Obrazy na stronie
PDF
ePub

simus, isto in loco. quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor, ut meminerim, me contra amici studium pro amici periculo dicere. 5 Intelligo, judices, tres, totius accusationis partes fuisse, et earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam. Atque harum trium partium prima illa, quae gravissima esse debebat, ita fuit infirma et levis, ut illos lex magis quaedam accusatoria, 14 quam vera maledicendi facultas de vita L. Murenae dicere aliquid coëgerit. Objecta est enim Asia: quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita est, sed in militari labore peragrata. qui si adolescens, patre suo imperatore, non meruisset; aut hostem, aut patris imperium timuisse, aut a parente repudiatus videretur. An, cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit, 15 ut rebus communiter gestis paene simul cum patre triumpharet? Hic vero, judices, et fuit in Asia, et viro fortissimo, parenti suo, magno adjumento in periculis, solatio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. Et, si habet Asia suspicionem luxuriae quandam; non Asiam numquam vidisse, sed in Asia continenter vixisse, laudandum est. Quamobrem non Asiae nomen objiciendum Murenae fuit, ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est: sed aliquod aut in Asia susceptum, aut ex Asia 16 depor

14 quam vera m. d. f.] quod in promtu habuissent, quae vere potuissent exprobrare. facultas est ut facultas pecuniae et similia. v. Clav, et male dicere etiam dicitur, cum vera flagitia objiciuntur. v. c. 6. init. 15 ut rebus comm.] ut pendet a decorare.

16 _deportatum flagitium] int. meretricem aut res furto ablatas.

tatum flagitium ac dedecus. Meruisse vero stipendia in eo bello, quod tum populus Romanus non modo maximum, sed etiam solum gerebat, virtutis: patre imperatore libentissime meruisse, pietatis: finem stipendiorum, patris victoriam ac triumphum fuisse, felicitatis fuit. maledicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est, quod omnia laus occupavit. Saltatorem 6 appellat L. Murenam Cato. Maledictum est, si vero objicitur, vehementis accusatoris: sin falso, maledici conviciatoris. Quare cum ista sis auctoritate, non debes, M. Cato, arripere maledictum ex trivio, aut 17 ex scurrarum aliquo convivio, neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare: sed conspicere, quibus praeterea vitiis affectum esse necesse sit eum, cui vere istud objici possit. Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit: neque in solitudine, neque in convivio moderato atque honesto. tempestivi convivii, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. Tu mihi arripis id, quod necesse est omnium vitiorum esse postremum: relinquis illa, quibus remotis, hoc vitium omnino esse non potest. nullum turpe convivium, non amor, non comissatio, non libido, non sumtus ostenditur. et, cum ea non reperiantur, quae voluptatis nomen habent, quaeque vitiosa sunt: in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te umbram luxuriae reperturum putas? Nihil igitur in vitam L. Murenae dici potest? nihil,

17 ex sc. aliquo convicio.] Suspicatus sum convivio: post sic Lambinum edidisse reperi, repugnante Grutero; qui tamen convicium non bene explicat. Aliquo quidem in vulgata lectione friget. Opponuntur maledicta, quae ipsa sunt convicia partim ex usu plebis, partim ex usu scurrarum illa ad flagitia gravia pertinent, haec ad ridendum magis pertinent. Hinc et concinnitas: maledicta e trivio et e convivio. Non jam dubito, veram esse correctionem. Sic Off. 1, 40. dicta convivii.

inquam, omnino, judices. Sic a me consul designatus defenditur, ut ejus nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, 18 nullum petulans dictum in vita proferatur. Bene habet: jacta sunt fundamenta defensionis. Nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione, virum 7 bonum, atque integrum hominem defendimus. Quo constituto, facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis: quae pars altera fuit accusationis.

Summam video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, integritatis, industriae, ceterorumque ornamentorum omnium, quibus fretum ad consulatus petitionem aggredi par est. Paria cognosco esse ista in L. Murena, atque ita paria, ut neque ipse dignitate vinci potuerit, neque te dignitate superarit. Contemsisti L. Murenae genus: extulisti tuum. Quo loco si tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit, neminem bono esse genere natum: facis, ut rursus plebs in Aventinum sevocanda esse videatur. Sin autem sunt amplae et honestae familiae plebejae et proavus L. : Murenae, et avus, praetores fuerunt, et pater cum amplissime atque honestissime ex praetura triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipiscendi reliquit, quod is jam patri debitus, a filio petebatur. 19 Tua vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus litteratis et historicis est notior: populo vero et suffragatoribus obscurior. Pater enim fuit equestri loco: avus nulla illustri laude cele

18 n. pet. dictum in vita proferatur.] In vita alienum est ab h. 1. Videtur temere repetitum e superioribus, in vitam dici potest, ubi ed. W. habet in vita.

