Obrazy na stronie
PDF
ePub

plurimi sermonum istorum in alium quoque usum certe destinati fuerint ; sexto Epistola ad divum Bernardum, cui locum dedit unus ex prioribus sermonibus; septimo Expositio in Hexameron, sive in exordium Geneseos, quam se scripsisse ait Abælardus ut morem gereret Heloissæ et ejus filiabus; octavo Fidei confessio ad Heloissam, cum quibusdam aliis opusculis.

Ut autem hic omnia lector habeat quæ historiam Abelardi, Heloissæ et Paracliti illustrant, selegimus et in Appendice iterum typis excudi voluimus multa illuc pertinentia, quæ jam ediderat Amboesius, scilicet Epistolam Fulconis, prioris de Diogillo; Elegiam, qua Hilarius Petri Abælardi discipulus plangit recessum præceptoris sui ex Paraclito; quatuor Epistolas Petri Venerabilis et Heloissa de morte Abælardi et de filio Astralabio; Epitaphia Abælardi et Heloissæ ; Litteras et diplomata summorum Pontificum ad Heloissam Paracliti abbatissam; denique seriem Abbatissarum Paraclitensium, quam præbet Gallia Christiana Amboesiana ampliorem.

Hæc sunt quæ prior hic tomus amplectitur. In posteriori agmen aget Introductio ad Theologiam, quam mox insequetur Epistola ad G. Episcopum Parisiensem, qua Introductionem Abælardus contra Roscellinum acerrime tuetur. Postea venient Commentarius in Epistolam Beati Pauli ad Romanos, Theologia Christiana, Ethica, seu liber: Scito te ipsum, Dialogus inter philosophum, Judæum et Christianum, Professio fidei longe diversa ab illa quam scripsit ad Heloissam, necnon quædam Fragmenta. Nec deerit isti quoque volumini Appendix varia non parvi momenti continens : Epitomen Theologiæ Christianæ, quæ saltem Abelardi doctrinam refert; Propositiones in Senonensi concilio damnatas; Apologeticum Abelardi a discipulo Berengario Pictaviensi scriptum. Denique toti operi subjungentur indices rerum et præsertim nominum, in eorum usum inprimis concinnati qui scire gestiunt quæ scripta, antiqua vel recentiora, in manibus doctorum hominum duodecimo sæculo

VI

versari solita sint, ut inde lucem aliquam eliciant obscuris illis temporibus adhibendam.

Forsan et addere licebit nihil me et juvenes optimos qui mecum laboraverunt intentatum reliquisse ut perquam commoda et accurata esset hæc editio. Textum Amboesianum contulimus cum codicibus manuscriptis, quotiescumque tale auxilium ex Bibliotheca Parisiensi, aut Turonensi Trecensive nobis parare potuimus. Locos auctorum quos laudat Abælardus, omnes aut fere omnes sedulo indagavimus, et paucissimi sunt quorum "ontes non hic afferantur, seu inscii et aliud agentes eos omiserimus, seu nvitos et frustra inquirentes fefellerint. Imo præmisimus libro cuique præfatiunculam breviter exponentem qua occasione natus sit, quo scriptus consilio, quinam docti viri illi edendo aut illustrando insudaverint, et qui aliquando codices a nobis illius emendandi gratia fuerint explorati. Pluribus lectorem morari supervacaneum est. Id unum erat in votis et nunc quoque superest exoptandum, scilicet ut hæc Abælardi editio quæ tantum temporis impensæque absumpsit, et hodie in lucem infaustis prodit ominibus, civiles inter discordias quæ Galliam nostram et Europam fere omnem exagitant faciuntque ab his studiis aversas, saltem haud indigna videatur quæ longo licet intervallo comes addatur Benedictinis illis philosophorum scholasticorum editionibus, quas diurna nocturnaque manu versavi, et quarum mihi sobriam eruditionem ut æmulari pium officium visum est, sic in memoriam aliquantisper revocavisse summa laus foret et merces gratissima.

Dabam Parisiis, in ædibus Sorbonæ, mense octobri, MDCCCXLIX.

PETRI ABELARDI

ET

HELOISSE CONJUGIS EJUS

EPISTOLÆ.

