Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et erexit cornu salutis nobis: in domo David pueri sui. Sicut locutus est per os sanctorum : qui a seculo sunt prophetarum ejus.

Salutem ex inimicis nostris : & de manu omnium qui oderunt nos.

Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : & memorari testamenti sui sancti.

Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum : daturum se nobis.

Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati : serviamus illi,

In sanctitate & justitia coram ipso omnibus diebus nostris.

Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis præibis enim ante faciem Domini, parare vias ejus.

Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum.

Per viscera misericordiæ Dei nostri : in quibus visitavit nos oriens ex alto.

Illuminare his qui in tenebris & in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Gloria Patri & Filio : & Spiritui sancto.

Sicut erat in principio, & nunc & semper : & in secula seculorum. Amen.

Aut Psalmus.

Psalm 100.

Deinde dicatur, Ministro & Populo stantibus

CREDO in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cœli & terræ. Et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine. Passus sub Pontio Pilato : crucifixus, mortuus, & sepultus, descendit ad inferna. Tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos & mortuos. Credo in Spiritum sanctum. Sanctam Ecclesiam Catholicam. Sanctorum communionem. Remissionem peccatorum. Carnis resurrectionem. Et vitam æternam. Amen.

Post hæc sequuntur per totum annum, ad Matutinas & Vespertinas, hæ preces, omnium genibus religiose flexis.

Minister. Dominus vobiscum.

Responsio. Et cum spiritu tuo.

Minister,

rie eleyson.

Oremus. Kyrie eleyson, Christe eleyson, Ky

Deinde a Ministro & tota Ecclesia dicatur alta voce.

Pater noster qui es in Colis. &c.

Minister erigens se, dicet.

Ostende nobis Domine misericordiam tuam.
Responsio. Et salutare tuum da nobis.
Minister. Domine salvam fac Reginam.

Responsio. Et exaudi nos cum invocamus te.
Sacerdotes tui induantur Justitia.

Minister.

Responsio. Et sancti tui exultent.

Minister. Salvum fac Populum tuum Domine.
Responsio. Et benedic Hæreditati tuæ.

Minister. Da pacem Domine in diebus nostris. Responsio. Quia non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus noster.

Minister. Cor mundum crea in nobis O Deus.

Responsio. Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a nobis.

Has preces sequentur quotidie tres Collectæ. Prima de Die, ea scilicet quæ assignatur dicenda ad Communionem eo die. Altera pro pace. Tertia pro gratia Dei, perseverantia in Fide & vera doctrina. Posteriores autem duæ nunquam mutantur, sed per integrum annum dicuntur ad Matutinas & Vesperas.

Collecta pro Pace.

Minister.

Oremus.

DEUS auctor pacis & amator, quem nosse, vivere; cui servire, regnare est: protege ab omni oppugnatione supplices tuos, ut qui in tua protectione confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Collecta pro Gratia.

DOMINE Sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui nos ad principium hujus diei pervenire fecisti, tua nos hodie serva virtute, ut in hac die ad nullum declinemus mortale peccatum,

nec ullum incurramus periculum, sed semper ad tuam justitiam faciendam omnis nostra actio tuo moderamine dirigatur. Per Jesum Christum Do. nostrum. Amen.

In festis Natalis Domini, Epiphaniæ, Mathiæ, Paschatis, Ascensionis, Pentecostes, Trinitatis, Joannis Baptistæ, S. Jacobi, S. Bartholomæi, S. Matthæi, Simonis & Judæ, & S. Andreæ, ad Matutinas statim post Benedictus canetur Symbolum Athanasii.

QUICUNQUE vult salvus esse: ante omnia opus est ut teneat Catholicam fidem.

Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit : absque dubio in æternum peribit.

Fides autem Catholica hæc est, ut unum Deum in trininate, & Trinitatem in unitate veneremur.

Neque confundentes personas: neque substantiam sepa

rantes.

Alia est enim persona Patris: alia Filii, alia Spiritus sancti. Sed Patris & Filii & Spiritus sancti una est divinitas : æqualis gloria, coeterna majestas.

Qualis Pater, talis Filius: talis Spiritus sanctus.

