Obrazy na stronie
PDF
ePub

4

ego sum precatus, ut eis quoque hominibus, quibus hic consulatus, me rogante, datus esset, ea res fauste, feliciter, prospereque eveniret.

Quae cum ita sint, judices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translata sit ad vos, aut certe communicata vobiscum: idem consul eum vestrae fidei commendat, qui antea diis immortalibus commendavit ; ut ejusdem hominis voce et declaratus consul, et defensus, beneficium populi Romani cum vestra atque omnium civium salute tueatur. Et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprehensa est: antequam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam; non quo mihi potior, hoc quidem in tempore, sit officii mei, quam hujusce salutis defensio, sed ut, meo facto vobis probato, majore auctoritate ab hujus honore, fama, fortunisque omnibus, inimicorum impetus propulsare possim.

Et primum M. Catoni, vitam ad certam rationis nor- 2 mam dirigenti, et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium, de officio meo respondebo. Negat fuisse rectum Cato, me et consulem, et legis ambitus latorem, et tam severe gesto consulatu, causam L. Murenae attingere. cujus reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis, judices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei probem. A quo tandem, M. Cato, est aequius consulem defendi, quam a consule? Quis mihi in republica potest aut debet

4 me rogante] sc. ut comitiorum praeside. v. Clav. in rogare, et rogator.

[blocks in formation]

6

esse conjunctior, quam is, cui respublica 5a me una traditur sustinenda, magnis meis laboribus et periculis sustentata? Quodsi in iis rebus repetendis, quae mancipi sunt, is periculum judicii praestare debet, qui se nexu obligavit: profecto etiam rectius in judicio. consulis designati, is potissimum consul, qui consulem declaravit, auctor beneficii populi Romani defensorque periculi esse debebit. Ac, si, ut nonnullis in civitatibus fieri solet, patronus huic causae publice constitueretur: is potissime honore affecto defensor daretur, qui eodem honore praeditus non minus afferret ad dicendum auctoritatis, quam facultatis. Quodsi portu solventibus, ii, qui jam in portum ex alto invehuntur, praecipere summo studio solent et tempestatum rationem, et praedonum, et locorum; quod natura fert, ut eis faveamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur: quo tandem me animo esse oportet, prope jam ex magna jactatione terram videntem, in hunc, cui video maximas reipublicae tempestates esse subeundas? Quare si est boni consulis, non solum videre, quid agatur, verum etiam providere, quid futurum sit: ostendam alio loco, quantum salutis communis intersit, duos consules in republica Kalendis

5 a me una traditur sust.] Omnes scr. et edd. una. Lamb. conjecit uno, quod Graevius recepit, qui in Ms. Fr. sed e correctione repererat, una int. cum consulatus ponore. Uno explicat Graevius, non ab Antonio simul; quod mihi parum commodum videtur. Malim utique plane abesse: sed libri non sinunt.

6 Quodsi portu solventibus.] Delevi cum Graevio e, quod ab edd. pr. et Ms. Gu. abest. Victorius e Quintil. V, 11. recepit: ap. quem est mox in vulgatis quod natura fert, pro affert, (etsi et ed. Jens. et Ms. Goth. ibi affert habet,) quod probant Muretus, Lambinus, Graevius. Affert quidem vitiosum est sed, utrum Cicero, natura fert, scripserit, an, natura ita fert, ambigo. Intera fert recepi.

7 ingrediantur.] Male Graevius e Ms. Fr. recepit lectionem germanizantem ingrediuntur.

Jan. esse. Quod si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas, quam respublica consulem ad communem salutem defendendam vocare. Nam 3 quod legem de ambitu tuli, certe ita tuli, ut eam, quam mihimetipsi jampridem tulerim de civium periculis defendendis, non abrogarem. Etenim si largitionem factam esse confiterer, idque recte factum esse defenderem; facerem improbe, etiamsi alius legem tulisset: cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est, quod meam defensionem latio legis impediat? Negat esse ejusdem severitatis, Catilinam, exitium reipublicae intra moenia molientem, verbis et paene imperio urbe expulisse: et nunc pro L. Murena dicere. Ego autem has partes lenitatis et misericordiae, quas me natura ipsa docuit, semper egi libenter: illam vero gravitatis severitatisque personam non appetivi. sed ab republica mihi impositam sustinui, sicut hujus imperii dignitas, in summo periculo civium, postulabat. Quodsi tum, cum respublica vim et severitatem desiderabat, vici naturam, et tam vehemens fui, quam cogebar, non quam volebam: nunc, cum omnes me causae ad misericordiam atque ad humanitatem vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire? Ac de officio defensionis meae, ac de ratione accusationis tuae, fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit.

