Bogoslovni vestnik, Tomy 5-6

Przednia okładka
Jugoslovanska tiskarna, 1925

Z wnętrza książki

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 208 - Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum adferri, ture 15 ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, quorum nihil posse cogi dicuntur, qui sunt re vera Christiani, dimittendos esse putavi.
Strona 198 - La tua benignità non pur soccorre a chi domanda, ma molte fiate liberamente al dimandar precorre. In te misericordia, in te pietate, in te magnificenza, in te s'aduna quantunque in creatura è di bontate.
Strona 38 - Christo lesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Strona 208 - Interim in iis, qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos, an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio interrogavi supplicium minatus. Perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecunque esset, quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.
Strona 208 - Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
Strona 37 - In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum ; et Deus erat Verbum : hoc erat in principio apud Deum.
Strona 247 - Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, ludus est necessarius ad conversationem humanae vitae. Ad omnia autem quae sunt utilia conversationi humanae, deputari possunt aliqua officia licita : et ideo etiam officium histrionum, quod ordinatur ad solatium hominibus exhibendum, non est secundum se illicitum, nee sunt in statu peccati, dummodo moderate ludo utuntur ; id est, non utendo aliquibus illicitis verbis vel factis ad ludum, et non adhibendo ludum negotiis et temporibus indebitis.
Strona 41 - Hoc est ergo manducare illam escam, et ilium bibere potum, in Christo manere, et ilium manentem in se habere. " Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio...
Strona 122 - Sed et hic ratio defendit, quod Deus imaginem et similitudinem suam, a diabolo captam, aemula operatione recuperavit. In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis ; in virginem aeque introducendum erat Dei Verbum exstructorium vitae : ut quod per ejus modi sexum abierat in perditionem, per eumdem sexum redigeretur in salutem. Crediderat Eva serpenti : credidit Maria Gabrieli. Quod ilia credendo deliquit, haec credendo delevit.
Strona 33 - Respondet omnis qui vivit . . corpus utique meum vivit de spiritu meo. Vis ergo et tu vivere de Spiritu Christi? In corpore esto Christi. Numquid enim corpus meum vivit de spiritu tuo? meum vivit de spiritu meo et tuum de tuo. Non potest vivere corpus Christi nisi de Spiritu Christi. Inde est quod exponens nobis Apostolus Paulus hunc panem: unus panis, inquit, unum corpus multi sumus. O sacramentum pietatis, o vinculum caritatis. Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat, credat,...

Informacje bibliograficzne