Dum Abælardus, Sancti Gildasii abbas, vitam in periculis et anxietate continua traheret, ad amicum miseriis quoque conflictatum, longas de calamitatibus suis litteras misit, quæ quum in Heloissæ, jam in secessu Paracleti degentis, manus incidissent, ea vehementer commota statuit ad Abælardum scribere epistolam, qua solliciti animi ægritudines conjugi significaret. Cui quum paulo post Abælardus rescripsisset, commercium litterarum inter se habere inceperunt, ut de amoribus præteritis primum, dein de theologia, historia disciplinaque sacra colloquerentur. Eæ sunt celeberrimæ Heloissæ et Abælardi Epistolæ, quas primus post Amboesium edidit Rawlinson3, ad codicis manuscripti fidem, ut ipse prædicabat, recensitas atque emendatas. Codices Abælardi operum quum sint rariores et textus ab Amboesio datus non adeo purus videretur, nova editio eruditorum studia a principio non mediocriter commovit et deinde aliquo in pretio esse non desiit. Rawlinson vero codicis quem in manibus se habuisse gloriatur, formam describere omittit, declaratque tantum sibi « hunc mutuo datum >> ab amico cujus nomen malus pudor celat » Præterea si ad hoc attendimus, quod lectiones ab eo propositæ multum a priore textu abhorreant neque cognitis antea codicibus confirmentur, et ad loca vere corrupta nunquam pertineant, non arbitrari non possumus editorem nullo codice usum fuisse mendaciumque sibi adornavisse, ut fidem lectionibus fictitiis faceret, quas ex conjectura in Amboesianum textum inseruisset. Ea est Orellii opinio qui in editorem doli mali convictum acerrime invehitur: « Magnam quum hic promissor mihi expectationem movisset, post primam paginam accuratius examinatam statim intellexi mendacissimum hominem et nequam fuisse istum Rawlinson, neque quidquam præter ridiculas atque levissimas interpolationes obtendere voluisse lectoribus, ut Bentleium in mediæ ætatis scriptore fortasse æmularetur. » Nullo modo igitur ad textum constituendum iis lectionibus a Rawlinson allatis uti potuimus; eas tamen huic editioni subjunximus, quum ingeniosæ nobis viderentur.

[ocr errors]

Vide Quercetani notam 1. * Vide notam II.

3 Petri Abœlardi abbatis Ruyensis et Heloissæ abbatissæ Paracletensis Epistolæ, a prioris editionis erroribus purgatæ et Cod. Ms. collata eura Ricardi Rawlinson, Londini, 1718, in-8°. Magistri Petri Abælardi Epistola

4

quæ est Historia Calamitatum suarum ad amicum scripta. Heloissæ et Abælardi Epistolæ quæ feruntur quatuor priores. Additis Codd. Amboesii et Rawlinsonii variis lectionibus. Edidit J. Gaspar Orellius. Turici, 1841, in-4o. Cf. Rerum gallicarum Script., t. XIV, p. 278.

Minus etiam aut potius nihil opis nobis fuit in editionibus quibusdam aliis, in quibus Epistolæ Abælardi et Heloissæ cum gallica translatione in lucem prodierunt'; interpretationem enim magis curæ habuerunt editores quam textum, quem, licet se emendaturos esse polliciti essent, omnino neglexere.

Spem fructus amplioris nobis fecerat ab Orellio data Calamitatum Historiæ et priorum quatuor epistolarum recensio. Vir autem eruditissimus quum nullum in potestate codicem haberet, emendationes quæ potuissent videri incerta omisit, et solummodo operam dedit ut textum Amboesii fideliter transcriberet.

Itaque quum nulla esset litterarum Abælardi critica editio quam sequeremur, textus emendandi munus pro virili parte suscipere debuimus. Tres vel plures codices recensuerat Amboesius « quorum unum nactus erat in Armorica..... alterum ex Philippo Portao, abbate tyronio, poeta ei amicissimo, tertium ex monasterio paracletensi. » Quo isti codices abierint incertum est, nisi unus aut alter idem sit ac codex regius 2544, qui Francisci Amboesii nomen præfert. Præter codicem illum, qui non decimo sexto sæculo anterior est et ubi multa desunt, sed in quo uno ex iis quos novimus regula sanctimonalium coutinetur, duos codices alios recognovimus e bibliotheca regia parisiensi 2545 et 2923, et tertium insuper e bibliotheca trecensi 802, qui videtur antiquissimus. Codex regius 2923 Francisci Petrarchæ fuit, cujus etiam manu nonnulla initio exarata fuisse putantur. Scripturæ decor atque emendata textus sinceritas dignum possessore antiquo præstat. Duos habet insuper bibliotheca regia codices sangermanenses; sed ad septimum decimum sæculum vel ad finem sexti decimi referendi sunt, et auctoritate carent. Post nonnullas paginas perlectas recensionem horum, ut inutilem, prætermisimus. In notulis et variis lectionibus omnes codices sic sunt designati: Littera A indicat codicem 2544; B cod. 2545; C cod. 2923; D. cod. trecensem; Amb. MS. varias Amboesii lectiones; RMS. eas quas Rawlinson proposuit. Quasdam quoque notulas nobis suppeditavit codex gallicus e bibliotheca regia 72732, in quo interpretationem litterarum Abælardi Joanni poetæ, vulgo Jean de Meung, ascriptam et nondum in lucem editam invenias.

Litteris Abælardi et Heloissæ addiderat Amboesius argumenta, quæ in nostram editionem retulimus. Luculentas etiam Andreæ Quercetani notas de Historia Calamitatum, quamvis longiores sint, inseruimus, quibusdam tamen emendatis et catalogo abbatissarum Paracleti in appendicem rejecto.

