Obrazy na stronie
PDF
ePub

immensum excrescat, ne latiùs serpat, aut ne diutiùs duret, et illud præstat variis modis. Tum mentem illuminando. Tum cupiditates refrænando. Tum malas occasiones amovendo et aliis modis. Ita Deus non passus est, ossa J, Christi frangi, Joh. xix. 36. Josephum à fratribus, Petrum ab Herode, et Jobum à diabolo morte affici.

IX. Actus Providentiæ divinæ circa peccatum patratum varii sunt. Primus, est directio ad bonum finem, ut crucifixio Domini J. C. ad redimendum genus humanum, venditio Josephi ad conversandam familiam Jacobi. Sic judex leonibus et feris ad pœnam reorum, medicus hirudinibus non missuris cutem nisi eruore plenis, ac viperis ad curationem ægrorum utitur.

Secundus, est punitio hujus peccati, tum in hâc vitâ, tum in futurâ ; vel remissio et condonatio. Atque hæc de hâc materiâ satis, addere tantum placet explicationem quorundam locorum Scripturæ, in quibus peccati efficientia Deo adscribi videtur.

CAPUT VI.

De variis Locis Scripturæ, in quibus peccati efficientia videtur
Deo adscribi.

I. NIHIL ampliùs superest, nisi ut pergamus ad eorum locorum expositionem, quæ videntur probare Deum esse auctorem peccati (absit blasphemia dicto.)

II. Deus primò dicitur excæcare, et indurare homines; loca sunt notissima. Is. vi. 8, 9, 10. Matth. xiii. 14. Joh. xii. 40. Exod. vii. 3. Ut hoc intelligatur, observandum, hanc excæcationem et indurationem hominis, tribus adscribi. 1. Homini ipsi, Ezech. xii. 2. Jer, v. 3. Zach. vii. 11, 12. Noluerunt attendere et averterunt scapulam recedentem,et aures suas aggravaverunt, ne audirent, et induraverunt cor instar adamantis. Pharao se dicitur indurasse, Exod. vii. 13, 14. et viii. 15, 18, 32. 2. Diabolo, 2 Cor. iv. 3, 4. 3. Ipsi Deo, unde jubet prophetam exæcare cor populi, Is. vi. 9, 10. coll. cum Joh. xii. 40. indurasse dicitur Pharaonem et Judæos.

III. Verùm diversimodè admodum hæc excæcatio, seu induratio, tribuitur Deo, Diabolo, et Homini.

Home se ipsum excæcat et indurat, cùm verbum sibi

annuntiatum audire et intelligere non vult, ant illi obedire, et se totum suis affectibus mancipat; cum duritie naturali natus est, sed ita agendo novam acquirit.

Diabolus ut carnifex excæcat hominum mentes objecta affectibus, quibus excæcatur mens nostra, ciendis idonea offerendo, spirituum animalium concitatione ideas peccati in cerebro excitando, at alia id genus. Quum autem dico diabolum ut carnificem indurare, non id volo quasi diabolus induraret tantùm homines, ut obsequeretur Deo jubenti ad instar carnificis; sed hoc volo tantùm, Deum permittendo diabolum indurare homines, eo uti tanquam carnifice, cui reus committitur; eodem ferè modo, ac dicitur Assur virga furoris Dei.

Deus verò ut judex iratus hominem ob præcedentia peccata, vel præsentia excæcat et indurat; quomodo autem illud præstet, si quæratur, respondemus id fieri. 1. Non illuminando, vel non emolliendo cor hominis. 2. Gratiam suam quâ abutebatur homo substrahendo, ut lucem adimit servis herus, quum videt luce ad crapulam abuti servos; ut enim, lumine subtracto, sequuntur tenebræ, tenebras comitantur cæcutientia, lapsus, offensio, caspitatio, ita lumine rationis obscurato, et lumine qualiscunque gratiæ extincto, sequuntur tenebræ in intellectu, aversio in voluntate, pessimi in affectibus motus; mens cæcutit, conscientia sopitur, homo induratur. 3. Tradendo ipsum Satanæ, qui eum variis modis adoritur. 4. Fræna laxando cupiditatibus ejus, nec eas coërcendo. 5. Occasiones, objecta et media subministrando, quæ essent apta illi ad saniorem mentem reducendo, sed quæ ab ipso in abusum trahuntur, ut omnia in venenum convertit aranea, ac quibus cupiditates excitantur, ut aqua frigida in calcem, incidens ejus calorem magis ac magis excitat. 6. Ipsi multa beneficia corporea concedendo; ab externâ enim hâc felicitate judicans se à Deo amari, cupiditatibus mundanis implicatur magis ac magis. 7. Diu in impietate eum tolerando, aut puniendo leviter. 8. Non procurando, ut conscientia ipsius remorsu aliquo stimuletur ad pœnitentiam, hinc dicuntur peccatores, Eph. iv. 19, ¿ænλynxótes, omni sensu sive conscientiæ morsu destituti. Ex his patet, rectè dici Deum ut Judicem indurare homines; nec dicas judicem teneri unicuique suum tribuere; nam quum Deus hominem deserit, et ipsius sensui reprobo permittit; quum tradit Satanæ, quum gratiam datam substrahit; homini malo quod suum est, et quod meretur tribuit. IV. Exemplum hominis indurati suppeditat Pharao,

immensum exc et illud præsta Tum cupidita vendo et aliis Christi frangi ab Herode, e IX. Actus varii sunt. I cifixio Domin ditio Josephi leonibus et f non missuris

tionem ægro Secundus,

in futurâ ; ve

materiâ satis dam locorum

adscribi vide

locorum expc

auctorem pecc

II. Deus pr

De variis

I. NIHIL &

loca sunt notiss

xii. 40. Exod. v.

