Obrazy na stronie
PDF
ePub

ae discordiae concitandae. Idemne igitur delecti amplissimis ex ordinibus honestissimi atque sapientissimi viri judicabunt, quod ille importunissimus gladiator, hostis reipublicae judicaret? Mihi credite, judices, in hac causa non solum de L. Murenae, verum etiam de vestra salute sententiam feretis. In discrimen extremum venimus: nihil est jam, unde nos reficiamus, aut ubi lapsi resistamus. non solum minuenda non sunt auxilia, quae habemus, sed etiam nova, si fieri possit, comparanda. Hostis est enim non apud Anienem, quod bello Punico gravissimum visum est, sed in urbe, in foro : (dii immortales! sine gemitu hoc dici non potest :) non nemo etiam in illo sacrario reipublicae, in ipsa, inquam, curia non nemo hostis est. Dii faxint, ut meus collega, vir fortissimus, hoc 39 Catilinae nefarium latrocinium armatus opprimat! ego togatus, vobis, bonisque omnibus adjutoribus, hoc, quod conceptum respublica periculum parturit, consilio discutiam et comprimam! Sed quid tandem fiet, si haec elapsa de manibus nostris, in eum annum, qui consequitur, redundarint? Unus erit consul, et is non in administrando bello, sed in sufficiendo collega occupatus. hunc jam qui impedituri sint, ** illa pestis immanis, importuna Catilinae prorumpet, qua poterit et jam populo Romano minatur: in agros suburbanos repente advolabit: versabitur in castris furor, in curia timor, in foro conjuratio, in campo exercitus, in agris vastitas: omni autem in sede ac loco ferrum flammamque metuemus. Quae jamdiu comparantur, eadem ista omnia, si ornata suis

39 Catilinae.] Alii Catilina, ut Lambinus, Ms. 'Fr. quod melius puto: quia et sequitur minatur, advolubit. In Ms. Guelf. est et lacuna post qua poterit, et abest et jam populo Rom.

[blocks in formation]

40

praesidiis erit respublica, facile et magistratuum consiliis et privatorum diligentia opprimentur.

Quae cum ita sint, judices, primum reipublicae causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos, pro mea summa et vobis cognita in rempublicam diligentia, moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae vestrae et ceterorum civium, consulatis deinde ego 40 fidem vestram, vel defensoris et amici officio adductus, oro atque obsecro, judices, ut ne hominis miseri, et cum corporis morbo, tum animi dolore confecti, L. Murenae, recentem gratulationem nova lamentatione obruatis. modo maximo beneficio populi Romani ornatus, fortunatus videbatur, quod primus in familiam veterem, primus in municipium antiquissimum, consulatum attulisset; nunc idem squalore sordidus, confectus morbo, lacrymis ac maerore perditus, vester est supplex, judices, vestram fidem obtestatur, misericordiam implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur. Nolite, per deos immortales! judices, hac eum re, qua se honestiorem fore putavit, etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare. " Atque

41

40 fidem vestram vel def. et a.] Mss. ap. Grut. fide in vos vel, etc. Ms. Gu. habuit a m. pr. fidem vel defens. manus sec. fecit fide in vos. Veram lectionem puto esse fidem vestram def. et a. o. Nam vel quidem hic locum non habet, estque ortum e compendio verbi vestram, quod varie lectum est. P. Manutius dubitabat dici posse oro atque obsecro fidem, cui assentiebatur Graevius. Frustra. Plautus Amphitr. I, 1. 217. obsecro tuam fidem: diciturque ita ut obtestor, et in aliis formis.

41 Atque ita vos M. etc.] In hoc loco semper haesi, et vereor etiam nunc, ne vitiosus sit. Nempe illud ita requirit in sequentibus ut, si id maxime intelligere velimus in consequente sit apud vos modestiae locus, etc. Primum ante deberet esse laeserit, violaverit, fuerit: deinde illa sit apud vos, etc. magis conveniunt Ciceronis personae, quam Murenae. Optimum et lenissimum remedium sit, punctum facere post nec militiae

