fcriptis veram ille Fidem protexerat? Ipfimet Ariani Athanafium minime haerefeos crimine notabant, fed ut Magiae deditum, fed ut avarum, ac in Imperatores perduellem incufabant. Potiora autem haec funt argumenta, quae Athanafio Symbolum hoc abjudicant. Nam quod alii in hujus opinionis confirmationem adducunt, videlicet Latinum, non Graecum, Symboli Scriptorem fuiffe, e ftylo, aliifque conjecturis rem dijudicantes, parum ad hujufmodi contentionem dirimendam momenti adfert. Con nai (a) Typographi errorem putamus, & pro Jovinianum Jovianum legendum eft. Ex Imperatoribus nullus hoc nomine: fed Jovianus tempore S. Athanafii imperavit poft Julianum, eidemque Athanafius epiftolas, & hanc ipfam de Fide, ut in ommibus illius Operum editionibus videre eft, mifit, ubi graece poslove, latine ad Jovianum legitur Jovinianus autem Monachus & Haerefiarcha per Siricium Pontificem Max. & per Conc. Mediolanenfe fub S. Ambrofio damnatus, & ab Imperatoribus Theodofio, & Honorio profcriptus, & in Infulam relegatus, mifere deceffit. SS. Ambrofius Epif XXXXII. Auguft. de Haer, Cap. LXXXII. Hieronym. Baronius &c. |