Obrazy na stronie
PDF
ePub

21

mandare: et sancit in posterum, ne quis hujus supplicio levando se jactare, et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit. adjungit etiam publicationem bonorum, ut omnes animi cruciatus et corporis, etiam egestas ac mendicitas consequatur. 6 Quamobrem sive hoc statueritis; dederitis mihi comitem ad concionem, a populo carum atque jucundum. sive Silani sententiam sequi malueritis; facile me atque vos a crudelitatis vituperatione defendetis; atque obtinebo, eam multo leviorem fuisse. Quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris immanitate punienda crudelitas? ego enim de meo sensu judico. Nam ita mihi salva republica vobiscum perfrui liceat, ut ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate animi moveor, (quis enim est me mitior?) sed singulari quadam humanitate et misericordia. Videor enim mihi hanc urbem videre, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem: cerno animo sepulta in patria, miseros atque insepultos acervos civium: versatur mihi ante oculos adspectus Cethegi, et furor in vestra caede bacchantis. Cum vero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse hunc Gabinium, cum exercitu venisse Catilinam, tum lamentationem matrumfamilias, tum fugam virginum atque puerorum, ac vexationem virginum Vestalium perhorresco: et, quia mihi vehementer haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos, qui ea perficere voluerunt, me severum vehementemque

21 populo carum. Delevi Romano ex edd. W. 1480. et scholiaste vetere, quod ab h. 1. est alienum. Omisit etiam tacite Graevius.

"praebeo. Etenim quaero, si quis paterfamilias, liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium de servis non quam acerbissimum sumserit: utrum is clemens ac misericors, an inhumanissimus et crudelissimus esse videatur? mihi vero importunus ac ferreus, qui non dolore ac cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque lenierit. Sic nos in his hominibus, qui nos, qui conjuges, qui liberos nostros trucidare voluerunt: qui singulas uniuscujusque nostrûm domos, et hoc universum reipublicae domicilium delere conati sunt: qui id egerunt, ut gentem Allobrogum in vestigiis hujus urbis, atque in cinere deflagrati imperii collocarent: si vehementissimi fuerimus, misericordes habebimur: sin remissiores esse voluerimus, summae nobis crudelitatis in patriae civiumque pernicie fama subeunda est. Nisi vero cuipiam L. Caesar, vir fortissimus et amantissimus reipublicae, crudelior nudiustertius visus est, cum sororis suae, feminae electissimae, virum praesentem et audientem, vita privandum esse dixit, cum avum jussu consulis interfectum, filiumque ejus impuberem, legatum a patre missum, in carcere necatum esse dixit: quorum, quod simile factum ? quod initum delendae reipublicae consilium? largitionis voluntas tum in republica versata est, et partium quaedam contentio. Atque illo tempore hujus avus Lentuli, clarissimus vir, armatus

22 praebeo.] Graevius edidit praebebo, quod in suis Mss. reperit, ut et Gruterus in tribus. Sic et edd. R. 1480. Br. Med. Ald. quas non inspexit Graev. Praebeo restituit Petrus Victorius, quod est in ed. W. idque verum est. Sermo est non de futuro, sed de praesenti. Supra jam dixerat, in hac causa vehementior sum. Hic quoque librorum suorum amor virum recti judicii decepit. Paullo post male non abest edd. pr. in quibus et alia hic vitia sunt, ut sanxerit in ed. R. Br. In Graeviana casu omissa videtur. nam nihil monet: et sententia ratioque subjecta necessariam facit negationem.

[blocks in formation]
[ocr errors]

23

Gracchum est persecutus: ille etiam grave tum vulnus accepit, ne quid de summa republica minueretur hic ad evertenda fundamenta reipublicae Gallos 24 arcessit, servitia concitat, Catilinam vocat, attribuit nos trucidandos Cethego, ceteros cives interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam vastandam diripiendamque Catilinae. 25 Veremini, censeo, ne in hoc scelere tam immani ac nefando, *nimis aliquid severe statuisse videamini; cum multo magis sit verendum, ne remissione poenae crudeles in patriam, quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostes fuisse videamur. Sed ea, quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. 28 Jaciuntur enim voces, quae

Est ab

23 ne quid de summa rep.] Sic ed. W. ut et Mss. quidam habent. Edd. R. 1480 Br. ex libris tamen, de summa dignitate reip. b. 1. aliena dignitas: agebatur res, quae valde ad salutem reip. pertineret.

24 arcessit- concitat concitavit

-

[ocr errors]

vocat.] Haec pro perfectis arcessivit evocavit dedi cum Graevio, qui sic in quatuor Mss. reperit: ita et ed. W. estque efficacius. evocandi verbum est alienum, immo advocabat Catilinam.

25 Vereamini, censeo.] E vestigiis ed. W. quae habet Vere enim een seo, corrigo Veremini, quod et ante ex re et sententia conjeceram. Tum censeo intelligendum est, credo, quod Lambinus reponi volebat. Censere pro putare, credere dicitur sane, etsi raro, ut Brut. 91; at ironice et sine regimine dici, nondum alibi reperi.

26 nimis aliquid severe statuisse.] Mihi semper aliquid suspectum fuit, conjecique delendum esse. Reperi deinde in ed. W. nimis aliquid severius st. in ed. 1480. n. a. severi. eo magis interpolatus locus visus est: Legendum aut nimis severe, aut aliquid severius, deleto nimis. Ambigo, utrum praeferendum sit. Pro nefando edd. quaedam vett. nefurio. leve est.

