Obrazy na stronie
PDF
ePub

caret? Itane vero? tantis in laboribus C. Marius periculisque vixisset, si nihil longius, quam vitae termini postulabant, spe atque animo de se, et gloria sua cogitasset? At credo, cum innumerabiles hostium copias in Italia fudisset, atque obsidione rempublicam liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur. Non est ita, Quirites: neque quisquam nostrûm in reipublicae periculis cum laude ac virtute versatur, quin spe posteritatis fructuque ducatur. Itaque cum multis aliis de causis virorum bonorum mentes divinae mihi atque aeternae videntur esse, tum maxime, quod optimi et sapientissimi cujusque animus ita praesentit in posterum. ut nihil, nisi sempiternum spectare videatur. Quapropter equidem et C. Marii, et ceterorum virorum sapientissimorum ac fortissimorum civium, mentes, quae mihi videntur ex hominum vita 43 ad deorum religionem et sanctimoniam demigrasse, testor, me pro illorum fama, gloria, menoria, non secus, ac pro patriis fanis atque delu' r's propugnandum putare: ac, si pro illorum laude mihi arma capienda essent, non minus strenue caperem, quam illi pro communi salute ceperunt. Etenim, Quirites, exiguum nobis vitae curriculum 11 natura circumscripsit, 5 immensum gloriae. Quare,

44

43 ad deorum rel. et sanctim.] Est periphrasis Deorum apta ad h. 1. Simplex erat ab hominibus ad Deos demigrasse. Quia dixerat hominum vita, etiam alterum simili modo exprimendum erat: adiunxitque attributum, vitae Deorum consentiens, sententiae. Frustra ergo Lainbinus correxit regionem.

44 pro patriis fanis atque delubris] Haesi in funis. Patrii Dii et patria saepe dici scio, non templa et aedes Deorum. Itaque sacris legendum conjeci.

45 immensum gloriae.] In hoc loco Ciceronianam concinnitatem desidero, h. e. verbum quod r circumscripsit ita opponatur, ut immensum Ta angusto, v. c. `aperuit, patefecit.

si eos, qui jam de vita decesserunt, ornabimus: justiorem nobis mortis conditionem relinquemus. Sed, si illos, Labiene, quos jam videre non possumus, negligis ne his quidem, quos vides, consuli putas oportere? Neminem esse dico ex iis omnibus, qui illo die Romae fuerint, quem tu diem in judicium vocas, pubesque tum fuerit, quin arma ceperit, quin consules secutus sit. omnes ii, quorum tu ex aetate conjecturam facere potes, quid tum fecerint, abs te rei capitis, C. Rabirii nomine, citantur. At occidit Saturninum Rabirius. Utinam fecisset! non supplicium deprecarer, sed praemium postularem. Etenim, si Scaevae, servo Q. Crotonis, qui occidit L. Saturninum, libertas data est: quod equiti Romano praemium dari par fuisset? et, si C. Marius, quod fistulas, quibus aqua suppeditabatur Jovis Optimi Maximi templis ac sedibus, praecidi imperarat, quod in clivo Capitolino improborum civium

Desunt non pauca.

M. TULLII CICERONIS

CATILINARIAE

QUATUOR.

ARGUMENTUM.

L. Sergius Catilina, patricii generis, cum post Praeturam et Africam administratam repetundarum et inter sicarios, quamquam frustra, accusatus esset, bis Consulatum frustra petit. Idem etiam bis conjuravit contra rempublicam. Et prima quidem conjuratio, qua L. Torquatum et L. Cottam COSS. voluit interficere, casu diremta est: altera autem occultis consiliis agitata, in Consulatum Ciceronis erupit, cui ob hoc ipsum eo cupidius populus Romanus Consulatum mandavit, quod de ea rumor in vulgus exierat. Hic cum esset tota res ad Ciceronem a Q. Curio conjurato per Fulviam delata, et Catilinam nihilominus in senatu a. d. VIII. Id. Nov. vel ut aliis placet a. d. VI. Id. Nov. vidisset, ita indignitate rei commotus est Cicero, ut gravissime in ipsum oratione inveheretur, qua totam rem sibi cogni→ tam esse ostenderet, eique ut urbe exiret, suaderet. Atque haec est prima in Senatu habita oratio. Huic orationi iratissimus cum respondisset Catilina, minatus: se incendium suum patriae ruina restincturum; e Senatu se proripuit, ac nocte proxima cum quibusdam consciis ex urbe abiit. Quo mane cognito, Cicero in concionem populi profectus, dum Senatus conveniret, habuit secundam Orationem, qua de abitu Catilinae triumphat. Sed quoniam intelligebat, quantum invidiae sibi conflasset partim ab his, qui nimis crudeliter ejectum a Cicerone Catilinam innocentem jactabant, partim vero ab iis, qui non dimittendum, sed puniendum fuisse putabant: hanc invidiam a se studet amoliri, cum conjurationem certo factam esse ostendendo, tum lenitatis suae rationem afferendo. Demonstrat praeterea, quantum periculi reipublicae immineat cum a Catilina tum inprimis ab reliquis conjuratis, qui in urbe remanserant, quorum sex genera facit, et de singulis quid sentiat, dicit. Paullo post legatorum Allobrogum a conjuratis sollicitatorum indicio cum comprehensi essent Lentulus ejusque socii, et, cognita ab Senatu rê, in custodiam traditi, Cicero invidia levatus, iterum, forte pridie Non. Dec. prodiit in concionem, et quae a se deprehendendae conjurationis causa, quae ad pontem YOL. VII.

3*

26

ORATIONES IN L. CAT,

Mulvium, quae in senatu acta, dicta, decreta sint, comprehensis conjuratis, demonstravit, et se populo commendavit, simulque ad sup plicationem sibi togato primum reip. conservatae causa decretam celebrandam cohortatus est. Proximo die, Nonis Decembribus, in Senatu de poena conjuratorum agebatur. Hic cum duae essent sententiae, altera Silani, COS. designati, qui capitis poenam decernebat, altera vero Jul. Caesaris, qui mortis poenam removebat, ceterorum suppliciorum acerbitates omnes, inprimis vincula sempiterna, decernebat; Cicero Senatum quarta oratione ad severitatem cohortatus est, et Silani sententiam severiorem leniori Caesaris praeferendam esse docebat. Eum deinde consecutus Cato plane solvit Caesaris sententiam. Est itaque in Silani et Catonis sententiam SCtum factum, atque in carcere supplicium de conjuratis sumtum. Quo facto, domum pergentem universus senatus et populus est prosecutus, eumque Conservatorem non modo et Liberatorem, sed primum etiam Patrem Patriae appellavit, cum interea viae, per quas ibat, laetis ubique ignibus collucerent. Haec facta sunt Nonis Decembr. Atque hae sunt illae Nonae, quarum commemoratione toties, neque immerito, Cicero gloriatur.

« PoprzedniaDalej »