Obrazy na stronie
PDF
ePub

11

62

rum. Habes, ubi ostentes illam praeclaram tuam patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium; quibus te brevi tempore confectum esse senties. Tantum profeci tum, cum te a consulatu repuli, ut exsul potius tentare, quam consul vexare rempublicam posses: atque ut id, quod esset a te scelerate susceptum, latrocinium potius, quam bellum nominaretur.

Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope justam patriae querimoniam detester ac deprecer : percipite, quaeso, diligenter, quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim, si mecum patria, quae mihi vita mea multo est carior; si cuncta Italiae ; si omnis respublica loquatur: M. Tulli, quid agis? tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem conjurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patieris, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? nonne hunc in vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? Quid tandem impedit te? mosne majorum ? at persaepe etiam privati in hac republica perniciosos cives morte multarunt: an leges, quae 63 de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? at numquam in hac urbe ii, qui a republica defecerunt, obeundum. Quare otiosi hic commemorentur, non intelligo: sensus est, ut occidat, et occisos spoliet.

62 cum te a cons. repuli.] Nempe, cum ipse consul perfecit, ut ejus in comitiis consularibus ratio non haberetur. Male quidam intelligunt de comitiis, quibus Cicero competitor cum vicit. Competitores non repellunt, sed populus et magistratus.

63 de supplicio civium Rom.] Male Graevius e libris scr. duobus recepit civium reorum, quod et edd. Rom. Br. habent. Quis sic loquitur? Est autem modus loquendi e legibus de jure Civium Rom. ut Porcia et aliis, in quibus aut simpliciter est civis nomen, aut cum adjuncto Rom. v. et infr. IV, 5. Amor librorum suorum decepit virum doctum, ut alios.

civium jura tenuerunt: an invidiam posteritatis times? praeclaram vero populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione majorum, tam mature ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si propter invidiam, aut alicujus periculi metum, salutem civium tuorum negligis. Sed, si quis est invidiae metus: num est vehementius ac fortitudinis invidia, quam inertiae ac nequitiae pertimescenda? An, cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum? Hic ego 12 sanctissimis reipublicae vocibus, et eorum hominum, qui idem sentiunt, mentibus, pauca respondebo. Ego, si hoc optimum factu judicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari: unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim, si 64 summi viri, et clarissimi cives, Saturnini, et Gracchorum, et Flacci, et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt: 65 certe mihi verendum non erat, ne quid, hoc 6 parricida civium interfecto, invidiae mihi in posteritatem redundaret. Quodsi ea mihi maxime impenderet: tamen hoc animo semper fui, ut invidiam virtute partam, gloriam, non invidiam putarem. Quamquam nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae imminent, non videant: aut ea, quae vident, dissimulent: qui spem Catilinae mollibus sententiis

66

64 summi viri et cl. cives.] Ed. W. summi et clar. viri. Graevianum summi et cl. viri cives non placet.

65 certe mihi v. n. e.] Sic Graevius bene pro c. v. mihi n. e. Sed mihi tamen verbum mihi suspectum est: nam et post est mihi, quo loco proprie stare debebat: Si summi viri, etc. certe verendum non erat, ne quid- - - invidiae mihi i. p. redundaret.

66 parricida civium.] Civium glossam sapere videatur, at et parricida liberûm est ap. Liv. III, 50. vid. Clav.

rent.

aluerunt, conjurationemque nascentem non credendo eorroboraverunt. quorum auctoritatem secuti multi, non solum improbi, verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse diceNunc intelligo, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat conjurationem esse factam, neminem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto, intelligo hanc reipublicae pestem paullisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quodsi

se ejecerit, secumque suos eduxerit, et eodem ceteros undique collectos 67 naufragos aggregaverit: exstinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta reipublicae pestis, verum etiam stirps ac semen malo13 rum omnium. Etenim jamdiu, patres conscripti, in his periculis conjurationis insidiisque versamur: sed, nescio quo pacto, omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quod si ex tanto latrocinio iste unus tolletur; videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati: periculum autem residebit, et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus reipublicae. Ut saepe homines aegri morbo gravi cum aestu febrique jactantur, si aquam gelidam biberint, primo relevari videntur; deinde multo gravius vehementiusque afflictantur: sic hic morbus, qui est in republica, relevatus istius poena, vehementius, civibus reli

67 naufragos.] Unde repente hic naufragi? An a glossatore e II, H? Ita videtur. Sermo est de gociis Catilinae, extra urbem qui essent. 68 vivis reliquis.] Sic edd. superiores: Graevius reliquis vivis. At unde hie rivi, et quare hi commemorantur diserte? Immo reliquis civibus, ut est in edd. R. Br. Med. et sic edidi: nisi vero utrumque est a glossa, ut mihi visum est de vivis ante, quam lectionem civibus reperissem. Similiter mox civis per glossam in textum venit: sit denique inscriptum in fronte uniuscujusque civis: quod nos cura

quis, ingravescet. Quare, patres conscripti, secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro deinque, id quod saepe jam dixi, secernantur a nobis, desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare, sit denique inscriptum in fronte uniuscujusque, quid de republica sentiat. Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, illustrata, oppressa, vindicata esse videatis.

Hisce ominibus, Catilina, cum summa reipublicae salute et cum tua peste ac pernicie, cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque junxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tum tu, Jupiter, qui iisdem, quibus haec urbs, auspiciis a Romulo es constitutus ; quem Statorem hujus urbis atque imperii vere nominamus: hunc et hujus socios a tuis aris ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium omnium arcebis: et omnes inimicos bonorum, hostes patriae, latrones Italiae, scelerum foedere inter se ac nefaria societate conjunctos, aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

Graevio delevimus, qui in pluribus scriptis non reperit, ut nos non reperimus in edd. R W. 1430. Br. Med. Ald. Cratandr. Primus addidit P. Victorius. Habent etiam edd. vett. in frontem.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »