Obrazy na stronie
PDF
ePub

Postquam cœpit agros extendere victor, et urbem
Latior amplecti murus, vinoque diurno
Placari Genius festis impune diebus,

Accessit numerisque modisque licentia major.
Indoctus quid enim saperet, liberque laborum,
Rusticus urbano confusus, turpis honesto:
Sic priscæ motumque et luxuriem addidit arti
Tibicen, traxitque vagus per pulpita vestem :
Sic etiam fidibus voces crevere severis,
Et tulit eloquium insolitum facundia præceps;
Utiliumque sagax rerum, et divina futuri,
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,
Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper
Incolumi gravitate jocum tentavit, eo quod
Illecebris erat et grata novitate morandus

210

215

220

Spectator, functusque sacris, et potus, et exlex.

[blocks in formation]

Aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.
Effutire leves indigna tragœdia versus ;

230

Ut festis matrona moveri jussa diebus,

Intererit Satyris paulum pudibunda protervis.

Non ego inornata et dominantia nomina solum,

Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo;
Nec sic enitar tragico differre colori,

235

Ut nihil intersit Davusne loquatur, et audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
An custos famulusque Dei Silenus alumni.
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
Speret idem; sudet multum, frustraque laboret
Ausus idem tantum series juncturaque pollet;
Tantum de medio sumtis accedit honoris.

240

Silvis deducti caveant, me judice, Fauni,
Ne, velut innati triviis ac pene forenses,
Aut nimium teneris juvenentur versibus unquam;
Aut immunda crepent ignominiosaque dicta:
Offenduntur enim quibus est equus, et pater, et res;
Nec, siquid fricti ciceris probat, et nucis emtor,
Equis accipiunt animis, donantve corona.
Syllaba longa brevi subjecta vocatur Iambus;
Pes citus; unde etiam trimetris accrescere jussit
Nomen Iambeis, cum senos redderet ictus,
Primus ad extremum similis sibi: non ita pridem,
Tardior ut paulo graviorque veniret ad aures,
Spondeos stabiles in jura paterna recepit
Commodus et patiens; non ut de sede secunda
Cederet aut quarta socialiter: hic et in Accî
Nobilibus Trimetris apparet rarus, et Ennî.
In scenam missos magno cum pondere versus,
Aut operæ celeris nimium curaque carentis,
Aut ignoratæ premit artis crimine turpi.
Non quivis videt immodulata poëmata judex ;
Et data Romanis venia est indigna poëtis.
Idcircone vager, scribamque licenter? Ut omnes

Visuros peccata putem mea, tutus, et intra

Spem veniæ cautus; vitavi denique culpam,

245

250

255

260

265

Non laudem merui. Vos exemplaria Græca
Nocturna versate manu, versate diurna.
At vestri proavi Plautinos et numeros, et
Laudavere sales; nimium patienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirati; si modo ego et vos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto,
Legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Ignotum tragicæ genus invenisse Camœnæ
Dicitur, et plaustris vexisse poëmata Thespis,
Quæ canerent agerentque peruncti fæcibus ora.
Post hunc personæ, pallæque repertor honestæ
Eschylus, et modicis instravit pulpita tignis,

