Obrazy na stronie
PDF
ePub

6

introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex iis, quae Galli insimulabant, negavit. Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima sunt visa argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique uniuscujusque confessio, tum multo illa certiora, color, oculi, vultus, taciturnitas. sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim nonnumquam inter se adspiciebant, ut non jam ab aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur. Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului, 22 de summa republica quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est consecutus. Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit, exponam. Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea, respublica periculis sit maximis liberata: deinde L. Flaccus et C. Pomtinus, praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac jure

23

21 sed ipsi a se vid.] Sic ed. W. quod bene latinum est. Sed aures non implet, nec est soni Ciceroniani. Scripsisset certe: non jam ab aliis, sed a se ipsi indicari vid. Itaque praetuli lectionem edd. R. 1480. Br. Med. sed indicare se ipsi v. quod olim deseruit Aldus, restituit Graevius, nulla edd. veterum mentione facta. At illi libri veteres Mureti sunt, ut opinor, illi editi. Sed omnino Graevius in his orationibus edd. veteres, quas habuit, non contulit.

22 de summa republica.] Hic recepi summa rep. pro summa reip. quod alias aeque bene dicitur, ut supra dictum, quia in ed. W. est de summa republica salute: nam salute est e glossa. Idem est in ed. R. Br. summa R. P. salute. Sed inde edd. 1480. Med. fecere de summa reip. salute: quod est exquisite latinum, sed in hoc genere relationis non usitatum. Aldus autem salute delevit, quem ceteri secuti sunt ad usque Graevium, qui de summa rep. dedit ex uno codice suo scr.

23 sine ulla varietate.] tum, (v. Clav.) quam quod nibus deinceps editoribus. satore, nec a correctore est.

Hoc malui edere, quia in hac re est usitaest in ed. W. sine mora, desertum ab omId tamen considerandum, nam nec a glos

24

faudantur: atque etiam viro forti, collegae meo, laus impertitur, quod eos, qui hujus conjurationis participes fuissent, a suis et reipublicae consiliis removisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum se praetura abdicasset, tum in custodiam traderetur: itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in custodiam traderentur: atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat : in M. Caeparium, cui ad sollicitandos pastores Apuliam esse attributam, erat indicatum: in P. Furium, qui est ex his colonis, quos Fesulas L. Sulla deduxit: in Q. Manlium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus: in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos 25 ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta conjuratione, tantaque vi ac multitudine domesticorum hostium, novem hominum perditissimorum poena, republica conservata, reliquorum mentes sanari posse

25

24 a suis et reip. consiliis rem.] Graevius edidit et a reip. cons. Sed mihi alius vitii suspicio est. Reipublicae consilia quaenam sunt? An publica? Cur ergo non sic est ? Antonius cum ante favisset Catilinae factioni, captus beneficiis Ciceronis et aliis, recessit ab ea, et nihil sibi cum iis commune esse voluit. Hoc est, a suis consil. removit. In ed. W. est a suis r. p. consiliis r. An eae literae sunt e nota marginis, quae indicaret, rem hanc pertinere ad statum civitatis publicum: vel voluit dare de r. p.

25 ex his coloniis, quas Fesulas L S. deduxit.] Sic edd. pr. et scr. quod sciam omnes. Sed supra jam monuimus, in unam urbem non potuisse plures colonias deduci. Itaque conjeci olim ex his colonis, quos, etc. Atque et Brutus velut per conjecturam ad II, 9. sic corrigit. Sed quid opus conjecturis? Sic jam edidere Aldus, Vict. Cratand. R. Steph Sed Herv. et P. Manutius vetus restituere, unde in sequentes omnes venit, nemine animadvertente.

26 ad G. perductos esse.] Debebat esse deductos. Sed dixit in deterius perductos, quod obscene dicitur, v. Clav. in h. v. quia mało consilio eo deducti erant.

[blocks in formation]

7

29

27

arbitraretur. Atque etiam supplicatio diis immortali bus pro singulari eorum merito, meo nomine decreta est, Quirites: quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit: et his decreta verbis est, QUOD URBEM INCENDIIS, CAEDE CIVES, ITALIAM BELLO LIBERASSEM. Quae supplicatio si cum ceteris conferatur, Quirites, 2 hoc intersit, quod ceterae bene gesta, haec una, conservata republica, constituta est. Atque illud, quod faciendum primum fuit, factum atque transactum est. Nam P. Lentulus, 30 quamquam patefactus indiciis et confessionibus suis, judicio senatus, non modo praetoris jus, verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit: ut, quae religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo liberaremur.

Nunc, quoniam, Quirites, sceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos jam et comprehensos tenetis, existimare debetis, omnes Catilinae copias, omnes spes atque opes, his depulsis urbis periculis, concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto

27 si cum ceteris conferatur.] Edd. pr. addunt supplicationibus. Omisit primus Aldus, post hunc omnes ante Graevium. Sane malim supplicatio omitti, quam supplicationibus.

