Obrazy na stronie
PDF
ePub

47

12 lium sedemque servaret. Sed, quoniam earum rerum, quas ego gessi, non est eadem fortuna atque conditio, quae illorum, qui externa bella gesserunt: quod mihi cum his vivendum sit, quos vici ac subegi; isti hostes aut interfectos aut oppressos reliquerunt: vestrum est, Quirites, 48 si ceteris sua facta prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere. mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent, ego providi: ne mihi noceant, vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil jam ab istis noceri potest. magnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est: magna in republica dignitas, quae me semper tacita defendet: magna vis est conscientiae, quam qui negligent, cum me violare volent, se ipsi indicabunt. Est etiam in nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus, sed etiam omnes improbos ultro semper lacessamus. Quodsi omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis, se in me unum convertit: vobis erit providendum, Quirites, qua conditione posthac eos esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus. Mihi quidem ipsi quid est, quod jam ad vitae fructum possit acquiri, praesertim cum neque in honore

49

47 cum his vivendum.] Ita pro illis e Mas. suis edidit Graevius, bene.

48 sic c. sua facta prosunt.] Haec est lectio ed. W. quae et in Ms. Franc. erat, eaque vera. non enim necesse erat addi, qualia essent: intelligebatur per se. Glossatores adscripsere recta, id in textum male receptum. Potest recta facta e latinitate defendi: nam et malum dictum reperitur: sed correxere librarii recte, ut erat in libris Graevii, qui et sic edidit facta sua.

-

49 Quodsi omnis impetus depulsus convertit.] Sic edd. pr. Aldus fecit, omnes impetus depulsi converterint. Vetus restituit Aldus jun. et Graevius, nisi, quod pro convertit dedere converterit, repertum a Graevio in libris. Sed et illud arbitror ferri posse.

vestro, neque in gloria virtutis, quidquam videam altius, quo quidem mihi libeat adscendere? Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in consulatu, privatus tuear atque ornem: ut, si qua est invidia in conservanda republica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. denique ita me in republica tractabo, ut meminerim semper quae gesserim, curemque, ut ea virtute, non casu, gesta esse videantur. Vos, Quirites, quoniam jam nox est, veneramini illum Jovem, custodem hujus urbis ac vestrum, atque in vestra tecta discedite : et ea, quamquam jam periculum est depulsum, tamen aeque ac priori nocte, custodiis vigiliisque defendite. id ne vobis diutius faciendum sit, atque ut in perpetua pace esse possitis, 50 providebo, Quirites.

50 providebo Quirites.] Addidi Quirites ex edd. pr. ut Graevius e Mss.

[ocr errors]

M. TULLII CICERONIS

IN

L. CATILINAM QUARTA,

HABITA IN SENATU.

ORATIO SECUNDA ET VICESIMA.

VIDEO, patres conscripti, in me omnium vestrûm ora 1 atque oculos esse conversos. video, vos non solum de vestro ac reipublicae, verum etiam, si id depulsum sit, de meo periculo esse sollicitos. Est mihi jucunda in malis, et grata in dolore, vestra erga me voluntas: sed eam, per deos immortales! quaeso, deponite, atque obliti salutis meae, de vobis ac de liberis vestris cogitate. 'Mihi quidem si haec conditio consulatus data est, ut omnes acerbitates, omnes dolores cruciatusque perferrem: feram non solum fortiter, sed etiam libenter, dummodo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur. Ego sum ille consul, patres conscripti, cui non forum, in quo omnis aequitas continetur; non campus, consularibus auspiciis consecratus; non curia, summum auxilium omnium gentium: non domus, commune perfugium; non lectus, ad quietem datus: non denique 2 haec sedes

1 Mihi quidem.] Quidem delevit Graevius e suis Mss. nec est in edd. pr. Primus addidit Victorius. Mihi rectum videtur: nam in hac forma orationis, qua quid ad alterum proprie restringitur, semper additur. Alias non primo loco mihi posuisset, sed dixisset: Quodsi mihi, etc. Gr. qua μev dn el, etc.

2 haec sedes honoris, sella curulis.] Ultima spuria judicantur a viris doctissimis: idque ita manifestum esse, ut clarius esse non possit, estque glossa alterius, sedes honoris, nec ea vera. nam non modo, aut non VOL. VII.

8*

honoris, umquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit. Ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore, in vestro timore, sanavi. Nunc, si hunc exitum consulatus mei dii immortales esse voluerunt, ut vos, patres conscripti, populumque Romanum ex caede misera, conjuges liberosque vestros, virginesque Vestales ex acerbissima vexatione; templa atque delubra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrûm ex foedissima flamma; totam Italiam ex bello et vastitate eriperem: quaecumque mihi uni proponetur fortuna, subeatur. Etenim, si P. Lentulus suum nomen, inductus a vatibus, fatale ad perniciem reipublicae fore putavit: cur ego non laeter, meum consulatum ad salutem reipublicae prope fatalem ex2 stitisse? Quare, patres conscripti, consulite vobis, prospicite patriae, conservate vos, conjuges, liberos, fortunasque vestras, populi Romani nomen salutemque defendite mihi parcere, ac de me cogitare desinite. Nam primum debeo sperare, omnes deos, qui huic urbi praesident, pro eò mihi, ac mereor, relaturos gratiam esse. deinde, 3 si quid obtigerit, aequo animo paratoque moriar. neque enim turpis mors forti viro potest accidere, neque immatura consulari, nec misera sapienti. Nec tamen ego sum ille ferreus, qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis moerore non

tam sella, sed locus est ille penes quem essent fasces. quibusdam additur id est.

princeps in senatu, ubi sedebat, praesidebat, Signum glossae etiam est, quod in libris Delevi.

3 si quid obtigerit.] Alias Latini in hac quidem sententia semper dicunt, si quid acciderit? non s. q. obtigerit aut contigerit: etsi contingere interdum et in deteriorem partem dicitur. Itaque si ullum vestigium alius lectionis in libris esset, corrigerem. Et tamen credo esse vitiosum.

4 ille ferreus.] Rarior usus pronominis observetur, pro talis, ejus modi.

« PoprzedniaDalej »