hanc excæcatione

scribi. 1. Homini ip

12. Noluerunt atten

Judit dicitur elective ad apostolatum, Joh
patio populi alicujus ad fedus Dei, qu
Telitions dicitur electua à Deo, vel di
it certarom personarum, quibus Deus da
ad gloriam ducit. Eternum autem ess
ictions dubitare non patitur Paulus, Eph
a dicit, Dean alegine nos ante fundation
oals eain terminis solet Scriptura aternitate

observandim illam electionem esse certe qu
Binanititudinis, ne quis omnes electos ess
Nis onginn autem electionem esse docet vo
Scriptors confirmat

adam certo esse ne definitum elector
De abatera agnitum: hoc Scriptu
Audio in scripta esse in co
Tab 2 Phillin 3 Quarundam è cont
mile agaià fundament

Dean decrevisse dare salute
wide miserie massa jacentibus
wat Dean elegisse tantùm eos qu

res rel digniores, credituros,
Qand antem nec fides nec bo
electionis; probatur, 1. Quis
me electionis, non ergò poss
vincitur, (1.) Ex Rom.
vit, vocatio autem esta
git noa ut simus sancti, so
Actor. xiii. 48. Credide
ternam, non ergò ordin
Nallibi enim vor
disporitor

[graphic]

tem,et aures suas agg
verunt cor instar adam.
Exod. vii. 13, 14. et vi
iv. 3, 4. 3. Ipsi Deo, un.
populi, Is. vi. 9, 10. coll. cu.
Pharaonem et Judæos.

III. Verùm diversimodè a induratio, tribuitur Deo, Diabol Home se ipsum excæcat et i

[graphic]

se bomines; tribuere; nam i reprobo pergan datam substra cod meretur tribuit. suppeditat Pharao,

quem Deus induravit. 1. Iis cumulando beneficiis, quorum mox in eo secutus est abusus; ad fastigium regiæ dignitatis evehendo. 2. Non mitigando ingenium, à naturâ ferox, natum mancipandis Israelitis, ac premendis durissima servitute. 3. Mittendo ad eum Mosem subditum Pharaonis; grave enim fuit mandatum à Deo ignoto in proprio regno per subditum. 4. Non priùs ad cognitionem sui adducendo eum, unde petebat; quis est Jehova? 5. Jubendo ut

populum demitteret, quæ dimissio erat damnosa Regi avaro. 6. Signa patrando percellentia magis quàm impellentia, ut virgam in serpentem versam, vel, imitabilia à magis, vel noxia et infesta toti regno, unde indignatio regis. 7. Removendo illas plagas, quibus, si durassent, cor emollitum parùm fuisset, accidente gratiâ Dei. 8. Tradendo ipsum suis cupiditatibus, aliisque modis, qui ex supra dictis satis colligi possunt.

V. Ut hæc magis capiantur, observanda sequentia; 1. In Pharaone fuisse summum amorem idololatriæ, superstitionis et magicarum artium; hinc non poterat alium Deum colere, quàm eum qui à majoribus cultus fuerat. Ideò, cùm Moses et Aaron primùm ad eum omnipotentis Dei mandata detulerunt, existimavit superstitiosus Princeps, non ex divino numinis instinctu fuisse profecta, sed vel à Mose, et Aarone excogitata, vel à Deo minorum gentium prodiisse: in qua cogitatione confirmatus fuit, quum vidit magos suos prima signa Mosis imitari. 2. Ad secundam plagam ranarum visum fuisse Pharaonem emollitum parumper, quia sensit solum Deum Israëlis posse hoc malo eum liberare; ac proinde esse suis diis potentiorem, sed iterum statim fuisse induratum, quia ablatæ sunt ranæ. 3. Plagam pediculorum, quam magi imitari non potuerunt, illius cor non emollivisse, quia hoc malum ipsi minus visum est, quàm præcedentia, unde credidit, se quoque eo faciliùs liberatum iri. 4. Sequentes plagas potiùs indurasse eum quàm emollivisse, quia ab iis liberabatur; ita idem ei contigisse ac torrenti, qui aquarum objectis obicibus magis intumescit, at remotis repagulis majori vi exundat, vel incudi, quæ crebris mallei ictibus magis indurescit. 5. Ultimâ plagâ visum fuisse planè expugnatum, sed tamen eventum com. probasse, ne tunc quidem plane emollitum Pharaonem, quum audivit quam viam secuti erant Israëlitæ quia speravit se posse adhuc ad pristinam servitutem reducere populum huncce, Deumque ita permisisse, quia perdere Pharaonem volebat, et ad maris rubri voragines adducere, in quibus superbus iste Rex juxtà et avarus miserè periret.

« PoprzedniaDalej »