28 hoc intersit.] Bene. Sic omnes edd. et scr. praeter duos Graev. Librarii non assecuti sunt, ut saepe, vim conjunctivi. Modestius est intersit, quam interest Graevii. TOUTO Siapig av.

29 Atque illud, etc.] Est forma concludendi loci bene latina. Sic: Atque haec dicta sunt, et similia.

30 quamquam patefactus indiciis et conf. suis.] Edd. pr. habent patefactis: quod mollius est, quam patefactus, si cum indiciis comparetur, et intelligantur indicia aliorum. Sed cum suis ind. et conf. durum est. Itaque patefactus praetuli, quod primus dedit Aldus.

31

Catilina, nec mihi esse P. " Lentuli somnum, nec L. Cassii adipem, nec Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. Ille erat unus timendus ex his omnibus, sed tamdiu, dum moenibus urbis continebatur. omnia norat, omnium aditus tenebat: appellare, tentare, sollicitare poterat, audebat: erat ei consilium ad facinus aptum : consilio autem neque lingua, neque manus deerat. Jam 32 ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. neque vero, cum aliquid mandaverat, confectum putabat. nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret frigus, sitim, famem ferre poterat. Hunc ego hominem tam acrem, tam paratum, tam audacem, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem, nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem, (dicam id, quod sentio, Quirites,) non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem. 33 Non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto ante exitii et fati diem reipublicae denuntiasset, neque commisisset, ut signum, ut litterae suae testes denique manifesti sceleris deprehenderentur. quae nunc, illo absente, sic gesta sunt, ut nullum in privata domo furtum um

31 Lentuli somnum] pro somnolentia, ut supra dormiens pro some nolento sic statim adeps pro tarditate. Miror, Graevio arrisisse lectionem Mss. suorum duorum somnium, quae etiam in ed. W. est. non hic de vana spe sermo est, sed de vitiis hominum, per quae ad res gerendas idonei non sunt.

32 ad certas res.] Ita ed. W. recte, ut plures Mss. Mureti et Graevii. Errore operarum, ut opinor, irrepsit in ed. 1480, quae alias fere ed. W. sequitur, ceteras, et inde ad sequentes fluxit; quamquam et ed. R. sic habet.

33 Non ille nobis.] Sic edd. pr. Aldus dedit vobis, nescio an consulto; quod inde in omnes edd. venit: quamquam et hoc rectum est. Dicitur enim utrumque enclitice, ut mihi et tibi. Eaedem edd. pr. habent mox exitii et fati diem, ut et scr. plures, non exitium et fati diem, ut recentiores, inde ab Aldo. Recte vetus restituit Graevius.

in

quam sit tam palam inventum, quam haec tanta 34 republica conjuratio manifesto inventa atque deprehensa est. Quodsi Catilina in urbe ad hanc diem remansisset quamquam, quoad fuit, omnibus ejus consiliis occurri atque obstiti,tamen, ut levissime dicam,dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, dum ille in urbe hostis fuisset, tantis periculis rempublicam, tanta pace, tanto otio, tanto silentio, liberassemus. 8 Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata, ut deorum immortalium nutu atque consilio et gesta et provisa esse videantur. idque cum conjectura consequi possumus, quod vix videtur humani consilii tantarum rerum gubernatio esse potuisse: tum vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos paene oculis videre posseNam, ut illa omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum jactus, ut terrae motus, ut cetera, quae tam multa, nobis consulibus, facta sunt, ut haec, quae nunc fiunt, canere dii immortales viderentur: hoc certe, Quirites, quod sum dicturus, neque praetermittendum, neque relinquendum est. Nam profecto memoria tenetis, Cotta et Torquato consulibus, 36 complures in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra

mus.

35

34 in republ.] Sic esse legendum pro in remp. ex re et privata domo, cui hoc opponitur, patet. Sed sic et scr. fere habent. In edd. pr. est in r. p. unde Aldus fecit in remp.

35 ut cetera, quae tam multa.] Vulgo ceteraque, quae. illud melius, quod in libris scr. reperit Muretus. Edd. pr. habent quae ita nobis Coss. unde forte melius ita multa Sed totus locus hic in libris varie

legitur, ut interpolatus esse videatur.

36 complures in Capitolio res.] Ita est in ed. W. quod non vidit, qui eam editionem in manibus habebat, Gruterus, qui hanc lectionem etiam in Mss. Pall. et duobus aliis reperit, et in nullo edito libro esse dixit, ceterum non contemnendam putavit. Nullae in Capitolio turres, et in sequentibus, ubi commemorantur res, quae fulmine percussae sunt, nulla turris mentio. Itaque non dubitavi recipere pro vulgato turres.

« PoprzedniaDalej »