27 Sed ea, quae exaudio.] Ex edd. quibusdam pr. ut W. addidi ea, quod aut hic aut ante dissimulare esse debet. Sic et Graevius tacite Edidit. Exaudio de fama rarum est.

28 Jactantur e. voces.] Sic edd. vett. omnes, praeter unam W. quae habet jaciuntur, quod in pluribus Mss. repertum recepit Graevius: quem nos imitati sumus: nec sensu non discrepant, ut Grutero et Graevio visum. Jaciuntur hic aptius est, atque minus altero jactantur. Juctantur conveniret inimicorum Ciceronis insolentiae, amicis Catilinae. At hic loquuntur viri boni, amici causae Ciceronis, sed

perveniunt ad aures meas, eorum, qui vereri videntur, ut habeam satis praesidii ad ea, quae vos statueritis hodierno die, 2 transigunda. Omnia et provisa, et parata, et constituta sunt, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia, tum multo etiam majore populi Romani, ad summum imperium retinendum, et ad communes fortunas conservandas, voluntate. Omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium denique aetatum plenum est forum, plena templa circa forum, pleni omnes aditus hujus loci ac templi. Causa enim est post urbem conditam haec inventa sola, in qua omnes sentirent unum atque idem, praeter eos, qui cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius, quam soli perire voluerunt. Hosce ego homines excipio et secerno libenter. neque enim in improborum civium, sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. Ceteri vero, dii immortales ! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem dignitatem salutemque consentiunt? Quid ego hîc equites Romanos, commemorem? qui vobis 30 ita summam ordinis consiliique concedunt, ut vobiscum de amore reipublicae certent: quos ex multorum annorum dissensione ad hujus ordinis societatem concordiamque revocatos, hodiernus dies vobiscum atque haec causa conjungit: quam conjunctionem si

31

timidi. Hi interdum inter amicos sic loquebantur: quod est jacere voces. v. Clav. in h. v.

29 transigunda.] Ed. W. 1480. transeunda. quod non spreverim. v. Cort. ad Sall. Cat. c. 1. ubi pariter Mss. inter transire et transigere fluctuant.

30 ita summam ordinis consiliique] i. e. locum primum inter ordines, et jus de rep. deliberandi ac decernendi ; exquisita latinitate.

31 ad hujus ordinis societatem] i. e. conjunctionem in republ. quam communem sibi cum senatu putant, praesertim postquam judicia communia utrique fuere.

33

94

Gracchum est

nus acce

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

perpetuam in repubobis, nullum posthac ma

[ocr errors]
[ocr errors]

esticum ad ullam reipublicae partem Pari studio defendendae reipublicae is item universos: quos cum casu haec dies ad isse video tribunos aerarios, fortissimos viros: frequentasset, video 32 ab exspectatione sortis

aerarium

ad communem

nuorum adest

salutem esse conversos. Omnis ingemultitudo, etiam tenuissimorum. Quis

sessio libertatis, lux denique haec ipsa, et hoc comest enim, cui non haec templa, adspectus urbis, pospatriae solum, cum sit carum, tum vero dulce..

mune

8 atque jucundum? Operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere ; qui virtute sua fortunam civitatis consecuti, hanc patriam esse judicant: quam quidam hinc nati, et summo nati loco, non patriam suam, sed urbem

vere suam

32 ab exspectatione sortis.] Graevius addidit e Mss. amore debitae pecuniae, quae manifeste est nota glossatoris. Recte sortem interpretantur de sortitione scribarum; cujus quisque proximo anno scriba esse deberet. Ceterum ex ed. W. dedi haec dies pro hic d. Edd. pr. etiam habent frequentes advocavit: aliae item, ut Mss. quidam fr. advocasset. Victorius edidit frequentasset: inde ceteri deinceps. Plusquamperfectum mihi hic non satis placet. Secundum analogiam debebat esse frequentarit, vel etiam frequentavit, sicut in altera lectione est advocavit, omninoque illud cum suspectum est, quod illam temporis varietatem attulit. Veram Ciceronis manum puto esse: scribas item universos, quos casu haec d. a ae. frequentavit, video, etc.

33 qui virtute sua fortunam civ. consecuti.] In hoc loco fluctuant valde libri scr. et edd. De scriptis adiri notae Grut. et Graev. possunt de edd. videbimus, quos illi praetermisere. Ergo lectio ea, quam nos recepimus, est in edd. W. 1480. Vict. Graev. Altera est, qui fortunam civitatis cons. in edd. Br. Med. Ald. Lamb. etc. tertia; qui fortuna sua jus civitatis consecuti: quae debetur Mureto, recepta et a Grutero. omnes sunt bene latinae, sed una prima est Cicerone digna, quia 1. sola habet acumen per antitheta, virtutem et fortunam : 2. sola satis honesta est libertinis. nam sola laudem habet: altera, qui fortuna sunt civitatis jus consecuti, etiam offensionem, quod eorum fortunae tribuit rem, quae etiam in stultis et improbis esse potest. Jus civitatis est glossa. Civitatem autem potuit exprimere per fortunam civitatis, quia, etsi quis per virtutem consequitur libertatem et jus civ. tamen in eo est fortunae etiam bonu, quis non semper virtus accipit, quod meretur.

« PoprzedniaDalej »