Miram quamdam Orellius opinionem attulit quam ob auctoris nomen non possumus præterire. Arbitratur Historiam Calamitatum scriptam utique ab Abælardo plenamque illi fidem esse tribuendam ; sed Litteras subdititias esse posse suspicatur. Quibus allatam opinionem argumentis confirmare possit gravissimus judex, nescimus. Obstant non modo codicum testimo

'Les véritables Lettres d'Abaillard et d'Héloïse, tirées d'un ancien manuscrit latin trouvé dans la bibliothèque de François d'Amboise, conseiller d'État, traduites par l'auteur de leur vie (D. Gervaise), avec des notes historiques et critiques très-curieuses. Paris, 1723, 2 vol. in-12. — Lettres d'Héloïse et d'Abailard, nouvelle traduction, avec le texte à côté, par J. Fr. Bastien. Paris, 1782, 2 vol. in-8°. - Lettres d'Héloïse et d'Abailard, édition ornée de huit figures, etc. Paris, 1796, 3 vol. in-4o.- Ancienne Hé loïse, manuscrit nouvellement retrouvé des lettres inédites

d'Abailard et d'Héloïse, trad. par de Longchamps et publ. par A. de Puyberland. Paris, 1823, 2 vol. in-8°. - Abailard et Héloïse, avec un aperçu du xe siècle, etc., par F. C. Turlot. Paris, 1823, in-8°. - Lettres d'Abailard et d'Héloïse, traduites sur les manuscrits de la Bibliothèque royale, par E. Oddoul. Paris, 1840, 2 vol. in-8°.- Lettres d'Abailard et d'Héloïse, traduction littérale par le bibl. Jacob, précédée d'une notice littéraire, historique et bibliographique, par M. Villenave. Paris, 1840, 1 vol. in-12.

nia, et universa nec interrupta omnium fides, verum etiam scribendi ratio. Abælardi enim in litteris etiam deprehendas candidum scribendi genus, et pressum et nervosum, et simul jejunitatem quamdam orationis quam in ceteris ejus operibus reperias. Historia Calamitatum, quæ Orellio fide digna videtur, unum est forsan omnium Abælardi operum, in quo si quis minutius omnia excutere velit, possit quædam animadvertere quæ cum ingenio auctoris cæterisque ejus operibus parum congruant. Laudanda est prorsus quæ a veris falsa secernit sagacitas, dummodo in pravam dubitandi consuetudinem non abeat.

EPISTOLA I,

QUÆ EST HISTORIA CALAMITATUM1 ABÆLARDI, AD AMICUM SCRIPTA.

ARGUMENTUM.

Hanc epistolam ex monasterio Divi Gildasii 2, in minore Britannia sito, quod tunc ipse Petrus Abælardus abbas regebat, scribit ad amicum cujus nomen tota epistola, licet prolixa, nec ipse edit, nec etiam Heloissa, quum hujus epistolæ meminit in secunda. Est autem narratoria. Toto enim epistolæ textu suam vitam ante actam ab infantia ad illud usque tempus, quo hanc scripsit, diligenter enarrat; nullam tamen Joannis Rozelini mentionem facit, quo philosopho doctissimo præceptore usum Otho frisingensis episcopus, gravis scriptor, qui eodem vivebat tempore, affirmat. Cæterum quid, quo animo egerit vel scripserit, quid passus sit, quanta invidia æmuli in eum exarserint, graphice describit, atque obtrectatoribus suis cursim ex occasione breviter et argute respondet. Denique hanc epistolam potius ad propriam, quam ad amici consolationem scripsisse videtur, scilicet ut et præsentes calamitates ex recordatione præteritarum lenius ferret, et imminentium periculorum timorem facilius detergeret. Nullas enim amici molestias cum suis confert, ut ex comparatione graviores appareant.

Sæpe humanos affectus aut provocant, aut mitigant amplius exempla quam verba. Unde post nonnullam sermonis ad præsentem habiti consolationem, de ipsis calamitatum mearum experimentis consolatoriam ad absentem scribere decrevi : ut in comparatione mearum, tuas aut nullas, aut modicas tentationes recognoscas, et tolerabilius feras.

CAP. I.

De loco nativi-
Latis Petri
Abælardi.

Ego igitur oppido quodam oriundus', quod in ingressu minoris Britanniæ constructum, ab urbe nannetica versus orientem octo credo miliariis remotum, proprio vocabulo Palatium appellatur. Sicut natura terræ meæ vel generis animo levis, ita et ingenio extiti ad litteratoriam disciplinam facilis". Patrem autem ha- De parentibus bebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur. Unde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut quoscunque filios haberet, litteris antequam armis instrui disponeret. Sicque profecto actum est.

6

[blocks in formation]

ejus.

« PoprzedniaDalej »