19 Tua nobilitas t. summa est.] Orta quippe a Ser. Sulpicio, qui anno decimo post reges exactos consul fuit. v. Brut. 16.

bratus. Itaque non ex sermone hominum recenti, sed ex annalium vetustate eruenda est memoria nobilitatis tuae. Quare ego te semper in nostrum numerum aggregare soleo, quod virtute industriaque perfecisti, ut, cum equitis Romani esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere: nec mihi umquam minus in Q. Pompejo, novo homine, et fortissimo viro, virtutis esse visum est, quam in homine nobilissimo, M. Aemilio. Etenim ejusdem animi atque ingenii est, posteris sui, quod Pompejus fecit, amplitudinem nominis, quam non acceperit, tradere: et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sui, virtute renovare. Quamquam ego jam putabam, judices, 8 multis viris fortibus ne ignobilitas objiceretur generis, meo labore esse perfectum: 20 qui, non modo Curiis, Catonibus, Pompejis, antiquis illis, fortissimis viris, novis hominibus, sed his recentibus, Mariis, et Didiis, et Coeliis commemorandis, jacebant. Cum ego vero tanto intervallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud majores nostros fuit, non magis nobilitati, quam virtuti, pateret non arbitrabar, cum ex familia vetere et illustri consul designatus ab equitis Romani filio, consule, defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. Etenim mihi ipsi accidit, ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo, al

20 qui, n. m. Curiis commemorandis jacebant.] Jacebant quid sit, v. in Clave. At paullo durius dixit Curiis commemorandis, pro cum, vel quanquam, commemorarent Curios, etc scil. ut ostenderent, novitatem generis sibi obesse non debere, cum multis aliis non obfuerit. Sed haec forma etiam alibi est apud Ciceronem.

21 Pompejis.] In his haeret P. Manutius, quod putat ante Q. Pompejum intelligi, qui Cicerone adolescente Consul fuit, adeoque in antiquis commemorari non potuit: in quo errat: intelligendusque Q. Pompejus Auli filius, qui a. u. 612. Consul fuit. v. Burm. ad Vellej III, 1, 4,

tero modestissimo atque optimo viro, peterem: superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. Quodsi id crimen homini novo esse deberet: profecto mihi neque inimici, neque invidi defuissent. Omittamus igitur de genere dicere, cujus est magna in utroque dignitas: videamus cetera.

22

Quaesturam una petiit, et sum ego factus prior. Non est respondendum ad omnia. neque enim quemquam vestrum fugit, cum multi pares dignitate fiant ; unus autem primum solus possit obtinere: non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis: propterea quod renuntiatio gradus habeat, dignitas autem sit persaepe eadem omnium. Sed quaestura utriusque propemodum pari momento sortis fuit. Habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam: tu illam, cui, cum quaestores sortiuntur, etiam acclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam, et illustrem, quam negotiosam et molesta. Consedit utriusque nomen in quaestura. nullum enim vobis sors campum dedit, in quo excurrere virtus cognoscique posset. Reliqui temporis spatium in contentionem vocatur. 9 ab utroque 23 dissimillima ratione tractatum est. Servius hic nobiscum hanc urbanam militiam respondendi, scribendi, cavendi, plenam sollicitudinis ac stomachi, secutus est: jus civile didicit: multum vigilavit: laboravit praesto multis fuit: multorum stultitiam perpessus est: arrogantiam pertulit: diffi

-

:

22 cui etiam acclamari solet.] Est aquaria, quam Cicero appellat Vatin. 5. Ei acclamabatur, nempe ridendi caussa, propter ambiguitatem verbi. v. dicta in Clave v. aquarius, et add. Lips. Lect. Ant.

c. 12.

23 diss. ratione tractatum est.] Graevius praefert lectionem Ms. Fr. certatum est, nempe deceptus verbo contentionem, quod de certamine capit e propria significatione, cum sit h. 1. comparatio. Nec illo tem pore certamen inter Sulpicium et Murenam fuit.

« PoprzedniaDalej »