ita vos Murena, judices, orat atque obsecrat, si injuste neminem laesit; si nullius aures voluntatemve violavit; si nemini, ut levissime dicam, odio, nec domi, nec militiae, fuit. Sit apud vos modestiae locus; sit demissis hominibus perfugium, sit auxilium pudori. Misericordiam spoliatio consulatus magnam habere debet, judices. una enim eripiuntur cum consulatu omnia. Invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest. objicitur enim concionibus seditiosorum, insidiis conjuratorum, telis Catilinae ad omne denique periculum, atque ad omnem invidiam solus opponitur. Quare quid invidendum Murenae, aut cuiquam nostrûm sit in hoc praeclaro consulatu, non video, judices. Quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur, et vos videre et perspicere potestis. Si (quod Jupiter 41 omen avertat) hunc vestris sententiis afflixeritis : quo se miser vertet? domumne? ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat? an ad matrem, quae misera modo consulem osculata filium suum, nunc cruciatur et sollicita est, ne eundem paullo post spoliatum omni dignitate conspiciat? Sed quid ego matrem, aut domum appello, quem nova poena legis et domo, et parente, et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? Ibit igitur in exsilium miser? quo? ad Orientisne partes, in quibus annos multos legatus fuit, et exercitus duxit, et res maximas gessit? At habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. fuit. Ita reliqua erunt Ciceronis. Atque ita feci. Sic est in edd. R. Br.Med.quamquam in istis edd. interpunctio non est certa et constans.

160

ORATIO PRO L. MURENA.

An se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, moerentem, exsulem videat? In ea porro provincia, quo animo C. Murenam, fratrem suum, adspiciet? qui hujus dolor? qui illius moeror erit? quae utriusque lamentatio? quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, quod, quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam, nuntii litteraeque celebrassent, et unde hospites atque amici gratulatum Romam 2 concurrerint, repente eo accedat ipse nuntius suae calamitatis? Quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima a mansuetudine et misericordia vestra, judices: conservate populi Romani beneficium reddite reipublicae consulem : date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuvio, municipio honestissimo: quod in hac tota causa frequens moestumque vidistis. Nolite a sacris patriis 3 Junonis Sospitae, cui omnes consules facere necesse est, domesticum et suum consulem potissimum avellere. Quem ego vobis, si quid habet aut momenti commendatio, aut auctoritatis comfirmatio mea, consul consulem, judices, ita commendo, ut cupidissimum otii, studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic conjurationi, quae nunc rempublicam labefactat, futurum esse promittam et spondeam.

:

42 concurrerint.] Ms. Gu. a m. pr. cucurrerint. Mox repente excidet idem, ut alii. eo necessarium est propter superius unde. 43 Junonis Sospitae.] In Ms. Guelf. fuit a pr. m. Suspitae. an pro Sispitae ?

M. TULLII CICERONIS

PRO

L. FLACCO ORATIO,

QUARTA ET VICESIMA.

ARGUMENTUM.

Caesare et Bibulo Coss. accusatus est de repetundis L. Flaccus, qui Asiam triennium pro Praetore obtinuerat, a D. Laelio. Inter ejus defensores (nam tum tribus fere actionibus causae perorabantur, uti e Cicerone discimus,) fuit Cicero; quo Consule Praetor fuerat Flaccus, Ciceronemque in vindicanda conjuratione juverat. Defensionis autem haec est ratio, ut partim a superioris vitae innocentia, a summis in rempubl. meritis ducatur, partim a Graecorum testium in universum omnium, tum horum inprimis, levitate, qui contra Flaccum testimonii dicendi causa ex Asia Romam venerant. In quo cum videretur eos offendere aut certe minime consentientes habere, qui Graecos vehementer admirabantur, summo artificio magnam Graecis laudem concedit ingenii, inventarum et perfectarum artium, eloquentiae, fidem autem negat. Diluuntur deinde etiam alia crimina; tanquam, quod aurum avertisse, quod Judaei Hierosolymam mittere solebant quotannis, religionis causa, et civibus Rom. quibus. dam injuriam fecisse dicebatur.

CUM in maximis periculis hujus urbis atque imperii, 1 gravissimo atque acerbissimo reipublicae casu, socio atque adjutore consiliorum periculorumque meorum, L. Flacco, caedem a vobis, conjugibus, liberis vestris, vastitatem a templis, delubris, urbe, Italia depellebam : sperabam, judices, 'honoris potius L. Flacci me adju

1 honoris potius.] Faërnus malebat honorum, quod in Mss. quibusdam invenerat; nempe ut melius responderet miseriarum: nec displicebat Graevio. Male. v. Clav, in h. v. Unus consulatus reliquus erat Flacco. nam praetor tum erat.

« PoprzedniaDalej »