9

Sed me, judices, non minus 10 hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser. Sulpicii, conquestio, quam Ca

8 de civium periculis defendendis.] Defendendis mihi interdum glossam olere visum est. Concinnius sibi respondent de more Ciceronis lex de ambitu et lex de amicorum periculis.

9 partes, quas me natura i. docuit.] Eleganter docuit, verbum de scena proprium, ex qua verbum partes sumtum. v. Clav.

10 hominis sapientissimi.] Arbitrar pertinere ad scientiam juris, propter quam sapientes dicti JCti: quamquam et Philosophus fuit.

tonis accusatio commovebat: qui gravissime et acerbissime ferre dixit, me familiaritatis necessitudinisque oblitum, causam L. Murenae contra se defendere. Huic ego, judices, satisfacere cupio, vosque adhibere arbitros. Nam cum grave est, vere accusari in amieitia, tum, etiamsi falso accuseris, non est negligendum. Ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia, pro nostra necessitudine, et debuisse confiteor, et praestitisse arbitror. nihil tibi, consulatum petenti, a me defuit, quod esset aut ab amico, aut a gratioso, aut a consule postulandum. Abiit illud tempus: mutata ratio est. sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem L. Murenae, quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse contra salutem, nihil debere. Neque enim, si tibi tum, cum peteres consulatum, affui, idcirco nunc, cum Murenam "ipsum petas, adjutor eodem pacto esse debeo. Atque hoc non modo non laudari, sed ne concedi quidem potest, ut amicis nostris accu4 santibus, non etiam alienissimos defendamus. Mihi autem cum Murena, judices, et vetus, et magna amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur, quod ab eodem in honoris contentione superata est. Quae si causa non esset, tamen vel dignitas hominis, vel honoris ejus, quem adeptus est, amplitudo, summam mihi superbiae crudelitatisque 12 famam inussisset, si hominis, et suis et populi Romani ornamentis amplissimi, causam tanti periculi repudi

11 ipsum petas.] Forte rectius petis. Est enim de tempore sermo, non caussae commemoratio. Videntur librarii aut correctores mutasse in petas, ut praecedenti peteres conformarent.

12 famam inussisset.] Proprium verbum in hac forma est notam, Ed. W. immisisset.

assem. Neque enim jam mihi licet, neque est integrum, ut meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam. Nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data, quanta antea nemini: labores, per quos ea ceperis, cum adeptus sis, deponere, esset hominis et astuti et ingrati. Quodsi licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae, nulla superbiae turpitudo, nulla inhumanitatis culpa suscipitur: ego vero libenter desino. Sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit: nimirum haec causa est ejusmodi, quam nec industrius, nec misericors, nec officiosus deserere possit. Atque hujusce rei conjecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. Nam si tibi necesse putas, etiam adversariis amicorum tuorum, de jure consulentibus, respondere; et, si turpe existimas, te advocato, illum ipsum, quem contra veneris, causa cadere: noli tam esse injustus, ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros rivulos etiam amicis putes clausos esse oportere. Etenim, si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et, si hoc idem Q. Hortensio, M. Crasso, clarissimis viris, si item ceteris, a quibus intelligo tuam gratiam magni aestimari, accidisset: in ea civitate consul designatus defensorem non haberet, in qua nemini umquam infimo majores nostri patronum deesse voluerunt. Ego vero, judices, ipse me existimarem nefarium, si amico, crudelem, si misero, superbum, si consuli defuissem. Quare quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non secus, ac si meus esset frater, qui mihi est caris

13

13 quem contra veneris] int. alio tempore. 10 *

VOL. VII.

« PoprzedniaDalej »