Increatus Pater, increatus Filius increatus Spiritus

sanctus.

Immensus Pater, immensus Filius: immensus Spiritus

sanctus.

Æternus Pater, æternus Filius: æternus Spiritus sanctus.
Et tamen non tres æterni: sed unus æternus.

Sicut non tres increati, nec tres immensi : sed unus increatus, & unus immensus.

Similiter, omnipotens Pater, omnipotens Filius: omnipotens Spiritus sanctus.

Et tamen non tres omnipotentes: sed unus omnipotens.
Ita Deus Pater, Deus Filius: Deus Spiritus sanctus.
Et tamen non tres dii: sed unus est Deus.

Ita Dominus Pater, Dominus Filius: Dominus Spiritus sanctus.

Et tamen non tres Domini : sed unus est Dominus.

Quia sicut singulatim unamquanque personam Deum ac Dominum confiteri Christiana veritate compellimur: ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur.

Pater a nullo est factus: nec creatus nec genitus.

Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus.

Spiritus sanctus a Patre & Filio est: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

Unus ergo Pater, non tres patres; unus Filius, non tres filii unus Spiritus sanctus, non tres spiritus sancti.

Et in hac trinitate nihil prius aut posterius : nihil majus aut minus, sed totæ tres personæ coæternæ sibi sunt & coæquales.

Ita ut per omnia, sicut jam supra dictum est : & Unitas in trinitate, & Trinitas in unitate veneranda sit.

Qui vult ergo salvus esse : ita de Trinitate sentiat. Sed necessarium est ad æternam salutem : ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.

Est ergo fides recta, ut credamus & confiteamur : quod Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, Deus & homo est.

Deus est ex substantia Patris ante secula genitus ; & homo ex substantia Matris in seculo natus.

Perfectus Deus, perfectus homo ex anima rationali & humana carne subsistens.

Equalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.

Qui licet Deus sit & homo : non duo tamen, sed unus est Christus.

Unus autem non conversione divinitatis in carnem : sed assumptione humanitatis in Deum.

Unus omnino non confusione substantiæ: sed unitate personæ.

Nam sicut anima rationalis & caro unus est homo: ita Deus & homo unus est Christus.

Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis.

Ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos & mortuos.

Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis: & reddituri sunt de factis propriis rationem.

Et qui bona egerunt, ibunt in vitam æternam : qui vero mala, in ignem æternum.

Hæc est fides Catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit: salvus esse non poterit.

Gloria Patri & Filio : & Spiritui sancto.

Sicut erat in principio, & nunc & semper : & in secula seculorum, Amen.

Ordo Vesperarum per totum

Annum.

Sacerdos sive Minister dicet.

PATER noster, qui es in cœlis. &c.
Deinde. Domine, labia nostra aperies.

Responsio. Et os nostrum annunciabit laudem tuam.
Minister. DEUS, in adjutorium nostrum intende.
Responsio. Domine, ad adjuvandum nos festina.
Gloria. &c. Sicut. &c.

Alleluia.

Postea canuntur Psalmi præmonstrati in Tabula, nisi festum fuerit quod proprios habeat Psalmos. Hos sequitur prima Lectio ex veteri Testamento, nisi fuerint propriæ Lectiones Festi.

Deinde canitur.

MAGNIFICAT anima mea Dominum.

Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

Quia respexit humilitatem ancillæ suæ

beatam me dicent omnes generationes,

ecce enim ex hoc

Quia fecit mihi magna qui potens est : & sanctum nomen ejus,

eum.

Et misericordia ejus a progenie in progenies: timentibus

Fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede: & exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis : & divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum: recordatus misericordiæ suæ; Sicut locutus est ad patres nostros : Abraham & semini ejus in secula.

Gloria. &c.

Vel Psalmus.

Psalm 93.

Luce 1.

Lectio Secunda ex novo Testamento: post quam finitam, canatur Can- Luce 2.

ticum Simeonis.

NUNC dimittis servum tuum, Domine: sccundum verbum

tuum in pace.

[LITURG. QU. ELIZ.]

22

« PoprzedniaDalej »