270

275

Et docuit magnumque loqui, nitique cothurno.
Successit vetus his Comoedia, non sine multa
Laude; sed in vitium libertas excidit, et vim
Dignam lege regi: lex est accepta, chorusque
Turpiter obticuit, sublato jure nocendi.
Nil intentatum nostri liquere Poëtæ :
Nec minimum meruere decus, vestigia Græca
Ausi deserere, et celebrare domestica facta;
Vel qui prætextas, vel qui docuere togatas.
Nec virtute foret clarisve potentius armis,
Quam lingua, Latium, si non offenderet unum-
Quemque Poëtarum limæ labor et mora. Vos, O
Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non
Multa dies et multa litura coërcuit, atque
Præsectum decies non castigavit ad unguem,
Ingenium misera quia fortunatius arte
Credit, et excludit sanos Helicone poëtas
Democritus, bona pars non ungues ponere curat,
Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
Nanciscetur enim pretium nomenque poëtæ,
Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
Tonsori Licino commiserit. O ego lævus,
Qui purgor bilem sub verni temporis horam!
Non alius faceret meliora poëmata; verum
Nil tanti est; ergo fungar vice cotis, acutum
Reddere quæ ferrum valet, exsors ipsa secandi :
Munus et officium, nil scribens ipse, docebo;
Unde parentur opes; quid alat formetque poëtam;
Quid deceat, quid non; quo virtus, quo ferat error.
Scribendi recte, sapere est et principium et fons:
Rem tibi Socraticæ poterunt ostendere chartæ :
Verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit patriæ quid debeat, et quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
Quod sit conscripti, quod judicis officium, quæ
Partes in bellum missi ducis, ille profecto

280

285

290

295

300

305

310

315

Reddere personæ scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitæ morumque jubebo

Doctum imitatorem, et veras hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis morataque recte

320

Fabula, nullius veneris, sine pondere et arte,
Valdius oblectat populum meliusque moratur,
Quam versus inopes rerum, nugæque canoræ.
Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo
Musa loqui, præter laudem nullius avaris :
Romani pueri longis rationibus assem
Discunt in partes centum diducere. ¶ Dicat
Filius Albini, Si de quincunce remota est

325

330

335

Uncia, quid superat? Poteras dixisse, Triens. Eu?
Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?
Semis. An, hæc animos ærugo et cura peculi
Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro, et levi servanda cupresso?
Aut prodesse volunt aut delectare poëtæ,
Aut simul et jucunda et idonea dicere vitæ.
Quicquid præcipies, esto brevis; ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantque fideles:
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis causa, sint proxima veris;
Ne, quodcunque volet, poscat sibi fabula credi,
Neu pransa Lamiæ vivum puerum extrahat alvo.
Centuriæ seniorum agitant expertia frugis;
Celsi prætereunt austera poëmata Rhamnes:
Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando, pariterque monendo.
Hic meret æra liber Sosiis; hic et mare transit,
Et longum noto scriptori prorogat ævum.
Sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus:
Nam neque chorda sonum reddit quem vult manus et mens,
Poscentique gravem persæpe remittit acutum ;
Nec semper feriet quodcunque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis

340

345

350

246

Offendar maculis, quas aut incuria fudit,
Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamvis est monitus, venia caret; et citharœdus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem :
Sic mihi, qui multum cessat, fit Chorilus ille,
Quem bis terque bonum, cum risu miror; et idem
Indignor quandoque bonus dormitat Homerus?
Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Ut pictura, poësis: erit quæ, si propius stes
Te capiat magis, et quædam, si longius abstes.
Hæc amat obscurum, volet hæc sub luce videri,
Judicis argutum quæ non formidat acumen :
Hæc placuit semel, hæc decies repetita placebit,
O major juvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum, et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor; certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi: consultus juris et actor

Causarum mediocris abest virtute diserti

355

360

365

370

Messalæ, nec scit quantum Cascellius Aulus;

Sed tamen in pretio est; mediocribus esse poëtis

Non homines, non Dii, non concessere columnæ.

Ut gratas inter mensas symphonia discors

380

Et crassum unguentum, et Sardo cum melle papaver 375
Offendunt; poterat duci quia cœna sine istis:
Sic animis natum inventumque poëma juvandis,
Si paulum a summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit campestribus abstinet armis,
Indoctusque pilæ discive trochive quiescit,
Ne spissæ risum tollant impune coronæ :
Qui nescit, versus tamen audet fingere! ¶ Quid ni?
Liber et ingenuus, præsertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni.
¶ Tu nihil invita dices faciesve Minerva ;
Id tibi judicium est, ea mens: siquid tamen olim
Scripseris, in Mæcî descendat judicis aures,

385

1

« PoprzedniaDalej »