Obrazy na stronie
PDF
ePub

14

12

13

dendum putavit? "quis his horum adfuit? nemo. quid ita? quia ceteris in causis, etiam nocentes, viri boni, si necessarii sunt, non defendendos esse non putant: in hoc crimine non solum levitatis est culpa, verum etiam quaedam contagio sceleris, si defendas eum, quem obstrictum esse patriae 13 parricidio suspicere. Quid Autronio? nonne sodales, non collegae sui, non veteres amici, quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes, qui sunt in republica principes, defuerunt? immo etiam testimonio plerique laeserunt? Statuerant, tantum illud esse maleficium, quod non modo non occultari per se, sed etiam aperiri illustrarique deberet. Quamobrem quid est, quod 3 mirere, si cum iisdem me in hac causa vides adesse, cum quibus in ceteris intelligis abfuisse ? nisi vero me unum vis ferum, praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate et crudelitate praeditum. Hanc mihi tu si, propter res meas gestas, imponis in omni vita mea personam, Torquate, vehementer erras. me natura misericordem, patria severum: crudelem nec patria, nec natura esse voluit. denique istam ipsam personam vehementem et acrem, quam mihi tum tempus et respublica imposuit, jam voluntas et natura ipsa detraxit. illa enim ad

11 quis his horum adfuit.] Offendit hoc aures nostras. An nostrum? 12 non defendendos esse non putant.] Sic edd. pr. consensu, Excidit in libris nonnullis primum non : unde quidam corrigendi caussa, aut alterum non delevere, ut Fr. 2. ed. W. aut deserendos fecere, ut Ms. Gruteri, e quo id inseruit editioni suae.

13 parricidio.] E Ms. Erf. et Pal. addidit primus Gruterus, optime. 14 non modo non occultari.] Alterum non omissum erat in Ms. Pal. optimo: idque placebat Grutero. Nec ego spreverim, cum ut alibi sic ante sed etiam sit. v. Clav. in non, et modo. Sed ut, si plures libri in hac forma consentiant, defendam, ita ob unius, quamvis boni, auctoritatem non deleam.

breve tempus severitatem postulavit: haec in omni vita misericordiam lenitatemque desiderat. Quare nihil est, quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas. simplex officium atque una est bonorum omnium causa. nihil erit, quod admirere posthac, si in ea parte, in qua hos animadverteris, me videbis. nulla est enim in republica causa mea propria. tempus agendi fuit magis mihi proprium, quam ceteris : doloris vero, et timoris, et periculi fuit illa causa communis. neque enim princeps tunc ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent. Quare necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id jam privato cum ceteris esse commune. Neque ego hoc partiendae invidiae, sed communicandae laudis causa loquor. Oneris mei partem nemini impertio, gloriae bonis omnibus. In Autronium testimonium dixisti, inquit: Sullam defendis. Hoc totum ejusmodi est, judices, ut, si ego sim inconstans ac levis, nec testimonio fidem tribui convenerit, nec defensioni auctoritatem. sin est in me ratio reipublicae, religio privati officii, studium retinendae voluntatis bonorum: nihil minus accusator debet dicere, quam a me defendi Sullam, testimonio laesum esse Autronium. videor enim non solum studium ad defendendas causas, verum opinionis aliquid et auctoritatis afferre: qua et moderate ego utar, judices, et omnino non uterer, si 4 ille me non coëgisset. Duae conjurationes abs te, Torquate, constituuntur: una, quae Lepido et Volcatio consulibus, patre tuo consule designato, facta esse dicitur: altera, quae me consule. Harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri atque optimi consulis, scis, me consiliis non interfuisse : scis, me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen

illorum expertem temporum et sermonum fuisse: credo, quod nondum penitus in republica versabar, quod nondum ad propositum mihi finem honoris perveneram, quod mea me ambitio et forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat. Quis ergo intererat vestris consiliis? omnes hi, quos vides huic adesse, et in primis Q. Hortensius: qui cum propter honorem ac dignitatem, atque animum eximium in rempublicam, tum propter summam familiaritatem, summumque amorem in patrem tuum, tum communibus, tum praecipuis patris tui periculis commovebatur. Ergo istius conjurationis crimen defensum ab eo est, qui interfuit, qui cognovit, qui particeps et consilii vestri fuit, et timoris. cujus in hoc crimine propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus inerat auctoritatis in ea, quam facultatis. 11lius igitur conjurationis, quae facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui. non modo enim nihil comperi, sed vix ad aures meas istius suspicionis fama pervenit. Qui vobiscum in consilio fuerunt, qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt. qui in illum testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt, in hujus periculo declarant, se non crimine conjurationis, ne adessent ceteris, sed hominum maleficio, deterritos esse. Mei consulatus autem tempus, et crimen maximae conjurationis a me defendetur. Atque inter nos partitio non est fortuito, judices, nec temere facta: sed, cum videremus, eorum criminum nos patronos adhiberi, quorum testes esse possemus, uterque nostrûm id sibi suscipiendum putavit, de quo aliquid scire ipse 20*

VOL. VII.

5 atque existimare potuisset. Et, quoniam de criminibus superioris conjurationis Hortensium diligenter audistis, de hac conjuratione, quae, me consule, facta est, hoc primum attendite.

Multa, cum essem consul, de summis reipublicae periculis audivi, multa quaesivi, multa cognovi. nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium, nullae litterae pervenerunt, nulla suspicio. Multum haec vox fortasse deberet valere ejus hominis, qui cónsul insidias reipublicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum ipse nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret. sed ego nondum utor hac voce ad hunc defendendum ad purgandum me potius utor: ut mirari Torquatus desinat, me, qui Autronio abfuerim, Sullam defendere. Quae enim Autronii fuit causa? quae Sullae est? ille ambitus judicium tollere ac disturbare primum conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu: deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu. Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. Ille damnatus ita se gerebat, non solum consiliis et sermonibus, verum etiam adspectu atque vultu, ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae videretur. hic se ita fractum illa calamitate atque afflictum putavit, ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset. Hac vero in conjuratione, quid tam conjunctum, quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta societas ullis inter se rerum optimarum, quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audaciae ? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit ?

quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum eisdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret, sed ne mediocri quidem sermone et congressu conjungeretur. Illum Allobroges, maximarum rerum verissimi indices, illum multorum litterae ac nuntii coarguerunt: Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. Postremo, ejecto sive emisso jam ex urbe Catilina, ille arma misit, cornua, tubas, falces, signa, legiones: ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena compressus, convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem. hic contrà ita quievit, ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse putantur hujus affines suspicionis; et locus est ipse non tam ad inflammandos calamitosorum animos, quam ad consolandos accommodatus. Propter hanc igitur tantam 6 dissimilitudinem hominum atque causarum, dissimilem me in utroque praebui. Veniebat enim ad me, et saepe veniebat, Autronius, multis cum lacrymis, supplex, ut se defenderem : et se meum condiscipulum in pueritia, familiarem in adolescentia, collegam in quaestura commemorabat fuisse: multa mea in se, nonnulla etiam sua in me proferebat officia. quibus ego rebus, judices, ita flectebar animo atque frangebar, ut etiam ex memoria, quas mihi ipsi fecerat insidias, deponerem: ut jam immissum esse ab eo C. Cornelium, qui me in sedibus meis, in conspectu uxoris meae ac liberorum meorum trucidaret, obliviscerer. quae si de uno me cogitasset; qua mollitia sum animi ac lenitate, numquam mehercule illius lacrymis ac precibus restitissem. Sed, cum mihi patriae, cum vestrorum periculorum, cum hujus urbis, cum illorum delubrorum

« PoprzedniaDalej »